(Cypriani) Ad Quendam Senatorem
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- infelix Theseus." semper nocet utile longum:
- prandia longa nocent, ieiunia longa fatigant.
- sic nimium sapere stultum facit. — improba secta.
- me dea sic docuit; moderamen amabile" dixit." —
- sed tu nec sectam modo nec moderamina curas.
- mens autem stabilis nullo peruertitur aestu,
- ipsaque simplicitas numquam mala cogitat ulla.
- hinc sincera fides aeterna sede fruetur,
- et dolus e contra longo cruciabitur igni.
- elige, quid uelis, ut digna piacula uites.
- sic tamen hanc ueniam mereatur creditor. inquam:
- ut leue crimen erit, si nolis noscere uera,
- non leue crimen erit. si cognita uera relinquas.
- Sed te correctum forsan matura senectus
- in melius reuocat satiatum erroribus istis;
- tempus enim mutat. mala digerit omnia tempus.
- tunc igitur, cum te consulta reduxerit aetas,
- disce deo seruare fidem, ne forte bis unum
- incurras lapsum; quia uere dicitur illud:
- qui pedis offensi lapidem uitare secundo