De Pascha Computus

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Post haec reuertamur ad VII et sic ad LXII hebdomadas. quae septem hebdomadae continent annos XLVIQV: quibus suppletis illo in tempore et Hierusalem restituta cognoscebatur et platea per medium eius aedificata considerabatur et murus in circuitu ciuitatis ipsius erectus illa omnia quae intus erant fortiter tuebatur. in qua ciuitate templum illud quod in similitudine Adae fuerat destructum in nomine eius iterum per XLVI annos est aedificatum et in sacramento spiritus sancti oleo est unctum, quomodo ab angelo fuerat dictum, ut consummetur uisio et prophetia et ungueatur sanctum sanctorum. ipsud autem fuit sanctum sanctorum in imaginem hominis unctum, quod cum ipsa ciuitate pro infidelitate Iudaeorum ab ipso Domino nostro iterum temporibus Vespasiani est exterminatum. sic fuerat enim in eodem [*]( 1 sic etenim] sicut c danielo b, a daniele c 2 et confirmanit c 6 qui sunt scripsi, quis b, qui fiunt cv apocalypsi in b 8 antichristus b, nequissimus cv 9 sedere cv dominum se b 10 dominum] christum c 13 uastationis c 14 et super c 16 haec] hoc b LXll] LXXII b, LXX et duas c 20 tuebantur b 21 similitudinem c omine c 22 per... aedificatum om. c sacramentum c 23 consummaretor c 24 propheta b, prophetiae c ungeatur b sanctus c ipsum W 25 unctum] uictum c 26 pro W, per b, cura c 27 sic fuerat enim] quomodo et fuerat c eunde capitulo c )

263
capitulo quem exponimus scriptum: et post LXTT hebdomadas disperibit unctio, et iudicium non est in eo, et ciuitatem et illud sanctum corrumpet cum illo duce qui ueniet, et excidentur in cataclysmo, et usque ad finem belli breuiati exterminii. excidentur inquit in cataclysmo. de quibus hoc dicitur ? utique de ipsis Iudaeis qui post aduentum Christi in illa obsidione et expugnatione Vespasiani excisi et eiecti sunt de ciuitate sua, in qua iam non redeunt nec in ipsa fine belli breuiati. quod est autem hoc bellum breuiatum, nisi antichristi regnum quod exsurgere habet contra populum Christianorum ? ipsi sunt dies de quibus ait Dominus in euangelio: et nisi abbreuiati essent dies illi, non liberaretur omnis caro.

Bestitutum est igitur templum in nomine protoplasti, qui dictus est Adam, sicut supra diximus, post annos XLVI. sic autem ostenditur in nomine Adam, cum apud Graecos prima littera nominis eius dicitur alpha μια, secunda autem delta τέϭϭαϱες, tertia iterum alpha pia et quarta mi τεϭϭαϱάϰοντα et sic fit numerus sex et quadraginta. qui numerus annorum sic comprehendetur: cum a die illo quo reuersus est in terra sua Iudaeorum populus, regnauit Cyrus Persarum annis XXXI: post quem Cambyses annis IX, et impleti sunt XXXX. post annos autem XL regnat Smerdis Magus mensibus septem, qui menses a nobis non computantur. quare? quoniam in septimo mense Cyri fundamenta templi posuerunt, et exinde usque ad annum secundum Darii opus in eo non confecerunt. tunc prophetant Aggaeus et Zacharias, per quos exhortatus est eos Dominus, et unanimes accesserunt et in [*]( 11 Matth. 24, 22. ) [*]( 1 quod W exposuimus c LXII W, LXXH b, LXX et nna e 2 peribit c 4 et om. c in om. c et om. c 5 ex terminis b in quid in cataclismo diluuii b 6 dixit cv 7 in om. c ■ ob seditione c pugnatione b 8 alt. in om. c quod auten ret in hoc b 9 hoc om. c 10 ipsae c 11 deus b 13 igitur b, ergo cv 14 supra b, superius cv post annos XXX et VI b, annis XLVI c 16 dicitur a alfa b, dicatur alpha c delta τεϭϭαϱα c, delta tesseres b tertia om. cv alfamia b 17 et om. cv quarta mi tessera conta b sic fit scripsi, sic b, fit cv 18 comprehenditur b a die] adiecto b 20 meabesses c 21 nneridius b, hysmerius e septem] VI c 22 quare om. c 23 posuerat b et] eum c 24 in om. b fecerat b )

264
quadriennio residuum opus templi consummauerunt. quod ipsum quidem in primo libro Esdrae manifeste demonstratur, quod sexto anno Darii templum Dei per omnia sit consummatum. ad XL adiciamus Darii VI, et fiunt XL et VI. quibus annis adiecti sunt tres in mysterio passionis et resurrectionis Christi, et impleta est hebdomada septima. et tunc platea et templum et murus et ipsa ciuitas quadragesimo et nono anno suppleto per omnia perfecta et protecta demonstrabatur. sed hoc totum opus in sacramento ecclesiae perficiebatur.