Dignum et iustum est. uere dignum et iustum est, at principe loco fores beatae noctis adhibito praesenti ministerio digna quasi claue reserentur, ut nobilis nuntius uitae testetur aduentum, ut praeconis merito secutura ponderentur, sacris fidem mysteriis uenerandus praecessor adcommodet iustum est ut proximitatem salutaris aquae flamma manifestet, elementorum diuersitas in peregrina pace conueniat, lympharum in promptu esse remedia sacer ignis ostendat, agnoscatur non esse naturae sed redemptionis, quod concordat unda cum lumine. laetetur in operibus suis fabricator ille caelestis, cum benedicit ipse quod tribuit, cum illud, quod secreti sui producit origine, nobilitat sacramento. intellegat linguae nostrae ministerio pecualem quam nobis concessit distantiam. mancipetur laudibus eius quicquid a ceteris animalibus iussit in homine esse praestantius, quia optimi conditoris aperta sunt beneficia et ira a pietate non discrepat, quando et artem nos supplicandi docuit [*]( 1 cIeri (eri in ras. corr.) T eius om. Pb 2 incolomitate B aduersi Bl «empeatate L, taempestate B X. Hoc opusculum om. b et Schottus, primus edidit Sirm. Incip (om. T) benedictio cerei BLTV 6 ut ex et V m. 1 7 presenti LTV dignam quisi B 8 reserentur (entur in ras.) B 10 misteriis LTV adcommodit B, accomodet T 11 maniftetit B* ut uidetur 12 lymfarum BLV prumtu L, pramto B 13 na- U tunc esse (esse in mg. add. m. 2) T 14 com B luminae B\' 16 quoe secreti Ll ut uidetur producet B 17 lingne B peeoalem B, specialem LTV et Sirm. 18 mancipitur B, mancipietnr L 19 prestantius LV 21 arte B psuplicandi (e ex p corr.) L. ) [*](27* )
420
et suis muneribus uult placari. ipse enim hominem sibi templi uice daedala prouisione formauit: ipse penetralia cordis nostri sancto eruderata pandit introitu, nisi per propositum libertatis foedo obstruantur interna contagio. qua re uniuersis rerum liquet arcanis uitalem per sapientiam factoris machinam nisi per suum studium non perire, qui nos et ad meliora formauit et quibus itineribus salus peteretur ostendit. cum enim ex humo hominem fingeret, cum terra uicturam migraret in formam, cum putre solum nouam transiret in faciem, cum insufflatione spiritus suis mouerentur arua uestigiis et tellus respiceret possessorem ex propriis, abstractum sinibus inopina dote praestantem, habentem quod ipsa quae mater putabatur esse non dederat, cum referret gloriam nobilitata per subolem: inperfectio erat, si actuum callem non suo iure disponeret. cotidianus tamen, domine, beneficiorum tuorum successus munera seniora transcendit et aestimatione sequentium uetusta superantur. ille enim perpetuam destinatus ad uitam, ille de parente limo caeli ciuis effectus, ad originem uoluntario errore detrusus est. et quia, dum liceret, noluit sectari meliora, sublimitatem perdidit quam feliciter degenerans dono conditoris acceperat, et ad prosapiem duce culpa reuocatus exilium fleuit. hunc nisi omnipotentia tua, domine, regeneraret perditum, parum posset prodesse quod feceras et, nisi opem ferret et numero et prosperitate secunda natiuitas, prima, in qua mortem error peperit, non iuuaret. postremo nihil esset quod ad fabricam nostram materiam humus praebuit, nisi unda succurreret:
[*]( 2 dedala JBLTV penetrabilia L\' V1, peneralia 1 4 fedo T 8. I. m. 2 contagia Tl liquit B 5 arehania LTV factores B 7 ostendet B homo Tl 8 uicturam (ci m ras.) V, iuncturã Tl 10 sui LTV et Sirm. ana] corpora fort. nistigiiB B 11 inopiam T dotem LTV prestantem BLTV 12 potabatnr B\' 13 snbnlem B\', sobolem B* LTV 15 suorum T 16 stimatione L 17 eaim T s. l. m. 2 19 meliora sectari T 20 \'feliciter T 21 acciperat B 22 parum (um w ra.) V 25 nil T 26 prebnit BLTV ) 421
unicum nobis sacramenti huius solacium contulisti, quod aquae diluunt peccata telluris. ergo iam typus recedat et qui imaginibus adnuntiauerunt sequentia conticescant. in ueritate tenemus quicquid colorata legis umbra promiserat. tempus est, quo corpora nostra uel animae redemptori Christo feriato mucrone dedicentur, quo salus per uulnera, non quaeratur, quo sacerdotis dextera lanistae opus abiuret, quo consecrationem impleat fides lympha signaculum, quo humanum genus unde decidit fons reducat. in huius ergo suspiciendae noctis officio uenerandis compactam elementis facem tibi, domine, mancipamus, in qua trium copula munerum primum de inpari numero conplacebit, quae quod gratis deo ueniat auctoribus, non habetur incertum: unum, quod de fetibus fluminum adcedunt nutrimenta flammarum: aliud quod apum tribuit intemerata fecunditas, in quarum partubus nulla patitur damna uirginitas: ignis etiam caelo infusus adhibetur. redemptor enim proprio aquas dedicauit baptismate: integritatem diligit quam et nascendo in matre seruauit: ut a propheta posset inspici, inspici corpus suscepit incendii, cum frondibus in rubo crepitantibus nulla frutex detrimenta sentiret, cum arida pabulum flammis, dum lamberentur, ligna non fierent. ergo proprium tibi est, domine, quicquid in hoc cereo seruorum tuorum praeparauit obsequium. serenis in isto respice oculis quod contulit caelum fluenta pudicitia. tu ad tribuendam benedictionem euocatus
[*]( 1 quo fort. 2 delunnt BL, di///luunt in deluont deinde in diluunt V corr. tellariB (teU in rat.) T tipus LTV 3 deseqaentia T conticiscant B 4 permiserat T\' 5 quod T redemptoris LV1 6 queratur B 7 saeerdotee B quod B 8 hamanum T1 9 decedit B fon\' L suspiciende LTV, au- Bpitiende B offltio B 10 elimenti\' B faciem L1, facẽre T 11 inpare B 12 complacebat V qua quod a fort. *deo T actoribuB T 18 un. T1 foetibna LV 15 dampna LTV 18 profeta (e ex i corr.) B 19 incendii B, incendi L TV robo B, rubro T 20 frotii B\' 21 laberentar B linna Ll non T 9. I. m. » ẽ∗ L 24 pndititia B tu] tua| B tribnendum B ) 422
ministerio humani sermonis inlabere. tu resurrectionis tuae tempore, quo uernat anni reuiuiscentis infantia, sumptam ex hoc contra procellas uel omnes incursus fac dimicare particulam, ut sacerdotis nostri uotiua omnibus uel totius cleri eius incolumitate concessa ubertatem terrarum cum actuum innocentia et prosperitate concedas.
[*](1 tue tpr T in ras. 2 uirnat B1 3 omnes T2, omnia BL T1V, amnis fort. 4 tocios V 5 mcolomitate B 6 concedas] finit add. BLTV )