Promiseram quidem nobis ante tempus epistolam, filii carissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans summatim omnia Contineret quaecumque uniuersis clericis generaliter ad dirigendam regulam competunt disciplinae. sed quia nunc feminarum commoratione uulgariter inter uos quidam ignominiae deuoluti sunt, etiam de hac re specialiter uobis Domini correptione scribere compulsus sum: qui miserum me pro uestra neglegentia cum seueritate conueniens mandare praecepit, ne clerici cum feminis commorentur. et licet haec admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me somniatorem inrideat quisquam, sicut Ioseph fratres inriserunt, scripturarum addimus firmitatem, ut omnes sciant hoc etiam modo per reuelationem Dominum iubere, quod litteris cognoscitur ante iussisse, nec nos esse adulterantes uerbum Domini aut uolentes iactanter de reuelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo non mentiri quod loquimur: sicut a Domino confidimus nos non [*]( 2 fiamus ergo] eimua itaque X, itaque simus v. — Erplicit de XII abusiuia saeculi G, Eiplicit sci ioli Chrisostomi ex epistula beati Pauli apostoli ad corinthios prima (sic) X, om. V. — . Incipit de ringularitate clericorum (cypriani add. maft. rec.) C. — 5 promisaram C, emiseram v 6 omnia etiam v 8 de feminaram v 9 ignominiae C, ad ignominiam coni. Pamelwts, ignominiose coni. Erasmus 10 scribere om. C 11 conueniens C, eorripiens v 13 me om. C 14 rideat C )
174
audisse mendacium praesumentes uocem apostoli Pauli protestantis, non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes uerbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram ipso in Christo loquimur. in dolore itaque maximo constituti de quibusdam tabefactis membris corporis nostri et in gemitu iacturam lamentantis ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies singulos ad nimiam paucitatem, credimus nos ex parte aliqua subleuari, quod diligentiae nostrae neglegentia quorundam obesse non possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam meam frequentiam omnibus pensauerunt. dissimulationis suae unusquisque contemptor reum semet ipse conscribat, nos autem libera fronte contemptoribus exclamamus quod Salomon confidenter exprobrat: quoniam quidem uocabam, inquit, non obaudiebatis: et extendebam uerba mea, et non intendebatis, sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis: itaque et ego uestrae perditioni superridebo. gratulabor ergo aduersum uos, cum aduenerit uobis interitus, cum aduenerit uobis subito tumultus, euersio autem similis procellae, et cum aduenerit uobis pressura et expugnatio. erit enim cum me inuocaueritis, ego autem non exaudiam uos. quaerent me mali, et non inuenient: oderunt enim sapientiam. uerbumautem Domini non adsumpserunt neque uoluerunt meis consiliis intendere. spreuerunt enim meas correptiones: ideoque edent uiae suae fructus et sua impietate satiabuntur.
Ad uos nunc exhortatio nostra conuertitur quos nolumus experiri talia praecipitia ruinarum. metuite quantum potestis eiusmodi casus exitia et in ista subuersione labentium nos experimenta perterreant. nimium praeceps est qui transire contendit conspexerit alium [*]( 2 I Cor. 4, 12. 13 Prou. 1, 24-31. ) [*]( 1 uoce C 5 putrefactis c 10 meam C, nostram v I 11 ut unusquisque v Bemetipsum v 12 exclamemus v 17 et cum v 19 similis C, simul et v 26 saciabuntur C 27 exh. nostra C, mea exh. v 30 alium conspexerit v )
175
cecidisse, et uehementer infrenis est cui non incutitur timor alio pereunte. amator est uero salutis suae qui euitat alienae mortis incursum. et ipse est prouidus qui sollicitus fit cladibus ceterorum, sicut Salomon adprobat dicens: as tutus uidens malum puniri, uehementer erudietur, et iterum: cadentibus impiis iusti uehementer terrebuntur. aduersaria est confidentia quae periculis uitam suam pro certo commendat, et lubrica spes est quae inter fomenta peccati saluari se sperat. incerta uictoria est inter hostilia arma pugnare, et inpossibilis liberatio est flammis circumdari nec ardere. quod Salomon abnegat dicens: quis alligabit in sinu suo ignem, uestimenta autem sua non comburet? aut quis ambulabit super carbones ignis, pedes uero non comburet? sic qui introit ad uxorem proximi sui, non erit inmunis neque omnis qui tangit eam. credite quaeso uos, credite diuinae fidei quin immo quam uestrae: quia omne quicquid pollicetur non potest fallere dicente Domino: facilius est, inquit, caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere. et iterum: caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt. ipsi ergo nos fallimus, quotiens inordinaliter credimus aestimantes per fidem nostram legis praecepta posse mutari, ut inter masculos et feminas speremus passim castitatem immobilem custodiri.
Difficile quis uenenum bibet ot uiuet. uerendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat apostolus: qui se putat stare uideat ne cadat. in hac parte expedit bene timere quam male fidere. et utilius est infirmum se homo cognoscat ut fortis existat, quam fortis uideri uelit, et infirmus emergat. de qua re praesumptores obiurgat apostolus dicens: si qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum inplanat. pro certo inplanator proprius suam [*]( 4 Prou. 24, 12. (?) 10 Prou. 6, 27. 28. 16 Luc. 16, 17. . 18 Matth. 24, 96. 24 I Cor. 10, 12. 28 Gal. -6, 3. ) [*]( 2 uero est v 10 abnegat C, non negat v 13 introit C1, introierit C2υ 14 uos C 8. l. m. 2 15 plus quam JErasmus nestrae C, nostrae v 20 praecepto 01 21 posae*om. v 23 bibat C1 uiuat C uerendum est] uel C 25 expedit plus υ; cf. I. 15 28 quia C )
176
animam decipit, qui non canendo contraria noxiis rebus semet ipse commiserit. ille autem tutius sibi consulit, qui circa malos semper infidus species quascumque noxias extimescit. quorum distantiam Salomon disseruit dicens: sapiens timendo declinabit ab omni malo: insipiens autem confidens sui miscetur iniquo. magnum sapientiae diuinae consilium inuentum est, ubi timoris auxilio liberemur. magna conpendia prouidentiae, ut aliquando fiat uirtus et uictoria per timorem. magna remedia Dominus contulit ad salutem, ut habeat et timidus laudem, sicut Salomon repetit dicens: beatus uir qui ueretur omnia per metum. inaestimabilis Domini misericordia quae undique homini suo contulit gloriam et incomprehensibilis pietas quae secundum pugnas dedit et palmas, ut confidendo masculorum saeuitiam superemus et timendo feminarum blandimenta uincamus, dummodo et de uirtute et de infirmitate super nos glorias Dominus operetur, ut in omnibus et per omnia omnipotentem semet ipse testetur diuidens differentias triumphorum, ut tam consiliis quam uiribus a nobis bella uincantur nec si uinceremus solius fidei fortitudine contra Salomonem uacua essent opera sapientiae. nunc igitur sapientiae arma gestanda, ubi feminei et uiriles sexus certamen indicunt. unde Salomon sic instruit dicens: prudentiam, inquit, fac notam tibi, ut te seruet a muliere aliena et pessima. uidete nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam esse uictricem quae nos timiditatis remedio liberasset, et contemplamini quae sunt modo arma sumends, si uultis habere legis auxilia. estote timidi ut sitis intrepidi: et licet timor in certamine infirmitas esse uideatur, tamen secundum uerbum apostoli uirtus in infirmitate perficitur. separamini deprecor, separamini a contagione pestifera.
[*]( 4 Pron. 14, 16. 10 Sir. 25, 11. ,20 Prou. 2, 16. 26 II Cor. 12, 9. ) [*]( 2 totros C* 7 liberentor Cl 11 undique C, unicuique v sno C, suam v 13 confitendo v 15 dominns glorias v 16 tam bm. C tn ras. 17 Nec C, ne v nicerimnt o 19 ge- standa rant C uiriliB v 20 indicunt C, indicitur υ 21 aliene C\' 27 a om. v ) 177
Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab aduersis, tantum non sentit aduersa. minus uoluptatibus stimulatur, qui non est, ubi frequentia est uoluptatum. et minus auaritiae molestias patitur qui diuitias non uidet, si admittimus apostolum pollicentem: qui uolunt, inquit, diuites fieri, incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et inutilia et noxia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. non aliter temptationibus subiacet qui iunctus est feminae, in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. aculeus peccati facta est forma feminea, et mortis condicio non aliunde surrexit nisi de muliebri substantia. quod Salomon ad nostram sollicitudinem memorat dicens: a muliere factum eat initium peccati, et propter hanc omnes morimur. inde mortales tenemur nec timemus. quid si iam inmortales essemus? per mulierem liberauit nos equidem Christus, sed unde adhuc morimur formidare debemus. tunc liberatio ipsa constabit in femina, si a nobis mors reuincatur quae per feminam uenerat. ceterum si adhuc per mulierem circa nos scandala dominantur, liberationis Christi fecimus pro certo dispendium: siquidem in futurum spes ista libertatis manet quam fidei nostrae Christum credimus contulisse, ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum et ipsa mors fuerit euacuata. nam si modo putamus nos intemptabiles esse muliebribus iaculis, nihil ergo restat caelestibus regnis. non inmerito tales sensus apostolus increpat dicens: iam satiati estis, iam diuites facti estis: sine nobis regnatis, et utinam regnetis. tempus ergo adhuc luctaminis geritur et mors per feminam adhuc usque grassatur. mentior, si non uidemus exinde interitus plurimorum. quanti et quales episcopi et clerici simul et laici post confessionum uictoriarumque calcata certamina, post magnalia et signa uel mirabilia usque quaque monstrata noscuntur cum his omnibus naufragasse, cum uolunt in naui fragili nauigare ? quantos leones domuit una [*]( 4 I Tim. 6, 9. 12 Sir. 25, 24. 23 I Cor. 4, 8. ) [*]( 2 uolontatibus C 3 frequentia eat ubi 11 5 et C, et in v , muscipulam C1, muscipolas v 13 quid si] quasi fori. 21 mulieribus Cl 22 nihil C, quid v 23 apoatolns paulus C alterum iam C s. l. m. 2 24 regnawtis C 25 Luctaminia adhuc v 29 usque C a 1. m. 2 30 una 0, una muliehris v ) [*]( in A ) [*]( 12 )
178
infirmitas delicata, quae cum sit uilis et misera, de magnis efficit praedam? quod Salomon loquitur dicens: pretium meretricis quantum est panis unius, mulier autem pretiosas animas capit.
Ante noe ista tractantur, et nnllis terroribus coercemur: quid faceremus, si opinionibus tantummodo gestas historias audiremus? sed haec est semper incredulitas humanae duritiae, ut non solum audiendo sed etiam uidendo non credat alteros interisse, nisi et se ipsam uideat interire: nec sociorum mortibus quatitur, dum illos promeritos ant inualidos opinatur. se autem multum mereri aut multum ualere fiducialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibusdam inrogata supplicia, sicut Dominus in euangelio proponit et dicit: pntatis\\quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerunt peccatores qui talia passi sunt? non. dico uobis: nisi paenitentiam habueritis, similiter perietis sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos. putatis quoniam et ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem? non. dico uobis: si non paenitueritis, similiter perietis.
Miramur si Adam per Euam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant, nisi iussio una constrinxerat, cum modo nos nec innumerabiles mores nec infinita iussa conpescunt. quibus conuenienter dicitur secundum increpationem Domini: si Adam uidisset mortes quae factae sunt in uobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egisset. dico autem uobis, quoniam Adae tolerabilius erit in die iudicii quam uobis. longe satis longe sit pestis ista et lues et clandestina pernicies.s o quam inordinalis feminae propinquitas. iaculatur cuius uicina est delictorum latrocinium. non est in hac societate sinceritas adprobabilis quae conlisiones habet uelut quibusdam fluctibus turbulentis. in hac [*]( 2 Prou. 6, 26. 13 Luc. 13, 2-5. ) [*](2 quantum C, tantum v 3 onius panis ν 8 uideat C, uiderit v 14 fuerint v 18 non om. C 21 et nisi v uec et C 22 compescant v 24 sunt om. v 26 satis longe om. v ista C, illa v claudistina C 27 inordinabiiis v propinquitaa iaculatur cuius uicinia Erasmus 28 Jatrocinium] lenocinium coni. Graniua 29 turbulentaa C\'v )
179
familiaritate non habitat amica concordia, quoniam non nisi discordantes inimicitias creat. fecit equidem mulierem uiro Dominus adiutricem, sed serpentis inuidia personam sumpsit hostilem. quod si illa de uiro suo nata usque hodie ipsum cui iungitur temptat, quanto magis illa quae copulatur nulla lege coniuncta? et si illi qui duo sunt in carne una concreti temptationibus mutuis inuicem pungunt, quid faciunt hi qui in una carne nec nati nec iuncti sunt? praesertim quia nec Deum iam inuocare permittitur qui caritate alterius auocatur, nec sinitur cogitare diuina qui sibi quaesiit cui exhiberet domesticam curam. propter quod sic apostolus consulit dicens: uolo uos sine sollicitudine esse. qui sine uxore eat, sollicitus est quomodo placeat Deo: qui autem habet uxorem, cogitat quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. quid est nunc quod in hac coniunctione delectet, in qua solae pugnae sunt? aut quae utilitas fauet, ubi non sunt officia coniugalia, quando nec ipsa possunt esse secura? causale est omne quod feminae est et copulatio eius semper infesta est. foedere suo magnas molestias praestat et cui adhaeserit contra fas, insanabilem ingerit plagam. de carbonibus scintillae dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscentiae pestilentiam quam Salomon sic conparat dicens: de uestimentis procedet tinea, et a muliere iniquitas uiri.
Volo scire quae sit affectio ista communis, quae morbi dissensio.
semper ambigua propositum suum nutantibus consiliis inpugnando conturbat. ut quid sibi adhibuit mulierem qui ducere contempsit uxorem ? omnis qui non manducauerit carnem , ut quid habitationem suam carnis apparatibus replet? et qui non biberit uinum, quid uini oblectatione perfruitur? quasi non ali quotiens habendo nec gustando [*]( 10 I Cor. 7, 32. 21 Sir. 42, 13. ) [*]( 1 quoniam quidem C sed quidem exp. 2 m. uiro d. C, uiro d. m. v 6 facient v 9 quaesiuit v 10 apostulua C 12 de dno quomodo C sed de dno exp. 13 sunt solae pugnao v 16 cansale] casuale coni. Erasmus 22 uiri sup. mulieris scr. C m. 2 24 quae propositum a 27 uini 0, uidendi v, om. Remboltu. 28 habendo (7, uidendo v, et bibendo Bemb. ) [*]( 12* )
180
copia esculentorum animus pascitur, et uini odoriferi sola fragrantia saepius suscitatur animus. quid per hypocrisin uult ab hominibus abstinens dici et in secreto carnibus et ebrietate distendi? habent multi diuitias quas suis usibus negant sed pro cupiditate conseruant, quibus si nulla cupiditas inhaesisset, nec cupiditatis insignia possiderent. at uero quia cupiditate possessi sunt, perfruuntur animo quod usu non tangunt. ita is qui despexit uinculum nuptiarum, et aliter femineis uinculis obligatur: quamuis nullo concubitu misceatur, desiderio tamen uisu conloquio coniunctione semper oblectatur. nam si desiderium feminae non haberet, numquam feminam suis oblectamentis adsumeret. immo uero insuper mihi suspectum placitum dedit qui non legitimam duxit et legitimam recusauit: nisi fallor, in publico argumentatus est hominibus promittere sanctitatem et in occulto sine uxore non esse. duo argumenta libidinis et sanctitatis hinc et inde miranda sunt, quae utraque inuicem tegunt et utraque inuicem produnt. ingeniosus eunuchus et moechus inuidet sibi dum consulit, et dum quaerit utrumque. neutrum fecit, ut sanctus minime deputetur qui non uera coniunctione perfruatur, cum Paulus apostolus dicat: alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. sed consentio non esse castitatis huius pudicitiam uiolatam: suspiciosis tamen malam porrigit famam et pudicitiae bonum frustra intrinsecus laborioso agone custodit, quod forinsecus efficit infamari, destruens magisterium Pauli apostoli prouidentis pariter et monentis: ut quid, inquit, libertas mea iudicatur ab infideli conscientia? si ego gratiae participo, ut quid blasphemor pro eo quod gratias ago? peius est quam moechia continentiam ducere criminosam et infamem facere sanctimoniam. blasphemiam ingerit religioni quam coluit, qui quod
[*]( 18 I Cor. 7, 27. 24 I Cor. 10, 29. ) [*]( 1 esculentorum] axcolenter C flagiantia C 2 suscitatur BaepiuB v animum C1 7 is ex es C m. 2 8 xiinculis femineis v 14 sanctitatis et libidinis v 16 inuidit O. 17 neutrum C 8. l. m. 2 facit v ut ex utrum C m. 2 qui ex quam C m. 2 20 sed] sed quero C sed quero exp. m. 2 22 quod C, qui illud v 23 apostoli om. ν 25 ego C, ergo v 28 blasphemium C coluit acripsi, contulit C, colit Pamelius ) 181
confitetur non ante omnes impleuerit, ne christianitas credatur esse fallacia et moechatio uideatur sanctitatis uelamento uestita. propter quod Dominus in euangelio sic praemonet dicens: sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uidentes opera uestra bona magnificent patrem uestrum qui in caelis est. hoc sequitur et Paulus apostolus dicens: non ergo blasphemetur bonum uestrum. et iterum: prouidentes quae bona sunt non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. et alio loco: sine ergo manducatis sine bibitis sine aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite et estote sine scandalo Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo.
Sed opponitur forsitan, quid est quod ipse iterum dixerit: si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem? numquam se quaecumque dicta legis excludunt, sed certis locis responsa uniuersa defixa sunt. illic placere hominibus non licet, ubi uoluntas hominum non capit Domini uoluntatem: ubi uero acceptant homines quod ad gloriam proficit Dei, innotescere omnibus ipse paulus apostolus praecepit. unusquisque, inquit, nostrum proximo suo placeat ad bonam aedificationem. quatenus ergo praemium sanctitatis exspectat, qui non solum blasphemiam sanctitatis ab infidelibus prouocat, sed etiam. fidelibus perniciosum praebet exemplar? ut infirmi snb praetexto dilectionis subtiliter fornicentur et pudicus inpudicissime castitatis praebeat magisterium destruens quod Paulus apostolus comminatur: periit, inquit, frater infirmus in tua scientia, propter quem Christus passus est? sic autem peccantes in fratres et [*]( 3 Matth. 5, 16. 9 I Cor. 10, 32. 25 I Cor. 8, 11. 12. ) [*](6 Rom. 14, 16. 13 GaL 1, 10. ) [*]( 7 Rom. 12, 17. 19 Rom. 15, 2. ) [*]( 2 uideatur esse v 7 quae bona sunt C, bona a 10 aliquid C I, aliud quid Cv in C a. I. m. 2 gloria 01 11 estote C 8.1... 2 et (ante eccL) C 8. I. m. 2 12 omnibus C 8.1. m. 2 13 oppinitur O. forsan v 19 usque proximo suo C sed neque up. et Buo 8. I. m. 2 20 quatenus C1, quale C2ν 22 etiam infidelibus C 23 praeteitu C2ν 26 scientia C, eonscientia v 27 et C 8. 1. M. 2 )
182
percutientes conscientiam ipsorum infirmam in Christum peccatis. et quidem non hoc iuuenibus tantum sed et senibus congruit fratrum inbecillitati consulere, ne senectus perire prouocet iuuentutem, ex qua debent omnia salutaria documenta procedere: sicut Eleazar in libro Machabaeorum profitetur et dicit: praemitti malos in infernum [quam patrias leges deserere]. non enim aetatem nostram dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad uitam alienigenarum et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et corruptibile tempus uitae per me seducantur, et odium ac maculam senectuti meae adquiram. ille maluit uitam suam tormentis obicere quam cuiquam magister perditionis existere: et nos ubi nulla tormenta sunt, fluxibus solis saluandos fratres nolumus anteponere, nec contenti sumus sine ullis cruciatibus tam nobis prodesse quam ceteris, cum ille noluit uiuere moriturus, sicut inferius prosecutus est dicens: quamobrem fortiter uitam excedens senectute quidem dignus adparebo, adulescentibus quidem exemplum forte relinquam, ut prompto animo ac fortiter pro grauibus et sanctis legibus honesta morte secedant. cum hoc etiam laicos deceat, ne ant extraneis blasphemandi occasiones aut fraternitati opportunitatem fornicationis opponant, tum maxime clericos uehementer necessitas ista constringit, quibus ant religio blasphemata ant fraternitas perdita poenas duplices inrogabit. nec inuenient in iudicio Domini ullum omnino solacium qui alienigenis et fratribus peccandi fomitem ministrarut. propter quod sic Paulus apostolus Titum instruit dicens: te ipsum bonorum factorum praebens exemplum in doctrina, in integritate, in
[*]( 5 U Mae. 6, 23-25. 17 II Mac. 6, 27. 28. 27 Tit 2, 7. 8. ) [*]( 1 ipsorum C, eorum ν christo ex christum C m. 2 2 et q.] equidem C 5 eleazarm v 6 quam p. 1. deserere om. C 7 aetate nostra v 11 macula C1 14 fluxibus] luxibus fort. nolumua B . £ « 17 uita v 18 prius quidem om. ν quidem C, avtem 4 codd Bahuii 19 prumpto C* 20 honestae morti succedant r 22 b. occasiones C, occasionem b. v oportunitatem C opponat C1 24 inrogauit C1 ) 183
grauitate, in uerbo sano atque inreprehensibili, ut aduersarius reuereatur, nihil habens de nobis dicere mali. et iterum, omnibus, inquit, fidem bonam ostende, ut bonam doctrinam saluatoris Domini nostri praeferant in omnibus. sic et ad Timotheum scribit dicens: forma esto fidelibus in sermone, in conuersatione, in caritate, in fide, in castitate. quod et Petrus apostolus satiat dicens: conuersatio, inquit, uestra in gentibus bona sit, ut in eo in* quo detrahunt de nobis quasi de malefacientibus de bonis operibus uestris glorificent Dominum. et iterum, quoniam sic est, inquit, uoluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam.
Nec quisquam sibi proponat et dicat: habere nolo quod uincam. ho est enim dicere uiuere desidero sub ruina. quis tam stultus qui artari cupiat adlaborem, cui offertur delicatius triumphare? neque enim duplex triumphus est sub feminae praesentia probari uictorem quam. [est] in singularitate seruare sponsionem integram sanctimoniae. et cum sit unus titulus gloriarum, hoc loco uanus fortis est qui satis laborat et cum illo, qui parum laborando uicerit, pariter muneratur. quid quod ille quin immo consummatus adscribitur, qui se omni parte femineis affectibus ostentat abscisum ? quia eum Dominus in euangelio perfectum uocat qui totum suis usibus amputauerit patrimonium. certe etiam soli cuicumque cotidiani triumphi pro castitate non desunt, quia numquam desideriis carnalibus spiritum cessat infestare corpus humanum, quod apostolus adfirmat dicens: caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur sibi ut non [*]( 3 Tit. 2, 10. 11 I Petr. 2, 15. ) [*]( 5 I Tim. 4, 12. 26 Gal. 5, 17. ) [*](8 I Petr. 2, 12. ) [*]( 3 ostendentem C 7 saciat 01, hortatur C2«; cf. Cypr. p. 755, 15 8 ut ex et C 9 in quo C, quod v de om. C quasi C, tamquam e malefacientibus C, malefactoribus v 10 deum a 15 rainam 01 qui C corr. 16 delicatius triumphare C, delicatus triumphua v 18 integram Bponsionem v 19 uanus C, unue Erae- mus 20 munerantur 01 21 parte C, tempore Erasmus 22 abscismim v 27 et spiritus C, spiritus autem v )
184
quaecumque uultis illa faciatis. habes nunc carnem tuam quam superes semper: quid tibi uis alteram uel conducere ? nemo super unam febrem cupit adhibere peiorem, ne incipiat hemitritaeo insanabili laborare, cui nullus ualeat medicus subuenire. neque aliquis super onus proprium tollit insuper alienum, ne oneribus duobus oppressus usque ad inferos demergatur. unde sic Hieremias propheta docet sanctitatis pondus singulariter sustinendum. bonum est, inquit, uiro cum portauerit iugum graue in iuuentutem sua: sedebit singulariter et silebit, quoniam tulit superse iugum graue.
Sed quisquam malignus obsecutor ad dictum apostoli Pauli confugiat dicens: onera uestra sustinete inuicem, et sic implebitis legem Christi. non haec sunt onera quae Paulus apostolus imperat subuehenda, sed ut tolerantes nosmet ipsos discordia nulla discernat et in temptationibus constitutis fratribus mutua praebeamus auxilia, non ut ipsi nobis temptamenta per feminas procuremus, sed ut temptamentorum magis pondera subleuemus: cum sciat quale sit sanctitatis iugum quod uix singulare portetur. de quo non solum ipse sed et Dominus noluit certum definire praeceptum, dicens: non omnes capiunt uerbum istud, sed quibus datum est. et iterum: qui potest capere capiat. si ergo difficile singulariter magnitudo istius ponderis toleratur, quomodo tolerabitur, si geminatis ponderibus praegrauetur? et si singulares paene omnes uix durant carnales insidias sustinere, quid faciunt illi qui ex utroque latere gladiis impendentibus non cunctantur incumbere ? plus dico. si mariti et uxores desideria coniugalia cotidie gerentes non sibi sufficiunt, quid agant illi qui ad augendas inpugnationes feminis sociantur ex inprouiso uel transeunter ad horam femineus aspectus occurrens uelut sagittas alienis oculis iactat. quando libera non est simplex [*]( 7 Thren. 3, 27. 12 GaL 6, 2. 20 Matth. 19, 11. ) [*]( 2 uel] uelle C 3 emitriteo C 4 labore Cl 5 super C s. I. m. 2 8 uero C1 11 confugiet dicentis v 15 mutua om. v 25 impendentibus om. C si C a. l. m. 2 26 uxoris C sibi non a 27 iugendas C 28 improuisu C 29 libera C sed. era 8. I. 8. 2 simplex ex supplicia C m. 2 )
185
reuerentia, quid illic geritur, ubi libertatis sumit mulier in contubernalitate constantiam? quando in domesticis negotiis nunc lacertos ac femora lanificis operibus nudat, nunc aestuans detegit membra, nunc fatigata iactatur aut in risu aliquando dissoluitur, nunc blanditias exhibet et quod eat uenenosius super cuncta psallere delectatur ant canere? cuius cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem. contra quam Salomon sic nos cautos efficit dicens: cum saltatrice noli assiduus esse, nec audias illam, ne forte dispereas in efficacia eius. taceo reliqua quae magis pudenda sunt quam dicenda, solum hoc dico : in dolore uel in ira mulierem frangi conspicere iam non est sine mulcedine. quid dicimus si uideas iocundantem aut quod est deterius blandientem? semel dixerim: omnis inconueniens sodalitas mulierum gluten est delictorum et uiscum toxicatum quo diabolus aucupatur. incongrua est societas feminarum, quarum sodalitatem ita nos rursum Salomon docet in omnibus praecauere: cum aliena, inquit, muliere ne sedeas omnino et non alterceris cum illa in uino, ne forte declinet cor tuum in illam et sanguine tuo labaris in perditionem.
Postremo si animum nostrum confidimus m hac commumtate perseuerare semper, uel illud apud nos debet esse suspectum, ne ipsae quae nobiscum conueniunt in nos ipsos forsitan moueantur aut in alteros amores prae rapida aetate incitamentis furialibus stimulentur: et erit nobis causa, quod peius est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur ceteris occasio lupanaris, et crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium. propter quod apostolus paulus de similibus ita nos instruit dicens: si propter escam frater tuus scandalizatur, iam non in caritate ambulas. noli esca tua illum perdere, [*]( 7 Sir. 9, 4. 16 Sir. 9, 9. 27 Rom. 14, 15. ) [*]( 4 risu C, riaum Erasmus, usu 11 7 saltatrice C, cantatrice 11 11 compieare C apic ita ras. 18 solidalitas C 14 quo] quod C est C 8. I. m. 2 sodetas C, sodalitas 11 16 non C, ne v; cf. cap. 11 19 peraeuerare C, durare v 20 nos non C sed non exp. ipse C 22 rapida C m ras. m. 2 23 quod C, aut quod v 24 et ex nec C m. 2 25 absorbimus C* )
186
propter quem Christus mortuus est. et iterum: bonum est non manducare carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur. et alio loco, hoc, inquit, iudicate magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri. et de semetipso sic ait: propter quod si cibus scandalizat fratrom, iam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. cum ergo nos pulsat coniunctionis huius molestia detestabilis, etsi adulteros non potest facere, facit tamen lenones adulteris et incestis. quis enim alterius cordis scrutator qualitatem uniuscuiusque perpendat et pro altera persona contra satanan repugnator, circa Deum uero idoneus fideiussor esse praesumat? de semet ipso demens est, qui aliquid pollicetur, non dicam si etiam pro femina sponsionem ponere uideatur, cum Paulus apostolus sic de ae pronuntiat dicens: non quia iam accepi aut iam iustificatus sum aut iam perfectus sum, sequor autem si conprehendam, inquo et conprehensus sum a Christo. fratres, ego me non arbitror comprehendisse adhuc: unum tamen, posteriora quidem obliuiscens, ad ea quae sunt ante petens ad regulam sequor ad palmam supernae uocationis Domini nostri Iesu Christi. quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. et iterum, mihi, inquit, pro minimo est, ut a uobis iudicer aut ab humano die: sed neque me ipsum iudico. qui autem me iudicat, Dominus est. et alio loco, beatus, inquit, qui non iudicat semet ipsum, in quo probat alium. quamuis ergo nos nec de nostra stabilitate certum aliquid habeamus qui sine cessatione concutimur inter fiuctus saeculi
[*]( 1 Bom. 14, 16. 15 PhiL 8, 12-14. ) [*]( .4 Eom. 14, 13. 22 I Cor. 4, 3. ) [*]( 6 I Cor. 8, 13. 25 Bom. 14, 22. ) [*]( 3 in quo C, ostendere in quo v ofFenditur v 6 fratrem meum « 9 lenones C, peiores v 10 cordis alterius e 13 non C1, ne C2ν; cf. cap. 18 14 pronuntiet v 16 si] si quomodo v 17 me C 8. Z. m. 2 18 adprehendisse C adhuc om. v 19 petens C, pedes v 21 christi] christi scquor C 22 et iterum 2 codd. Balusii, om. C 23 h. die] humana fide C 24 iudicat me v 25 in C s. Z. m. 2 ) 187
sustinentes procellosos incursus, tamen si alicui tanta flducia est de immobilitate propriae firmitatis, saltim sollicitus reformidet, ne ipse sit scandalum uisibus alienis et terreatur uoce Domini comminantis: uae, inquit, huic mundo ab scandalis: uerumtamen uae homini illi per quem scandalum uenit. si has Domini comminationes religioso corde metuimus et reueremur, plus de aliis quam de nobis extimescamus periculum nostrum, qui mutuis ab apostolo Paulo utilitatibus obligamur. non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed aliorum. et iterum: nemo quod suum est quaerat sed quod alterius.
Sed aliquis arripiens de ipso Paulo quod opponat, unusquisque, inquit, nostrum pro se rationem reddet Deo et unusquisque suam sarcinam portabit. qui non uult ergo pro altero reddere rationem, nec causis eius ant negotiis debet particeps inlicitus interesse, et qui liber uel inmunis circa sarcinas alienas conatur existere, nihil alienum contraria condicione teneat infra se. nam necesse est rationi alterius subiciatur qui negotium tractauerit alienum. oportet eum damno perstringi uel dispendio sarcinarum, apud quem sub intuta custodia fratris sarcinae perierunt, quia quicquid in domo nostra sub minus idonea tutela fuerit aut latrones effregerint, nostrum est et a nobis exigitur quicquid per inertiam nostram male commissum est. tunc uero ab inuicem liberi sumus, si nihil apud nos de re alterius reseruetur.
Foreitan aliquis dicat: ergo nec ad domum orationis debemus pariter conuenire, ne aliquis aliquem scandalizet? haereticae professioonis est ista contradictio calumniosa quae de bonis praescribit ut [*]( 4 Matth. 18, 7. 11 Rom. 14, 12. ) [*](8 Phil. 2, 4. ) [*](9 I Cor. 10, 24. ) [*]( 3 uisibus ex naibus C et scripsi, si 01, sed C*v terreatar C ea corr. nocem 01 6 ueremur Pamelius 9 quae aliorum v 11 aliqui C1 arripiens C ens in ras. oppo- Dare C\' 12 nostrum C, uestrum v deo C s. I. m. 2 18 portat 01 14 eiuB C sed us a. I. m. 8 aut C, nec v 17 eet C, est ut v 20 fuerit C, perditum fuerit v effringerint 01 21 exigetur v 22 est C, custoditur v 23 apud nos C 8. I. m. fl reseruentur C )
188
adserat mala, et de sanctitate praeiudicat ut immunditiam suptiliter introducat, de licito calumnias facit ut obtinere inlicitum possit. propter quod apostolus Paulus haeresi huic ante praescribit dicens: uerumtamen neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in Domino. absit absit ut ubique feminae praescribantur aut ubique permissio tribuatur. habent loca sua circa maritum circa filios circa fratres circa parentes circa seruos et in domo orationis tantummodo iuxta cunctos clericos. in mansione autem una sine cognatione conpetenter non habent socios. haec est libra quae stat. stare uero non potest quicquid inclinauerit libram dicente scriptura: non declinabis in dexteram neque in sinistram, et Dominus in euangelio: quod amplius est a malo est. disce nunc temperantiae modum qui per licentiam quaeris excessum. ama feminas inter sacra solemnia et odio habe in communione priuata, si uis Salomonis tenere doctrinam: tempus, inquit, amandi et tempus odiendi.
Tunc ergo canenda sunt feminae participia, quando geritur carnalium curarum continua unanimitate frequentia, quoniam inter curas suas caro semper incitamenta cupidinis prouocat et illic parit fomenta peccandi , ubi pertractans commoda sua temporalis uitae cogitationibus senserit paululum relaxari, sicut Salomon adserit dicens: d eprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem. in conuentu uero sacrorum, ubi spiritus dominatur, ancilla semet ipsam cognoscens perdit suae uoluptatis usum, perdit et luxum dum tractantur caelestia, dum celebrantur sancta mysteria: tota humanitas occupatur, ubi non humana sed diuina sunt omnia: ubi ueneratio uel terror et tremor incutitur animis uniuersis, sepulta est profecto substantia carnalis. inter ipsa fere carnis mercimonia multi uoluptatem corporis neglegunt, quando a legionibus exercitia [*]( 11 Pron. 4, 27. 21 Sap. 9, 15. ) [*](12 Matth. 5, 37. ) [*](15 Sir. 3, 8. ) [*]( 5 ut C 8. l. m. 2 9 libra C, libera v 10 libram C, libera v 18 unanuaitate C, unanimiter ν 19 post semper cras etiam m C pariW C 22 terrena. C, terrae ν 23 in C$. I. «. 2 aaciEam C 27 tremor et terror ν 28 profecto C, perfecte v, perfecta Oxon. 29 quando C, scilicet quando v )
189
meditantur annorum aut crepat litibus forum aut resonant litteris auditoria aut negotiatores commerciis instanter incumbunt aut artifices in artificia ipsa propensi sunt: quanto magis ubi non carnale opus hominum sed spiritale geritur angelorum ? nihil illic inpugnationes possunt ubi et ipsi daemones cedunt, et nulla sexus alicuius permittitur considerari distantia , ubi nec aetas nec dignitas sed sola aequalitas regnat: atque ut plenius dicam, omnes illic tales sensus accipiunt ut et ipsa coniugalitas ignoretur, ubi christus loquitur auditur adtenditur et per omnia et in omnibus solus eat totum testante apostolo et dicente: ubi non est, inquit, Iudaeus et Graecus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, masculus et femina, seruus et liber sed omnia et in omnibus Christus. hunc plane conuentum gloria est celebrare cum feminis, in quo nulla discretio est qualitatis, cui tantum licet omnes aequare sine aliqua differentia, ut nec in ipso baptismate cuiusquam nuditas erubescat, ubi Adae et Euae renouatur infantia, nec exponit sed potius accipit tunicam.
Quod si et illic sit aliquis diabolo peior qui feminarum aspectibus feriatur, de nullo tamen congregatio nostra culpatur quae propter caelestia, non propter terrena colligitur. uiderit ei quis illic improbus luxuriosis optutibus fuerit, nullo modo alterum laedit qui non ad hominem sed ad Christum pro salute processit. quin etiam de suis contradictionibus contradictores excludam, ut non meis sed suis propositionibus cedant. si inter; festa sacra potest communis conuentio scandalizari ubi temptator et ipse diabolus tremit, quis illic stabilem se esse promittit ubi temptator audenter occurrit? et si illic periclitamur ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei iussa nos separant? et si turbamur illic ubi Dei uoluntate munimur, quanto magis ubi non solum diabolum sed etiam Dominum habemus aduersum ? cum [*]( 10 CoL 3, 11. ) [*](11 Beita C 14 eet discretio v cui C, ubi v 16 renouatur ex ren∗atur C m. 2 potius eed C 18 aliquid C1 19 de] sed de C sed exp. m. 2 nostra C, uestra v 20 uiderit C, uerum tamen uel quod ν improbus om. ν 24 eacra C, sancta ν 26 et ipee 0, ipse v stabilem∗∗ C 26 ..ubi C )
190
sacrosanctis enim iussis nobis diuina protectio ministratur, sicut Esaias ait, legem, inquit, in adiutorium dedit: sine iussionibus uero diuinis nullum potest esse praesidium.
Aliud est quod Deus imperat facere et Aliud uoluntati eius obsistere: cuius ita sunt mandata seruanda, ut si aliquid iusserit quod secundum homines iniustum uideatur, iustum credatur et fiat, et si iustum iusserit, iustum deputetur et fiat: cum sine uictoria non potest esse quod mandat, qui potens est iniustitiam iustificando uocare iustitiam et iustitiam reprobando iniustitiam probare transuersam, cuius uoluntas est sola et uera iustitia. si enim totum quicquid gerimus ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus, profecto hoc solum erit iustum quicquid uoluerit et iusserit et probauerit Deus cui placere gestimus. nam cum serui non possint a semet ipsis scire quid suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia, et utique homines s* et cum ipsi homines hominum similium sibi non ualeant uoluntates agnoscere, nisi acceperint quod obseruent: multo magis mortales. nesciunt immortalis Dei iustitiam conprehendere, nisi ipse iustitiarum suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon adprobat dicens : quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid uelit Deus? cogitationes mortalium timidae et incertae prudentiae nostrae. corpus enim quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt inuenimus cum labore: quae in caelis autem quis inuestigabit ? sensum autem tuum quis scit, nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum de altissimis? et si [*]( 2 Es. ? 19 Sap. 9, 13-19. ) [*]( 1 iussis v, et iustis C \' diuina om. C 6 iniustum esse v 7 reputetur v uictoria C, iustitia v 9 probare] reprobare C 10 quicquid C, quod v 11 hoc] adhoc C 15 et ipsi homines om. v cum addidi ualent C uolnntates] utilitates C 20 cogitationes enim v 23 inhabitatio] cogitatio C; cf. LXX: βϱίϑει x0 γεω̄δες σϰr̃,νος 25 prospecto C 26 autem sunt v 27 qui C dederis ei υ 28 spiritum sanctum v )
191
correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae tibi placent didicerint homines, et per sapientiam sanati sunt. ambulantes in tenebris sibimet ipsis lumen non possunt ostendere, nisi ultroneum se ipsum non uidentibus offerat lumen. ita humana caecitas ad Deum non dirigit uiam. nisi ipse lucernam legis ostendat. unde Dauid sic loquitur dicens. lucerna est, inquit, pedibus meis uerbum tuum et lux semitis meis. et iterum: praeceptum Domini lucidum inluminans oculos. hoc est ergo luciferum quodcumque a Deo fuerit intimatum: et hoc Deo dignum quod ipse Deus uoluntati suae fatetur acceptum, ut exerat per omnia dominatum. alioquin nec nos serui adscriberemur nec ipse Dominus haberetur, si secundum uoluntatem nostram permitteremur inpendere seruitutem et arbitrio nostro non Dei eligeremus exercitamenta iustitiae. tales Paulus apostolus uanificat dicens, ignorantes, inquit, Dei iustitiam et suam uolentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. tollantur nunc e medio ambages istae tam uanae et querimoniae inaniter calumniosae. ad spiritales actus cum feminis Deo iuuante non metuimus adunari, qui per Dei iussionem iustitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus munimenta supponi. priuatim uero continentibus quam plurimum clericis et uirginibus hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum iudicat iustum esse non potest. contubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit, quia inpossibile est integritatem ad uictorias peruenire quae contendit contra Dei iussa pugnare. quantum enim lex oboedientibus suggerit adiutorium, tantum inobaudientibus incitat quin immo peccatum dicente apostolo: uirtus, inquit, lex peccati. qui nos ergo iussit ut in sacris suis cum feminis triumphemus, ipse nos iubet ut priuatim pugnas femineas caueamus.
[*]( 6 Pa. 118, 106. 27 I Cor. 15, 56. ) [*](8 Ps. 18, 9. ) [*]( 14 Rom. 10, 3. ) [*]( 2 didicerunt Cl 7 semittiB C 9 fuerit a deo v 11 exerat C, exerceat v 12 uoluntatem] aequalitatem C 20 monimenta C1 22 etsi] si C 23 nascatur Erasmus accedat ex accidit C WI. 2 24 uictoriam v 26 quin immo om. v 27 peccati lex v 28 nOli om. v ) 192
Samt equidem necessitates aliae, quae noe pnnatim quoque feminas uidere conpellant, sed etiam ipsae diuini praecepti uel operis imperant efficaciam, ut uisitemus, ut solacia praebeamus, ut hortamenta uitalia salubriter intimemus : nec tamen et in his officiis minor cura gerenda est pro moribus nostris, ut clarescant in nostra operatione indicia puritatis. seueritas non desit quae sub clerico feminam possit adstringere, ut ipsam consolationem nostram suscipiat cum tremore et ita sentiat uisitationis affectum , ut clericum ueneretur. ac ne tardius sit euagari per singula, totum quicquid agimus honestum esse potest, si semper in nobis signa honestatis eluceant, sicut Paulus apostolus uniuersa complexus est dicens: omnia uestra honeste fiant. et iterum, sicut praecepimus, inquit, nobis, honeste ambuletis. non bene succedit quicquid agitur passim, et sanctum non est quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, sicut Salomon adserit dicens: qui enim custodierint iuste insta iustificabuntur. sinceriter ergo sinceritas ipsa seruanda est et omne quod uoti est etiam in actu signandum, ne aliud uota commendent et aliud actus insinuent. undique probanda et institutio uoluntatis et undique consummandus est cursus uniuscuiusque certaminis, ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimicetur. hinc Paulus apostolus introducit documenta certaminum: sed e t qui in agone, inquit, certat, non coronabitur, nisi legitime certauerit. et iterum, nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone contendit ab omnibus continens est: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. plenitudo est ergo sanctitatis [*]( 11 I Cor. 14, 40. 21 I Tim. 9, Õ. ) [*](12 I Thess. 4, 12. 23 I Cor. 9, 24. 25. ) [*](15 Sap. 6, 11. ) [*]( 1 quoqae priuatim v 2 ompellat C1 operis uel praecepti v imperat C 5 gerenda C, agenda v 6 seueritatis C1 8 ne tx nec C 9 euagare C* 11 honeeta C 12 ut honeete C2ν 15 custodierit C1 17 actus Cl 22 nici C, nisi qui v 26 autem C, enim ν continens est C, se abstinet ν 27 ille C1 28 nos C, uos v )
193
et palma perfecta, ut ex omni parte secum non habeat quod recuset, ne quod profitetur odisse tenendo uideatur amare.
Quod si aliquis dicit captinum teneo adnersarium meum cui semper insultem\', uideat ne forte aduersus eum captiuus incipiat praeualere. numquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus nec intra unam caueam habitans cum lupo tutus est agnus. ipse se uoluit penetrari qui hostem proprium in suas portas induxit, et intestinum gladium sibi ipse supposuit qui locum habitationis suae aduersarii ingressibus reserauit, et qui fretus est conuersari cum scandalo sine causa dicit \'pacatus uolo esse cum diabolo contra apostolum dicentem: nolite locum dare diabolo. omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit thesaurus absconditus, ne per unam cauernam totum parietem latro suffodiat. nam si deforis expugnans uix muris expellitur, quantum ualebit si intra muros acceperit habitaculum ? et si illi qui contra eum claudunt aliquotiens ab eodem capiuntur, quanto magis ille qui ultroneus illi patefecit ingressum, cum dicat Salomon: si iustus uix saluus fit, peccator et impius ubi parebit ? omnes ergo rimae, non dicam portae claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur, et uniuersa conponenda sunt munimenta, ne per modicum non munitum tota ciuitas ruat, sicut Salomon repetit dicens: qui spernit modica, paulatim cadet.
Stupeo antem peruersitatis huius arbitrio, ut a olericis ad commnnitatem femina magis quam masculus eligatur. numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus continens uel puer masculo continenti? aut ipsa erit decens utilitas quam indecens communitas facit? et ubi erit quod Salomon ait: omne [*]( 11 Eph. 4, 27. 26 Sir. 13, 15. ) [*](17 Prou. 11, 81. ) [*](21 Sir. 19, 1. ) [*]( 1 et C 8. l. 2 profiteatur 01 5 intra] infra C 6 penetrari C, snperari e 8 aduersarii] aduereis C 9 causa non C 10 esse uolo v 14 intra] infra C 15 eum ex reum C clauduntur fort. 16 patefecerit 11 ingresum] decipitur add. v 17 peccator et impius C, iniustus v 18 non C, ne v; cf. p. 186,13 19 uniuersa ergo v 20 minutum Cx 22 stupeo C, studio v, fit itndio Oxon. huius peruersitatis v arbitrio C, arbitrium «d arbitror v 26 ntilitas q. indecenB add. C m. 2 in marg. 26 omnis C. ) [*]( DI A ) [*]( 13 )
194
animal diligit simile sibi? ei iterum: uolatilia ad sibi similia conueniunt. sed et si femina utilior existimaretur, non oportebat carnalia. emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commodorum et expediebat qualemcumque uirum inutilem sustinere pro existimatione munienda quam bonos effectus mulieris cam existimatione turpissima. quod Salomon comparat dicens: melior eat, inquit, iniquitas uiri quam benefaciens mulier. artificialia sunt itaque semper diaboli beneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens sanctimoniae deditos dolosis commoditatibus iuuat ut perdat: et inter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adiuuaminibus subministrans adigit prius masculum et feminam pariter [conuersari], ut postquam inseparabiles fecerit per alterutra solacia possit occidere dantes simplices animos ad castitatis uota seruanda., et inpugnationis suae arma subducens interim quasi placidus fautor ~ suggerit sanctitatis argumenta, donec diutius inter ambos inimicam nutriat amicitiam. facit affabiles inuicem sibi et deseruire, et adsentator infestus impedimenta remouens uniuersa commodis eorum gaudet efficaciam commodare, ut tota eos sibimet ipsis necessitate commendans exhibere eos possit in alterutrum solita consolatione pendere. non uult eos in aliquo inpedire, ne separet tam spiritaliter quam carnaliter. inconcussos efficit uiuere, ne ipsa societatis initia inmaturo tempore foedera coepta conturbent. usque adeo illos prouidentibus cunctis ad perfectum sanctitatis inuitat fouet subleuat, ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus inducuntur ut pereant, nescientes numquam Deum iuuare quod uetat. quibus in tantum diabolus blandiens securitatem praeparat sanctimoniae, ut coniunctos se magis aestiment quam disiunctos immobiles circa libidinem perduraro: quos cum omni tranquillitate deducens nullis
[*]( 1 Sir. 27, 9. 6 Sir. 42, 14. . ) [*]( 1 aU. sibi om. v 2 existimatur C 5 bonus C1 7 artificiali Ck 8 itaque C sed que g. L m. 2 beneficia C1, nene- ficia C\'v 9 inbat Cl 11 subministras C1 adigit C, agit v 12 conuereari om. C inseparabile C1 alterutra C, ntr s. l. m.2 13 dante Cl 16 amicitiam Ct concordiam ν sibi inuicem ν 22 conturbet C uidentibus ν 25 pare- ant C\' ) 195
procellis aut fluctibus inquietat et uelut in medio mari minus cautos inducit laxare uela nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate concitatos naufragos ex insperata commotione submergat. hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naues oblectet ad inuicem conuenire, quas cum fecerit iunctas, repentinis turbinibus in semet ipsas elidere possit frangere: et his utitur blandimentis, subtractis omnibus iaculis conpescens aduersa, suggerens prospera, et tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultat, donec duas faculas iungens semel ambas accendat: et tamdiu cessat saeuitiae suae tela supponere, donec sicut peritus uenator quod occisurus est laquei sui uinculis alliget. at ubi insolubili catena deuinctos adstrinxerit uelut lanista protinus duos gladiatores aduersus inuicem compellit armari et subinde stimulans membra statim. gladios aptat, statim succendit insaniam et in uulnificos amplexus inpingens utrumque semel uno icto mortificat. sic explicat quod ante praestare uidetur, sic de simplici caritate amorem conflat inlicitum, sic per sanctitatem subinducit interitum, dum contentus est cedere, sic ualet fortius occupare et dum submissus patitur semet ipsum praebere deuictum, sic plenius deuincere gloriatur. cuius uersutias Paulus apostolus sic intellegit dicens : non enim ignoramus, inquit, astutias eius. male itaque in hac participatione pacati sunt qui ad bella pacificante diabolo perducuntur et non bene in sanctitate proficiunt, quibus ad detrimentum profectus ipse inimici artificio subornatur, nec recto cursu moliuntur continentiae scalas ascendere, quos ut de alto praecipitet elaborat ad culmen aduersarius protelare. sed necesse est caducis lapsibus elidantur qui uiam lubricam tenuerunt, de qua Salomon sic praedicat dicens: est
[*]( 19 II Cor. 2, 11. 26 Prou. 14, 12. ) [*]( 2 relaxare v concitatoa ex citos Cm. 2 5 ipaia O. 6 ut subtractis v 7 et C 8. I. m. 2, om. c 8 occultet v semel C, simul v; item l. 14 10 peritus ex periturus C laqueisui C ui s. l. m. 2 alligat O. 11 insolubili C, indissolabili v deuietos C duo Cl 13 succendit. Insania C ia om. v 15 in amorem C in exp. m. 2 16 subinducit C, sibi indncit a 21 snnt ex sumus C m. 2 22 prouectus C 23 recto ex retro C WI. 2 curaum molliuntur Cl 24 scala 01 elaboret 01 ) [*]( 13. ) 196
quae uidetur apud homines recta esse: nouissima autem eius ueniunt in profundum inferorum.
iSed aiunt: si de hac coniunctione clerici denotantur, notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum, siue Helias qui mansit apud uiduam, siue apostoli qui mulieres secum comites circumducebant, ut Iohannes qui matrem Domini adsumpsit eodem Domino delegante, aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam et qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alienigena muliere Samaritana uel cui recumbenti femina lacrimis pedes lauit et capillis extersit\'. callidi argumentatores et iuris periti fallaces qui dum cupiunt praeuaricari, controuersias actionesque causarum etiam ipsa iura transuertunt, et cum nolunt conpetentibus coerceri iussionibus legum, ad inludendos iudices inconuenientibus exemplis uelut similes coniecturas iuris obiciunt. qui per Salomonem ipsius legis sagacitate produntur: peccator, inquit, homo euitat correptionem et ad uoluntatem suam inuenit comparationem. tales igitur non prius per orationem sed per correptionem prius reuincendi sunt, ut non ante interpretatis orationibus instruantur, quam amiserint quod ad defensionis solacium reppererunt: sicut nos aduersus huiusmodi homines Salomon edocet dicens: noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipientiam, ne similis fias illi: sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non uideatur sibi sapiens esse.