De XII Abusionibus saeculi

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

PRAEFATIO.

Duodecim abusiua sunt saeculi. hoc est: sapiens sine operibus, senex sine religione, adulescens sine oboedientia, diues sine eleemosyna, femina sine pudicitia, dominus sine uirtute, christianus contentiosus, pauper superbus, rex iniquus, episcopus neglegens, plebs sine disciplina, populus sine lege. sic suffocatur iustitia: haec sunt duodecim abusina saeculi per quae saeculi rota, si in illo fuerint, decipitur et ad tartari tenebras nullo impediente iustitiae suffragio per iustum Dei iudicium rotatur.

SAPIENS SINE OPERIBVS.

Primo sine bonis operibus sapiens et praedicator si fuerit, qui quod sermone docet, actibus explere neglegit. auditores enim doctrinae dicta contemnunt, cum praedicatoris opera a praedicationis uerbis discrepare conspiciunt: numquam enim fit efficax praedicantis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi adfixerit audientis, praesertim cum et ipse doctor, si in uitiorum amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis uulneribus adhibere paruipendat. unde et ipse Dominus in euangelio de doctrina pariter et bono opere discipulos [*]( Incipit de duodecim abusiuis saeculi G, Incipit epistula sancti Cypriani martyris V, Incipit libellus sancti Cipriani episcopi de duodecim abusiuis saeculi X. — 7 sic] quibus V haec] enim add. G s. l. m. 2 8 per quae saeculi om. X fuerit V 9 suflragio om. V 11 s. s. operibus bonis G, s. s. bonis operibus X; om. hanc et reliquas inscrip- tiones Vx 12 primo] primus abusionis gradus est si v si om. e 14 dicta facere v 15 fit] fit tam V praedicantisl constituentis v 16 eam] etiam V affectu G1V1X 17 si G 8. l. m. 2; si in om. V amore X dilapsus GX 18 adhiberi V paruipendit Xx 19 de] cum de V, )

153
instruere uolens qualem in his cautelam haberent ammonebat dicens: si sal euanuerit, in quo salietur? hoc est, si doctor errauerit, a quo iterum doctore emendabitur? et si lumen quod in te est tenebrae sunt; ipsae tenebrae quantae erunt? si namque oculus a uidendi officio desiuerit, quis a manu aut pede uel reliquo corpore illud ministerium exiget? quapropter doctores cogitent ne ampliori uindictae subiaceant, si plurimorum perditionis occasionem abundantius praestent. nam et Salomon dum multae sapientiae transgressionem incurrit, totius Israeliticae plebis regni dispersionem solo suo merito praestitit. quibus ergo committuntur multa, maiora perdunt, si non recte dispensauerint rectoris sui munera, quae perceperunt. cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur. et seruus qui domini sui uoluntatem intellegens non facit, acrioribus et grauioribus flagris uindictae uapulabit.

SENEX SINE RELIGIONE.

Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inueniatur, cui cum membra exterioris hominis ueterescunt, uires animi id est interioris hominis membra incrementa roboris non capiunt. plus enim omnibus religioni operam dare senibus conuenit quos praesentis saeculi florida aetas transacta deserit. sicut namque in lignis ipsa reproba arbor\'conparet quae post flores fructus optimos cultori suo non exhibet, sic et in hominibus ipse reprobus est quem flos iuuentutis deserit et tamen in sui corporis senectute bonorum operum maturos fructus proferre paruipendit. quid enim stolidius fieri potest, si mens [*]( \\ 2 Katth. 5, 13. 3 Matth. 6, 23. 12 Lnc. 12, 47. ) [*]( 1 instruere uolens discipulos v admoneret V 2 si] quod si Xv hoc] id X 3 quo] quo enim V I 5 desierit v aut] vel X, uel a v 6 a reliquo v doctores om. X 7 plurimis v perditioni X 8 ipse salomon v 9 solo suo G, solio F, solius sui v 10 meriti. X et maiora X 11 percipenmt N 12 cui...!. 14 uapulabit om. X ab eo plus v 14 artioribus QV flagellis v napulauit G 17 ueterascunt Vv 19 conuenit] conpetit Xv praesentis G is in ras., praesenti X1 20 deseruit Vv sicut] licet GXV; cf. p. 158, 1 21 arbor reproba X 22 ipse] ille V 23 deBeruit v 24 potest fieri V si GIV, si tunc GsX )

154
ad perfectionem festinare non contendat, quando totius corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? dum oculi caliginant, auris grauiter audit, capilli fluunt, facies in palore mutatur, dentes lassi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non suauiter olet, pectus suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat : homo interior qui non senescit his omnibus adgrauatur. et haec omnia ruituram iam iamque domum corporis cito praenuntiant. quid ergo superest, nisi at, dum huius uitae defectus adpropiat, nihil aliud cogitare quam quomodo futurae aditus prospere conprehendatur quisque senex appetat ? iuuenibus enim incertus huius uitae terminus instat, senibus uero cunctis maturior ex hac luce recessus [breuiter concordat]. cauendae sunt ergo homini duae particulae, quae in illius carne non ueterescunt et totum hominem ad peccandum pertrahunt, cor uidelicet et lingua: quia cor nonas semper cogitationes machinari non desinit, lingua inpigre loquitur quodcumque cor machinari senserit. caueat ergo senilis aetas, ne istae iuuenescentes particulae totam sibi harmoniam decipiant et per res ineptas reliqui corporis grauitatem inludant. unicuique namque considerandum est quid aetate eminenti iam dignum est, ut hoc agat quod nec uitam nec aetatem nec ministerium uile reddat..

ADVLESCENS SINE OBOEDIENTIA.

Tertius deinde gradus est adulescens sine oboedientia, quo mundus a recto rationis ordine deprauatur. qualiter namque in senectute [*]( 1 totius uidetur corr. ex citius 0 2 caliginant G, caligant XVv 3 aures g. audiunt G2Χυ pallorem Vx 4 lassi] lapai v 5 cacinnat X, cac.innat G 6 homo] etiam homo v 7 omnia om. X 8 ut om. Y dum om. X adpropiat GX, adpropinquant Vv 9 f. aditus] futura habitatio v conprehendat V 10 enim om. V, autem X 11 maturus X recessus om. X, exitus e breuiter concordat om. G V 13 ueterascent V, ueteraaount v hominem secum ad peccatum v 14 semper nonas V 15 machinare X machinari cor Vv 16 ergo om. X sibi] sui v armoniam GX 17 grauitati X 18 namque] autem X, enim v aetate«et X, aetati et Y eminenti iam scripsi, eminentia GIX, eminenciae V, eminenti G2υ 19 est] sit e 20 uilem G\' 22 deinde] abusionis Xv aboedigentia 91 )

155
ministrari sibi ille sperabit, qui in adulescentia senioribus oboedientiam exhibere contemnit? unde et in prouerbio apud ueteres habetur, quod seruiri nequeat qui prius alicui seruitutem praebere denegat. propter quod et Dominus Iesus in temporibus suae carnis, dum adhuc ad legitimam aetatem doctoris non peruenit, oboedienter ministrationem parentibus suis exhibuit. sicut ergo in senibus sobrietas et morum per fectio requiritur, ita in adulescentibus obsequium et subiectio et oboedientia rite debetur. quapropter et in mandatis legis primum in his quae ad homines pertinent patris et matris honor imperatur, quia quamuis carnalis pater non superuixerit aut indignus fuerit, alicui tamen patri digno et uiuenti paternus honor usque ad dignam aetatem a filiis praebendus esse ostenditur. quattuor etenim modis per scripturas diuinas patres uocantur, hoc est natura gente admonitione aetate. de patre namque naturali Iacob ad Laban loquitur : nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae mea sunt. gente uero pater dicitur, quando Dominus ad Moysen de rubo loquebatur, ego sum, inquiens, Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. aetate autem pariter et admonitione pater dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur: interroga patrem , tuum, et adnuntiabit tibi [maiores tuos, et dicent tibi]. quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit aut indignus fuerit, admonenti tamen aut seniori ab adulescentibus oboedientia praebenda erit. quomodo enim honoratus in senectute [*]( 14 Gen. 81, 42, 17 Ex. 3, 6. 20 Deut. 32, 7. ) [*]( 1 ministrari sibi (sibi om. GlV) ille (illi V) GY, obsequi sibi ille X, aliis ministerium v aperat G sed at in ras., imperabit v se senioribus Xv oboedientem Vx 8 seruire V, dominari v denegat] nequeat V 4 dum om. X 5 p**uenit X, pernenerat Vx 6 suis om. X exhibuit] praestitit v 7 ita] ita etiam v 8 et in] in V 13 admonitione] adoptione X e aetate v 14 naturali.. V, natnraliter GX; fort. naturali per 16 de rnbo ad moysen v 18 pariter et monitione X, pater dicitur et adm. V, ******* et ammonitione G eed am 8. l. m. 2, et adm. pariter v 20 adnnntianit G1 X1 maiores t. e. d. tibi om. G XV 21 quod om. V, unde X ergo om. X pater om. X 22 ab aduliscentibus GV, adulescenti X, adolescentis v 23 enim om. V, ergo v.. )
156
apparebit, qui disciplinae laborem in adulescentia non sustinuerit? quodcumque etenim homo laborauerit, hoc et metet. omnia namque disciplina in praesenti non uidetur esse gaudii sedmaeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatio per eam reddit iustitiae. sicut ergo fructus non inuenitur in arbore in qua pampinus aut flos prius non apparuerit, sic et in senectute honorem legitimum consequi non poterit qui in adulescentia disciplinae alicuius exercitationibus non laborauerit. disciplina igitur absque oboedientia qualiter fieri potest? adulescens ergo sine oboedientia adulescens sine disciplina est: quoniam et ipsa oboedientia quae omnium disciplinarum mater est magna exercitatione indiget, ut sui normam studii Christo Domino exhibeat qui oboediens patri usque ad mortem crucis ignominiam libenter sustinuit.

DIVES SINE ELEEMOSVNA.

Quartus abusionis gradus est diues sine eleemosyna, qui superflua usus sui quae custodienda in posterum recondit indigentibus et nihil habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quaesita diligenti cura custodit, caelestis patriae perennem thesaurum amittat. ad quem thesaurum Dominus Iesus adulescentem diuitem qui eum de perfectione interrogauerat ita respondens inuitauit: si si perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et ueni sequere me, et habebis thesaurum caelo. quem thesaurum nullus umquam. hominum habere potest, nisi qui pauperibus solacia praestat aut per semet ipsum pauper est. non [*]( 2 Hebr. 12, 11. 20 Matth. 19, 21. ) [*]( . 2 et G 8. I. m. 3 - 3 esse om. X 4 autem] uero v eurcitatis X 5 reddet Vx ergo om. X, enim V 6 et om. X 7 asseqm v 8 eiercitatione a 10 oboedientia aduliscens (igitar add- Y) s. disciplina OY, disciplina a. s. oboedientia Xx 11 est G 8. I. m. 2 ut] etenim X, quae v 12 a christo X, in christo v exhibeat] suscipit X, sumpsit v 16 usus sui om. X quaeque G\'X recondens X 17 dum] cum X 19 amittit X*, ammittat G qui illum F, illum qui G 20 incitauit Y 21 uade et Vυ . 22 et sequere Y 23 hominum nmquam V 24 se ipsum v )

157
ergo dormiat in thesauris tuis, quod pauperi prodesse potest. nam dines quae congregauerit, his frui solus nequaquam poterit [quia unius hominis natura multis rebus non succurrit]. quid ergo stultius est quam propter unius hominis uictum et uestitum totam regni caelestis perennem iocunditatem perdere et aeternos inferni cruciatus absque consolationis praestolatione subire ? quod ergo aliquando per necessitatem amittendum est pro aeterna remuneratione sponte distribuendum est. omnia enim quae uidentur temporalia sunt: quae autem non uidentur aeterna. quamdiu namque temporales sumus temporalibus temporalia deseruiunt et cum hinc transierimus, aeternis aeterna solacia praestabuntur. idcirco diligere non debemus ea quae non semper habebimus, praesertim cum expertem rationis auarum diuitem thesauri sui et agri et omnia quae habet ostendant, qui toto cordis intuitu illa diligit quae se numquam diligunt. si enim aurum et argentum agros et uestimenta cibos et metalla et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia uicem sibi amoris rependere non posse ipsa rerum natura ostendit. quid a ratione longius est quam diligere quod te redamare non ualet, et neglegere illum qui tuae dictioni cum dilectione omnia praebet? propter hoc igitur non diligi mundus sed diligi proximus a Deo praecipitur, quia proximus uicem sui amoris potest rependere, quod mundus [*](8 I Cor. 4, 18. ) [*]( 1 pauperes Xx prodesse potest] podest reficere X, dormire non sinit v nam d. qui congregat V, d. namque quae congregauerit X, d. namque estsi multa congregauerit v 2 quia... succurrit om. QX 3 stultitius G ti 8. I. 5 perennem ioc. p. G\'X, perdere p. iuc. v, perdere iocunditatem G1V absque ulla G2X 6 ergo] igitur v 7 est G s. I. m. 2 remuneratione] retributione X 8 enim om. X 9 autem om. v aeterna sunt XVv 12 non debemns diligere 11 habemus V 14 ostendunt X qui] quia v qui toto...!. 16 omnia om. V, add. in marg. 0 m. 2 illa diligat XI, illas res amat v 16 numquam se Xx et agros Xx 16 et ciboB Xx 17 aibi] se G1V, exp. G m. 2 — rependere G, praebere F ipsa r. n. ostendit om. V, add. G m. 2 quid enim QV, quid ergo b .18 longius est a ratione V diligere) unare V quod] qui X redamare scripsi, redimere X, amare GVυ 19 diactione G (c eras. et e in i corr. m. 2), dilectioni Vx 20 igitur] ergo V sed] et QV )
158
minime posse non dubitatur. sic etenim inimicum esse diligendum Dominus imperat, ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. quisque ergo dines cupidus si uult aeternas habere diuitias, distribuendo egenis perdat interim non mansuras. si enim quod diligit non uendit, nemo emere poterit quod cupit. auari namque ideo in iudicio a rectissimo iudice nuncupantur maledicti, quia qui praeteribant eorum habitacula non dicebant: benedictio Domini super uos, benediximus uobis in nomine Domini. infelices ergo sunt auari diuites qui propter res transitorias in aeternam damnationem dilabuntur, et e contrario beati sunt misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. felix est misericors, dum in hac uirtute non substantiam sed affectum Deus requirit.

FEMINA SINE PVDICITIA.

Quintus abusionis gradus est femina sine pudicitia. sicut enim omnes mores bonos procurat et custodit in uiris prudentia, sic in feminis cunctos honestos actus nutrit et fouet et habet pudicitia. pudicitia namque castitatem custodit, auaritiam refrenat, lites deuitat, iras mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciuiam castigat, ebrietatem canet, uerba non multiplicat, gulae concupiscentias propurgat, furtum omnino damnat. quid plura ? omnia uitia restringit et omnes uirtutes et quicquid coram Deo et hominibus bonis laudabile est nutrit. inpudica uita nec laudem ab hominibus in praesenti saeculo nec remunerationem a Deo expectat in [*]( 7 Ps. 128, 8. 10 Matth. 5, 7. ) [*]( 1 non om. QV sic etenim scripsi, licet enim OXV, sic enim v; cf. p. 153, 20 2 imperet OV, praecepit e quisquis X2υ 3 si om. v 4 perdat] praestet v interim om. V uendit G1V, uendiderit G2X 5 potest emere v 8 ergo om. V 9 qui om. V, add. G m. 2 10 snnt om. X quoniam ipsi] quia ., 11 est ergo v 12 uirtnte dens X effectum V dens req.] inquirit X 15 bonos mores v sic et v 16 honestos] honoris ., fouet et om. X habet] custodit Χυ 17 iram v 19 golae c. propurgat om. V 20 propurgat GX, purgat v; cf. Sirac. 7, 33 omnino om. X quod XI 21 et q.] quicquid Y 22 bonis hominibus v, hominibus X laudabile] laadare V impudica namque a )

159
futuro: pudica uero uita famam bonam inter homines possidet, de ope futurae beatitudinis gaudet. praesentibus semet ipsam imitabilem facit , posteris memoriam amabilem relinquit. bonis semper moribus delectatur et consentit et adsiduis scripturarum meditationibus et eloquiis animam uegetat. bonorum praecedentium exempla custodit et inseparabilia perfectis contubernia nectit. duobus ergo modis constat uerae pudicitiae exercitatio, id est corporis habitu et superficie et animi affectu interno. per exteriorem iuxta apostolum coram hominibus exempla, per interiorem modum coram Deo prouidemus opera bona. pudicitia namque est corporis alienas res non appetere, omnem. inmunditiam deuitare, ante horam congruam non gustare uelle, risum non excitare, uerba uana et falsa non loqui, habitum per omnia ordinatum propositoque conuenientem tam capillorum quam uestium sicut decet habere, cum indignis contubernia non inire, supercilioso intuitu neminem aspicere, uagari oculos non permittere, pompatico et inlecebroso gressu non incedere., nullo inferior in incepto bono opere apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere , neminem blasphemare, senes non inridere, [bonis non inuidere] meliori non controuersari, de his quae ignoras non tractare, etiam quae scis non omnia proferre. haec cum proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt. pudicitia uero animae est, plus propter Dei oculos quam hominis omnia bona facere, appetitiones turpium cogitationum compescere, omnes meliores esse se aestimare, nemini inuidere, de semet ipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semet ipsum constituere, haeretica [*]( ] nita nero V possidet] habet v 2 beatitudinis] remunerationis X 5 exempla om. V 6 perfectis om. X 7 constat u. p. ex.] constitue pudicitiae exercitationem X 8 effectu V exteriorem modum v 10 corporis est v 11 appetere et v 12 gostare non uelle X excitari X . 18 propositionemque V, compoeitionemque v conuenienti. X 15 supercilio X 16 nulli X2Vυ 17 in om. OX bono om. X 18 bonis n. inuidere om. G XV 19 contra uersari Q 20 etiam] et ea v cum] enim Vv 21 uero] enim v est om. V 22 hominum Vv 28 compescere] conspici X se esse v, esse.. G, se X 24 aemper] autem V 25 dei... committere add. tn marg. G m. 2 se ipsum X CODItituere] custodire V )
160
prauitate sensum non maculare, catholicis per omnia consentire, Deo soli adhaerere, castitatem internae mentis Domino Iesu Christo offerre, omnia coepta bona opera mortis tantum termino finire, praesentes tribulationes animi fortidudine paruipendere, in terra praeter proximos nihil amare, cuncti amoris.in caelo thesaurum constituere et pro omni bono actu mercedem in caelestibus a Deo sperare. pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulcritudo uilium, prosperitas laborantium, solamen maerentium, augmentum omnis pulcritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris omnium Dei amicitia.

DOMTNVS SINE VIRTVTE.

Sextus abusionis gradus est dominus sine uirtute, quia nihil proficit dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat et uirtutis rigorem. sed hic uirtutis rigor non tam exercitus fortitudine, quae et ipsa saecularibus dominis necessaria est, indiget quam animi interiorem fortitudinem per bonos mores exercere debet. saepe enim dominandi uirtus per animi neglegentiam perditur, sicut in Heli sacerdote factum fuisse comprobatur. qui dum per seueritatem iudicii peccantes filios non coercuit, eorum uindictae Dominus uelut consentienti non pepercit. tria ergo necessaria eos qui dominantur habere oportet, terrorem scilicet et ordinationem et amorem. nisi enim ametur dominus et metuatur, ordinatio illius constare minime poterit. per beneficia ergo et affabilitatem procuret ut diligatur, et per iustas uindictas non [*]( 2 internaej aeternae v dno ieau GXY, deo v 3 opera bona v tantum] tamen G in ras. 4 negligere paroipendere v nil G 5 thesaurum in coelo v, opus in caelum X bono omni V 6 a deo in caelestibus v pudicitia] namq. udd. G m. 2 8 uiliurn] debilium v 9 omnibus pulchritudinibus X 14 et uirtutis] uirtutis v exexcitns X, exteriori v fortitudine. G 15 indiget om. v 16 interiori fortitudine v, fortitudine quae X per bonos mores om. v, per bonos X exerceri Xv 17 uirtus om. v perditur] fortitudo add. 11 18 qui] cui X sed. corr. per s. iudicii] seueritate iudicis v 19 in eorum v uindicta XVx non] ferociter non v 20 eos] hos Vv 21 dominus pariter v, om. in ras. X 22 illius] eius Y, illis v potest v 23 effabilitatem X* . )

161
propriae iniuriae, sed legis Dei studeat ut metuatur. propterea quoque dum multi pendent in eo, ipse Deo adhaerere debet qui illum in ducatum constituit, qui ad portanda multorum onera ipsum ueluti fortiorem solidauit. paxillus enim nisi bene fixus firmiter alicui fortiori adhaereat, omne quod in eo pendet cito labitur et ipse solutus a rigore suae firmitatis cum oneribus ad terram delabitur: sic et princeps nisi suo conditori pertinaciter adhaeserit, et ipse et omnis qui ei consentit cito deperit. quidam namque per dominandi officium solidius Deo adpropinquant, quidam inposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses enim accepto ducatu familiarius Dei locutionibus utebatur: Saul uero filius Cis postquam sceptra regni suscepit, per inoboedientiae superbiam Deum offendit. rex Salomon postquam patris sui Dauid sedem optinuit, Deus illum ultra omnes mortales uelut ad innumerosi populi gubernationem sapientiae munere donauit: e contrario uero Hieroboam seruus Salomonis, postquam regni domus Dauid partem accepit, ad idolorum cultum decem tribus Israel quae erant in parte Samariae adtraxit. per quae exempla euidenter ostenditur quosdam in sublimiori statu ad maiorem perfectionem crescere, quosdam uero per supercilium dominationis ad deteriora defluere. per quod utrumque intellegitur eos qui ad meliora conscendunt per uirtutem animi et Dei auxilium posse id facere et eos qui ad deteriora deuertunt per mentis inbecillitatem pariter et neglegentiam errare. unde dominus absque uirtute fieri non debet, quam uirtutem sine Dei auxilio nullatenus habet. qui etenim multa tuetur, si non habet fortitudinem, non ualet id agere, quoniam [*]( 2 pendent G de in ras. 3 portandum V 4 fixus firmiter] fortiter firmetur et 11 • alicui fortiori] parieti X 5 hereat X pendit Gx solntas] solus X 7 omnes GJ X qui ei] quod 11 consentit] adherent X, continet v 8 depereunt X officium G B. Z. m. 2, potestatem V aolidius] plus 11 10 enim] namque Vυ populi ducatu v utebatur locutdonibus V 11 cis ex scis V screptra G1; regni sceptrum X 18 optinuit] deum offendit add. OXV numerosi X 14 donauit] ditauit b 15 domus d. partem accepit G V, sortitus est gubernacula X, domus d. occupauit partem 11 1 16 culturam V 17 adtraxit] diuerterat 11 eoidenter om. X 19 dominationes G1 20 ad meliora qui V transcendunt e per dni auxilium et uirtute animi X 21 deuertontur Vv 22 dominus] et dominum v 28 debet quam] decet qui 11 24 fortitudinem animi 11 id agere ualet V ) [*]( mà ) [*]( 11 )
162
magna magnis infestationibus et aduersitatibus solent laborare. omnis igitur qui praeest hoc primitus animi tota intentione procuret, ut per omnia de Domini adiutorio omnino non dubitet. si namque coeperit in actibus suis auxiliatorem habere dominum dominorum, nullus hominum contemptui habere poterit eius dominatum. non est enim potestas nisi a Deo. ipse eleuat de stercore egenum et sedere facit cum principibus populi sui, deponit potentes de sede et exaltat humiles, ut subditus fiat omnia mundus Deo et egeat gloria Dei.

CHRISTIANVS CONTENTIOSVS.

Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus, qui cum participationem nominis Christi per fidem et baptismum suscepit, contra Christi dicta et propositum mundi caduca delectamenta diligit. omne enim quod contenditur aut propter propriam eius rei dilectionem de qua agitur aut propter alterius amorem quae sub odiosa specie latet appetitur. quemadmodum uerbi gratia bellum animoso conpugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem uictoriae et libertatis peragitur, et multae aliae dilectae species sub odioso labore uel formidine satis contentiose expetuntur. unde patenter intellegitur nihil contendi, nisi propter dilectionem subsequentem scilicet amabilem remunerationem. qui igitur mundum praesentem ex quacumque causa contendit, perspicue ostenditur mundum diligere, quod per Iohannem spiritus sancti [*]( 5 Rom. 13,1. Ps. 112, 7. ) [*]( 1 et] uel v 2 igitur] ergo v 3 dei a 4 dominorum om. GIV 5 poterit habere v enim est v 6 ipse enim v 7 et deponit p. v, potentes deponit X 11 auscipit G\'X, susceperit v 12 dicta et p.] precepta X 13 quod] de quo v tenditur V, appetitur GX sed in G appet in ras. m. 2 rei delectationem X, dilectationem rei V 14 de qua] qua V 16 pugnantum V cum om. X fit X 17 delectae X1 19 nihil GlV, ad nihil aliud G2X contendi G in ras., contendere posse V, contendi posse v 20 subsequentem scilicet GV, speratam scilicet aut sequentem X, speratam scilicet et subsequentem v amabilemque V 21 m. praesentem C\'V, in mundo praesenti G2X, de m. praesente o 22 ostendit v; quod illum diligit mundus add. X; quod illum diligit. Quomodo ergo add. v mundum diligere quod G V, quem diligi X, mundum diligi v iohannem apostolum X )

163
sermones interdicunt, quibus ait: nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt? mundi enim amor et Dei pariter in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum oculi caelum pariter et terram nequaquam conspiciunt. sed requirendum est, si uere in mundo aliquid sit quod amari debeat et quis sit ille mundus quem diligi diuina eloquia uetant. terra ergo cum nascentibus ex ea et metallis et animantibus et pulcritudine uestium et oblectationibus ciborum et his quae ad haec pertinent non diligi praecipitur, sed proximus propter quem haec omnia facta sunt amari iubetur. haec enim omnia praedicta uelut non mansura ad caelestem patriam pergentes comitari nequeunt. proximi uero uelut mansuri regis coheredes semet ipsos licenter inuicem diligunt. quod ergo semper in mundo non manet et cum mundo pariter deficiet et ipse mundus non amari imperatur: proximus autem qui est pars regni caelestis in terra interim a regni caelorum appetitoribus non incongrue amatur, dum in summa illa patria in aeternum coheres habebitur. propterea uero mundus praesens non diligi imperatur, ne a Dei dilectione alienus saeculi dilector quisque efficiatur. non ergo debet contendi quod non licet amari. igitur Christianus qui nominis Christi similitudinem tenet morum quoque similitudinem habere debet. Christianus enim recte nemo dicitur, nisi qui Christo moribus coaequatur. de Christo uero per prophetam ita describitur: ecce puer meus quem elegi, electus meus, conplacuit sibi in illo anima mea: ponam spiritum meum super eum. non contendet neque clamabit [*]( 1 I Io. 2, 15. 22 Es. 42, 1. 2. ) [*]( 1 sermo interdicit X quibus] quo X, qui v 3 corde] corpore V habitare XV idem oculi Xv 4 aspiciunt X 5 quia] quod V 7 ea et] ea V 8 iis v praecipiuntur X 10 enim om. X 11 conoomitari v 13 manet et] manet X a ita ras. alt. et om. G imperatur] praecipitur Vv 14 interim] et inter ima elementa v 15 a om. X appetentibus X suprema v 17 presens idcirco X a dei] ad eius V 18 efficitur V 19 qui] omnis V 20 quoque om. V, quoque eius υ debet habere X nemo recte v 21 christo] ei X uero] enim X 22 Bcribitor tJ puer] filius v 23 in illo sibi v animae meae V 24 contendit GIX clamauit G1 ) [*]( 11 * )
164
neque audiet aliquis in plateis uocem eius. ecce Christus non contendit neque clamauit: et tu si morum Christi similitudinem retinere cupis, ne contendas, ne abusiuus in ecclesia Christianus existas. suis enim sectatoribus Christus praecepit: nolite uocari Rabbi: unus est enim magister uester, qui est Christus: et patrem nolite uocare super terram: unus est enim pater uester qui in caelis est. omnes enim uos fratres estis. quibus ad supplicandum imperauit dicere: pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum. frustra ergo patrem contendit in terra qui patrem et patriam profitetur habere se in caelo: cuius possessor nemo efficitur, nisi qui de terrenae patriae contentione securus habetur.

PAVPER SVPERBVS.

Octauus abusionis gradus est pauper superbus, qui nihil habens in superbiam extollitur, cum e contrario diuitibus saeculi non superbe sapere per apostolum imperetur. quid ergo stolidius fieri potest quam illum qui per infimam miseriam uelut in terram abiectus extremus et humilis incedere et contristari debuerat supercilioso superbiae tumore inflatam mentem contra Deum erigere ? per quod uitium lapsi corruerunt qui summo caeli conditi erant culmine. quid ergo uult quasi potens in terra superbire, qui prae omnibus hominibus debuerat humilis apparere? sed ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid a Deo accepturi sunt pauperes adtendant: ipse etenim inquit: [*]( 4 Matth. 23, 8. 9. 9 Matth. 6, 9. ) [*]( 1 platea v 2 neque clainauit om. X 8 tenere v ne ... existas om. X christiana <7, cbristi V 5 magister] pater X 7 enim eet X enim] autem X 8 quibus] qui et X dicerej eum dicit v; sic autem orabitis add. GVv 9 es in caelis XV 10 patrem pater contendit V, contendit X, contendit patrem se habere v se profitetur habere X, p. 8. h. v 11 patriae nemo poesessor v 16 apostolum panlum Vv imperatur O ergo om. V potest fieri Vv 17 infi«mam X terra O extremoB et] et ertre* mus atq. X 19 inflammatam X 20 in summo υ 21 praeJ pro OV 22 sua om. X 28 recepturi sint Vv etenim] enim y )

165
beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum «aelorum. recta namque dispensatione misericors caeli regnum illis committit quibus regni terrarum participationem [inter mortales] abstulit, ut ipse diues in caeli sede appareat qui in terra penitus nihil procurat. cauendum uero pauperibus est, ne dum per necessitatem terrae regnum perdunt, per mentis imprudentiam etiam caelorum regna amittant. cum enim Dei dispensatione paupertatem necessariam acceperint, in ipsorum arbitrio pendet utrum pauperes spiritu sint. non enim quibuscumque pauperibus caeli regna promittuntur, sed his tantummodo quibus diuitiarum inopiam animorum humilitas comitatur. pauper enim humilis pauper spiritu appellatur, qui cum egenus foris cernitur, numquam in superbiam eleuatur: quoniam ad petenda regna caelorum plus ualet mentis humilitas quam praesentium diuitiarum temporalis paupertas. etenim humiles qui bene diuitias possessas habent possunt pauperes spiritu appellari , et superbos nihil habentes haud dubium est beatitudine paupertatis priuari. de quibus utrisque sancta scriptura ita loquitur: est quasi diues, cum nihil habeat et est quasi pauper, cum in multis diuitiis sit. quasi diues est pauper superbus mentis affectu et quasi pauper est diues mentis humilitate. diues ergo inopia est mentis humilitas et ineptae diuitiae sunt animorum inormitas. prouidendum ergo est [*]( 1 Matth. 5, 3. 17 Pron. 18, 7. ) [*]( 2 misericors iudex υ illi X* 3 terraram om. X inter mortales om. OV, in mortuos X, in mortuo C m. 2 add. tn marg. 4 caeli sede] caelis V 5 uero] ergo Vv est pauperibus V egestatem et necessitatem e 6 terrenunL v perdunt] praeterennt Xv etiam impudentiam e 7 regnum X ammittant G 8 pendit Ol 9 quibuscumque namque v, quibuecumque X caelorum X 10 in quibus e inopia. X 11 egenis X1 foras, V 12 superbia X ad appetenda v, ad consequenda X 13 et mentis V praesentiarum V 15 et superbi O1, superbos autem e 16 haut O1, non X 17 cum n. h.] nihil habens v 18 quasi... I. 20 humilitate om. X, quasi pauper ergo in multis diuitiis est diues humilis spiritu; et nihil habens quasi diues est pauper superbus mentis aftaetu v 19 effectu Y et quasi p. e. d. m. humilitate om. Xv 20 diueB O, diuitis Y, nobilis Xx 21 enormitas v est ergo pauperibus v; ergo om. V )
166
pauperibus, ut semet ipsos quales sint intellegant et quod rebus consequi non ualent mentis tumore superbire desistant.

REX INIQVVS.

Nonus abusionis gradus est rex iniquus. etenim regem non iniquum sed correctorem iniquorum esse oportet. unde in semet ipso nominis sui dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc retinet, ut subiectis omnibus rectoris officium procuret sed qualiter alios corrigere poterit qui proprios mores ne iniqui sint non corrigit? quoniam iustitia regis exaltatur solium et ueritate solidantur gubernacula populorum. iustitia uero regis est neminem iniuste per potentiam opprimere, sine acceptione personarum inter uirum et proximum suum iudicare, aduenis et pupillis et uiduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, inpudicos et histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas et periurantes uiuere non sinere, ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, iustos super regni negotia constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere, magorum et ariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere, iracundiam differre , patriam fortiter et iuste contra aduersarios defendere, per omnia in Deo uiuere, prosperitatibus non eleuare animum, cuncta aduersa patienter ferre, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus insistere, ante horas congruas non gustare cibum. uae enim terrae, cuius rex est puer et cuius [*]( 23 Eccl. 10, 16. ) [*]( 1 ut corr. in et O, ut et V . ut quod V, quia t1 consequi) quod cupiunt add. e 2 desinant Xv 4 etenim ... unde] quem cum iniquorum correctiorem esse oportuerit etiam X 5 nomini GlX 6 debet custodire F, non custodit X enim om. X 9 in iustitia v exaltetur X etj et in G2Χυ ueritate regis Vx 11 personaram acceptione v in uimm F 12 iurte iudicare v et uiduis om. V 13 non X s. l. m. 2 14 istriones F, striones GX peierantes Vx 15 sinire Gx p. e. alere] pauperibus elemosinas dare X 16 sapiens X1 17 m. et] magorum v et phitonissarum X, phitonissarum Y 19 uiuere] confidere X" 20 non eleuari animo F, a. n. eleuare v ferre] tolerare v 21 suos om. X impios X 22 eris X 23 cibum non gustare v puer est X" )

167
principes mane comedunt. haec regni prosperitatem in praesenti faciunt et regem ad caelestia regna meliora perducunt. qui uero regnum secundum hanc legem non dispensat, multas nimirum aduersitates imperii tolerat. idcirco enim saepe pax populorum rumpitur et offendicula etiam de regno suscitantur, terrarum quoque fructus diminuuntur et seruitia populorum praepediuntur,, multi etiam dolores prosperitatem regni inficiunt, carorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus prouincias undique uastant, bestiae armentorum et pecorum greges dilacerant, tempestates ueris et hiemis terrarum fecunditatem et maris ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum flores et pampinos exurunt. super omnia uero regis iniustitia non solum praesentis imperii faciem fuscat sed etiam filios suos et nepotes, ne post se regni hereditatem teneant, obscurat. propter piaculum enim Salomonis regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum eius dispersit. et propter iustitiam Dauid regis lucernam de semine eius semper in Hierusalem reliquit. ecce quantum iustitia regis saeculo ualeat, intuentibus perspicue patet. pax populorum est, tutamentum patriae, inmunitas plebis, munimentum gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae fecunditas, solacium pauperum, hereditas filiorum et sibimet ipsi spes futurae beatitudinis. attamen sciat quod sicut throno hominum primus constitutus est, sic et in poenis, si iustitiam non fecerit, primatum habiturus est. omnes namque quoscumque peccatores sub se in praesenti habuit, supra se modo plagali in illa poena habebit. [*]( 1 regni] regiam V\' 2 perducunt meliora V 3 regnum suum add. G m. 2, om. V non s. h. legem v nimirum om. X 4 imperii aduereitatis X tolerabit Vυ idcirco corr. in in circo G pax saepe a 5 deminuuntur V 6 seruititia X etiam OIV, et uarii G\'X 9 tempeetatea n. e. h. terrarum om. X neris et] G adA. in marg. m. 2: aliter aeris et hiemis peria turbata 10 fecunditatem] terre add. X 8. I. tn. 2 12 in iustitia ex iuetitia G m. 2 praesentiB om. X fuscant G, obfuscat v \\ 13 ne ] et ne V 14 obscurant G* 15 eius ex eis G m. 2 disperaerat F 16 semper om. X 17 ualet V 18 est enim pax populorum tutamen v munitamentum ex munitatum V 20 terrena X 21 sibimet ipsis V sciat rex v 23 primatus G 24 super X plagali GV, miserabili X, implacabili v 25 poena V, futura poena GX, p. futura v )
168

EPISCOPVS NEGLEGENS.

Decimus abusionis gradus est episcopus neglegens, qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pro quo legationem fungitur, non custodit. primum namque ab episcopo quid sui nominis dignitas tenet inquiratur: quoniam; episcopus cum Graecum nomen sit, speculator interpretatur. quare uero speculator ponitur et quid a speculatore requiritur Dominus ipse denudat, cum sub Ezechielis prophetae persona episcopo officii sui rationem denuntiat, ita inquiens: speculatorem dedi te domui Israel. audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me. si autem uideris gladium uenientem et tu non adnuntiaueris ut reuertatur impius auia sua, ipse quidem impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. si autem tu adnuntiaueris et ille non fuerit reuersus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti. decet ergo episcopum qui omnium speculator positus est peccata diligenter intendere et postquam adtenderit, sermone si poterit et actu corrigere et si non poterit iuxta euangelii regulam scelerum operarios declinare: si enim, inquit in euangelio, peccauerit in te frater tuus. corripe illum inter te et ipsum solum. si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si te non audierit, adhibe tecum adhuc unum [*]( 9 Ex. 3, 17-19. 20 Matth. 18, 15. ) [*]( 2 gradus abuaioniB v 3 honorem G sed em in ru., honoris Y 4 legatione XVυ 5 quod X teneat Vv requiratur V 6 cum episcopuB nomen graecum v 8 denudat] denotat X epi Y 9 sui om. V dennntiat) denudat GY 10 nuntiabis Yx 12 tu om. X 14 autem] au *** G 15 tu om. X 16 sed tu] tu autem X 17 qui G 8. I. m. 2, si V est positus X 18 peccatorem V attendere v et] audiena ergo add. GV, exp. G m. 2 sermone si poterit om. X 19 potuerit v et actu] etiam X et si] si v potuerit Xv . 20 enangelio dominus υ 21 in te om. G1V illum] eum XVv 22 si] si ergo V es] eris Vv 23 si] si autem G2X non te X )

169
uel duos testes, ut in ore duorum testium uel trium stet omne uerbum: si illos non audierit, dic ecclesiae: si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. tali ordine expellendus est qui cuicumque doctori uel episcopo adhaerere noluerit. et qui tali ordine expulsus fuerit ab alio aliquo doctore siue episcopo recipi non debet. de sacerdote in lege scribitur: uiduam aut repudiatam non accipiet uxorem. qui ergo excommunicatum a catholico illo non permittente recipit contra scripturae statuta agit ac iura sancti sacerdotii, in quod Christianorum genus electum est, excedit. hac ratione episcopum ad eos quibus in speculatione positus est esse oportet. ceterum uero qualis in semet ipso esse debeat Paulus apostolus exponit, ut ad gradum episcopii ueniens sit sobrius prudens castus sapiens modestus hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his qui foris sunt, praeferens doctrinarum fidelem sermonem, ante episcopatum non plus quam unam habens uxorem. non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus, ut per haec ipse prius ostendat in opere quod alios docet in sermone doctrinae. caueant ergo neglegentes episcopi, quod in tempore uindictae Dominus per prophetam conqueritur: pastores muti demoliti sunt populum meum, et non pascebant pastores gregem meum, sed pascebant pastores semet ipsos, sed potius [*]( 7 Leu. 21, 14. 20 Ez. 34, 2. ) [*]( 1 testea om. G, fraires V uel trium testium XVυ 2 si] quod si X si] si autem XV 3 et ecclesiam X ethicus G 4 quicumque XVv 5 noluerit om. O1, contempnit G\'X fuerit] est X 6 alio om. GV aliquo om. X siue] uel v non debet recipi v namque scriptum est in lege v 7 aut ex autem G accipiat v 8 ergo] illum add. v recipit om. GIV, ribi iungit v 9 contra acriptnrae s. agit om. GxVv ac iura scripsi, bucina ira V, bacina ira G; ac... excedit om. X sacerdoti in in quod G, sacerdotii in quo v 10 genus om. GV electus GV ep̃s Y 11 speculationem v praepositus G\'X 13 epi GX 15 proferens v doctrinam XV, doctrinae v 16 ante ep.] antequam episcopus sit v non plures Vv habens uxores quam unam Vv 18 prius om. Xv doceat Y in otn. G\'X 20 conqueritur dicens Vυ muti om. C\'X moliti G1V 21 pastoree om. v 22 pastores sed pascebant v )
170
procurent hi in quod eos constituit Dominus supra familiam suam dare illis cibum in tempore suo mensuram tritici, puram scilicet et probatam doctrinam, quatenus ueniente Domino mereantur audire: euge serue bone et fidelis, quia supra pauca fidelis fuisti supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui.

PLEBS SINE DISCIPLINA.

] , Vndecimus abusionis gradus est plebs sine disciplina: quae dum disciplinae exercitationibus non seruit, communi se perditionis laqueo constringit: iram etenim domini absque disciplinae rigore non euadit. atque idcirco psalmistae uocibus indisciplinatae plebi praedicatur : adprehendite disciplinam ne quando irascatur Dominus. disciplina uero est morum ordinata correctio et maiorum praecedentium regularum obseruatio. de qua disciplina Paulus apostolus ita loquitur dicens: in disciplina perseuerate: tamquam filiis uobis offert se Deus. quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri et non filii estis. qui ergo adulteri et sine disciplina sunt, et caelestis\'regni hereditatem non capiunt: filii autem paternae disciplinae correctiones ferunt et hereditatem quandoque recipere posse non desperant. de qua etiam disciplina Esaias eidem indisciplinatae plebi praedicat dicens: quiescite agere peruerse, discite [*]( 3 Matth. 25, 23. 12 Ps. 21, 12. 15 Hebr. 12, 7. 8. 22 Es. 1, 16. ) [*](1 procurant X hi] hi id G2X in om. Vx quos Vv eos om. G1 Vυ super XVx 2 suo om. V pnram] paraam V 3 doctrinam probatam V mereatur X 4 supra p.] in pauca XV v faisti fidelis Xv 8 alius abusionis V dum] cum v 9 deseruit X, seruit dno V, seruit * * G communi... domini om. .G XV 10 uigore V euadet Y 13 morum est v 14 regulis X 15 dicens om. X 16 se om. XV 17 sunt] estis v ergo] enim v 18 qui om. X et om. Vυ sine d.] indisciplinati G\'ĮX et om. G\'X 19 si filii v 20 correctiores X ferunt GIY, fiunt CX ae recipere G7X poseunt Y 21 desperent v, dispereant G eidem i. p. praedicat] loquitur V idem X, quidem v )

171
bene facere. et ad eandem psalmista consona uoce compsallit dicens: declina a malo et fac bonum. infelix ergo est qui abicit disciplinam. audet enim extra milites aliquid, qui Dominum crucifigentes non consciderunt tunicam, qui ecclesiae Christi scindit disciplinam. sicut enim tunica. totum corpus praeter caput tegitur, ita disciplina omnibus in ecclesia est praeter Christum. qui ergo ecclesiae sub disciplina est protegitur et ornatur. ipsa uero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia eadem ecclesiae disciplina a Domino de caelo tribuitur et integratur. de qua Dominus cum ad patrem ascendisset, postquam resurrexit a mortuis, ad apostolos suos loquebatur: uos autem sedete in ciuitate, quoadusque induamini uirtute p b excelso. tunica ergo corporis Christi disciplina ecclesiae est: qui autem extra disciplinam est alienus est a corpore Christi. non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa, non soluamus quicquam de mandatis Christi, sed unusquisque in quo uocatus est in eo permaneat apud Deum.

POPVLVS SINE LEGE.

Duodecimus abusionis gradus est populus sine lege, qui dum Dei dicta et legum scita contemnit per diuersas errorum uias eundem perditionis laqueum incurrit. de quibus uiis sub persona praeuaricatoris populi humanum genus propheta ita deplangit: nos autem [*]( 2 Ps. 33, 15. 11 Luc. 24, 49. 14 Io. 19, 24. 21 Eb. 53, 6. ) [*]( 1 ad eadem G, de eadem Y, idem X psalmistae X conspallit Gx, psallit X 3 abiecit GlV audent X1, audiet V deum X 4 eius sciderunt v christi om. X scindunt X 5 tegitur] add. X: totam tonica, exp. m. 2 6 omnibus in e. est Y, omnis ecclesia GXv qui...est om. X quia ergo ecclesia snb V, qui eeclesia et sub G sed exp. m. 2, qui caput est ecclesiae et sub v 7 non est υ° praetegitur GV, tegitur X 8 contexta tunica V eidem V disciplina ecclesiae v 10 ascenderet X reeurrexisset G suos om. X 11 loquebatur dicens υ sedete hic υ quo*usque V (s eras.) 12 uirtute om. X\' \' ab excelso G, ex alto XVv 13 est disc. ecclesiae X 14 a corpore ch. est Y sed G t. I. m. 2 15 de illa] cuius sit id est add. 9 christi] domini Xv 16 dominum v 18 dei G s. I. m. 2 00 sub persona om. X. )

172
sicut oues errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit. de quibus etiam eadem sapientia loquitur per Salomonem: multae uiae uidentur hominibus rectae, et nouissimae earum ducunt ad mortem. quae utique multae perditionis uiae tunc inceduntur, cum una regalis uia lex Dei uidelicet, quae neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per neglegentiam deseritur. de qua scilicet uia Dominus Christus qui est finis legis ad iustitiam omni credenti denuntiat: ego sum uia et ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per me. ad quam uiam omnes homines communiter inuitat dicens: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. quia non est personarum acceptio apud Deum. ubi non est Iudaeus et Graecus, masculus et femina, seruus et liber, barbarus et Scytha, sed omnia in omnibus Christus: omnes enim unum sunt in Christo Iesu. dum ergo Christus finis est legis, qui sine lege sunt sine Christo fiunt. igitur populus sine lege populus sine Christo est. abusiuum ergo in temporibus euangelii populum fieri sine Christo, quando apostolis in cunctas gentes licentia praedicationis data est, quando tonitruum euangelii per cunctas saeculi partes intonuit, quando gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam, quando qui longe fuerunt facti sunt prope in sanguine Christi, qui aliquando non populus, nunc autem populus sanctus in Christo, quando est tempus acceptabile et dies salutis et tempora refrigerii in conspectu altissimi, quando unaquaeque gens habet testem resurrectionis, quando protestatur Dominus: ecce ego [*]( 3 Prou. 14, 12. 8 Io. 14, 6. 10 Matth. 11, 28. 25 Gal. 3, 28. ) [*]( 1 suam uiam X 2 uiis etiam υ, etiam uiis G2X eadem om. υ 4 eorum G deduennt v 5 legaliB V 6 deztram X 7 iesus chrigtnB v, iesus X 8 uia et] uis.Χυ 10 homines om. V 11 et... refliciam om. X 12 refliciam uos υ 13 et g.] nec graecnB v 14 shcitha G sed...iesu om. X in] et in G scd et 3. I. m. 2 omnibus] omnia V enim] ergo GV. 15 legis est Xx 16 finnt] sunt X sine lege X 8. i. m. 2 17 abnsi GlV 18 sine lege fieri v 21 de longe fuerant v 23 sanctus] dei v 24 unaquaque G, quaeque X 25 h. testem] testimonium habet Y ipee dominus protestatox dicens v )
173
nobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. non fiamus ergo sine Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.