Benedictio Cerei (I)

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

Dignam et iustum est. uere dignum et iustum est, ut quod a te, domine, accipimus pretio saltem uocis soluamus. et licet nostra lingua auctoris sui beneficiis digno nequaquam [*]( 1 tuul B actorem T, toanoem (c ex t corr.) L 2 itaqaae B compata T integritatis Lx 7 sum L 8. 1. 9 eligi B 11 predicti B 14 qqam] qm T 16 saplicans B 18 colHgio B 19 ei] enim Plb adquisistis B quid quam BL 20 polliee ordinis B subsequendum] finit add. B ) [*](VIIII. 25 accepimus Pb praetio B t precio LV, precum T, prece b saltim BLTV aoois ecripsi, noces B1, uoce B2LTV, et uoce Po alnamus B1 26 linga B actoris T suis V, sui. LT nequãquam B* )

416
respondere possit affatu, uult tamen diuino mysterio profecisse, quod facta est. nam cum ceteris animalibus hebetata caligantium crassitudo sit sensuum, uernat in hoc dispositione dominica hominum factura praestantior, quod sola uherius potest sentire factorem: quae tamen cernuis est socianda recte pecudibus, si caelestis ignara muneris uelut elinguis beneficia diuinitus concessa concludat. nam ut absoluit a crimine in holocaustis mysticis non habere quod offeras, ita digna piaculo res est, offerenda subtrahere. parili namque iudicio censendus est et qui numquam loquitur per naturam et qui quod loquitur non reddit auctori idcirco, domine stupendi huius opifex elementi, aliquam tibi a nobis reddi credimus humili satisfactione particulam, quod totum cognoscimus nos debere. quis enim alius praeter te mundi fabricam perpendiculo repentinae iussionis exactam bifida auctoritate solidauit, cum primum praecepti tui miraculo terra coagularetur in pelagus et deductis deinde aquarum inpressionibus illa naufraga post sitiret? cuius etiam nisi tuae inuestigabilis fotu iussionis suscepta germina nutriuntur? qui calorem gignit infusis, qui umorem stillat arentibus ? qui nisi deus noster succidua iungit temporibus tempora, quorum terrae fetus nunc igne feruescant, nunc glacie temperentur, nunc tepore animentur, nunc bibulo liquore consurgant? quis haec omnia et fecit ex nihilo et per lucis ianuam a perpetuae noctis furua densitate discreuit fecitque perenniter laudanda dispositione piissimus post lucis claritatem non horreri tenebras reuertentes per dierum dies? quis te uel dignus aut facundus laudator eloquitur, cuius [*]( 1 mistio T, ministerio BLPVb proiiciaM BL1 T1 V 6 pecodibus B munera V1, luminis P m. 2 in mg. benificia B 7 absolnet B 8 holochanstis B 9 censendu3 L 11 reddet 0 B actori L 14 perpendicalam B 15 befida B, bi∗∗fida V 16 coagolaretur B 17 diductis fort. inpraeesionibus B poe\' L 21 terrae Bb, terra LPTV foetus B 22 ∗∗bibulo (di eras.) L 28 liquore ex loquere B conspergantar b 25 nisi piissimus fort. 26 renertentes b, reaertentis BLPTV per] pro B dies] series fort. )
417
terminata distributio succedenti uarietate fit gratior, quo iubente dulcior lux est, quod aliquando desinit, quam si iugiter permaneret? ecce illa nox, quae mundum hactenus iugo crudelissimae deditionis oppresserat, populos a nexibus uiolentae condicionis absoluit et fit libertatis altrix quae mater fuerat seruitutis. in huius tibi, domine sanctissime, noctis ministerio hoc cereum lumen offerimus, per quod caligo uetusta pellatur, in quo species trino conpaginatae consortio societatis propemodum mysticae glutino coniunguntur, quarum ceram parauit nectareis partubus feta uirginitas, papyrum ad alimenta ignium lympha transmisit, lumen adhibetur e caelo. nil hic habet uox humana quod consecret, ubi totum dirigit superna cognitio. agnoscit hic odorem suum salutiferae uirginis filius, ubi sine coitu nascitur quicquid offertur. non enim hic turicremis Panchaeus adoletur ignis altaribus, non ad triste ministerium extremum mugiens bos percussa litabitur, non bidentum fetus carnificis potius quam sacerdotis mucro desecuit: sufficit ad reparationem aeternitatis perditae, quod non a nobis sed pro nobis agnus occisus est. procul hinc aberit lanista Iudaicus, qui per cicatrices inguinum animas sibi adquisitas tot solet numerare quot uulnerat. Christi nostri libamina infucata simplicitate conplentur. peragit dedicationem corporis nostri crux unda confessio. te ergo quaesumus, domine, ut sicut typico prisca mysterio ita renouanda agmina ducat haec columna trans gurgites: aestuet et nobis [*]( 1 succedente b sit L 2 quod] quae b aliquande B\' si L 8. l. 3 permanere L actenos BLV 4 oppressaerat Bl populus B 5 uiolente B, uiolentiae L conditionis LTV absoluet B 6 sanctissimae b fort. recte 7 cerium L\' 8 pella*tnr L conpaginatae scripsi, conpaginata libri 9 mjo stice LV, mistice T glutinato B coniungatur b 10 papirT11limfa BLV \'transmisetB12DihilL 13 cognatio B, cogitatio b 15 panceus V, panoens BLP igni salutaribus B1 16 Utatur b 20 lanista] lata B cicatriciB B 21 quod BL 22 infucata (c ex f uel s corr.) B 23 dnua L 24 misterio T, ministerio Pb 25 ducat (cat in Mg. add.) B gurgitis B etaestu et L, et strust b, aestuet Sirm. ) [*]( VI. ) [*]( 27 )
418
semita praeparata per maria et sitiat callis puluerulentus in fluctibus. nil hic est, in quo discrepent antiqua nonis aut moderna ueteribus. tu semper idem dominus et sacerdos meritis par prophetae es, ad cuius precatum fluenta siccentur, ut Hebraeus transeat, Aegyptius deprimatur et mersis in aqua corporibus sola sentiat culpa naufragium. hoc autem tibi, domine, castae operatricis munus et hanc intactae matris sobolem commendamus, per quam meretur habere terra quod caeli est, quae per domos cereas diuino stipant mella conpendio, quibus causa est numerosae progenies nescisse coniugium, ne, dum copularum nexibus occupantur, laborandi tempus effugiat et expectent ut prolem suam turgida aluus effundat. quam herbarum lucro diligentius possunt ore profligare quam semine. in huius autem cerei luminis corpore te, domine, postulamus, ut supernae benedictionis munus adcommodes et, si quis hinc sumpserit aduersus flabra uentorum, aduersus spiritus procellarum tua iussa faciens, sit illi singulare perfugium, sit murus ab hoste fidelibus. simul etiam quaesumus te, at, quia ad uernantis anni faciem passionis ae resurresctionis tuae tempus aptasti, cum post concretas hiemali torpore glebas et infrenata glacie flumina nouellas frondium tunicas gemma conscindit et cum auctore germinum domino nobis omnia reuiuiscunt: da multiplices fructus in terris, nostrum [*](1 pnlnerolentas B 2 nih L aut moderna T in ras. corr. 4 meritis par] memoratus per b prophetae B (i. e. deo prophetae), prophetis PT, profetia LV, prophetas b es B, hic est LPTVb 5 ut] ergo huius B, cuias ergo fort. hebreus LTV. hebreos B transeat] ille add. B; fort. I. 4 post es in- serendum 7 casta LV1 et fort. T1 intacte BLTV 9 creas m. L \'compedio V 10 progenies B, progenie LTV, progeniei Pb necisse T 11 copulantur T 12 effugiant Pb 13 quem LV olucra B fproligare B 15 superne B 16 sumpsserit T 17 facientes B profngium Pb 19 ut] cf. p. 382, 6 uersantis L pansionis L \'21 glaciq L nouella T 22 conscindit scripsi, conscendat LTYb, conscendat (a ex e corr.) B; cf. Verg. G. II75 gemmae Et tenuis rumpunt tunicas actore T 28 reuiuiscant b, reuiuescunt LV1 multipliois B multiplices fructus bit exarauit T1. )
419
effice quod ostendis et sacerdotis nostri uel totius cleri eius incolumitate seruata ubertatem temporum sine aduersa tempestate concede