De Disciplina et bono pudicitiae

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

∗∗∗ aliquas officiorum meorum partes praeterisse, dum semper enitor uel maxime cotidianis euangeliorum tractatibus, aliquando uobis fidei et scientiae per Dominum incrementa praestare. quid enim aliud in ecclesia Domini utilius geri, quid accommodatius officiis episcopi potest inueniri, quam ut doctrina dominicorum per ipsum insinuata conlataque uerborum possint credentes ad repromissum regnum peruenire caelorum? hoc certe mei et operis et muneris cotidianum uotiuum negotium absens licet optinere conitor et praesentiam mei uobis reddere per litteras conor. dum uos solito more allocutionibus missis in fide interpello, ideo conuenio, ut euangelicae radicis firmitate solidati aduersus omnia diaboli proelia stetis semper armati. absentem me non credam, si fuero securus. uerum tamen [*]( 1 immo om. Z 2 saeculorum] amen add. Zp. opto •..ualere on. rn semper bene., ualere] amem add. v. — De spectacolis explidt Z, om. rμ. —) [*]( Incipit de bono pudicitiae K, Incipit de pudicicia Z. — 4 ante aliquas lacttnae signum addidi, Z ita incipit: pudicicia lorica et ipsi uos. scitis tunc quando metu apud uos pns essem aliquas partes] add. K in marg. m.2 et v: non aestimo 6 scientiae] sententiae K quid] qui Z 7 domini n. geri om. Z accomodatius om. Z officiia scripsi, officii.. K, in officiis Z, officio v 8 dominicorom K, diainorum Zv 9 uerborum] neruorum Z possit Z 10 certe . ez eerto K, ergo pudica est Z prius et om. Z muneris] immi- HEDS Z 11 conitor et] contineor et K, contingeret Z • per littenu praesentiam meam nobis reddere v 12 conor] consolor Z Q08 solito] Bollicito Z 18 ideo] et in dum Z ut] ut in Z 14 proetia] praemia K firmiter stetissem per arma si absente Z 15 tamen] quoniam Z )

14
omnia quae utiliter proferantur et aeternae uitae statum tractatibus uel definiunt uel promittunt ita demum fructuosa sunt, ei ad emolumentum operis diuinae indulgentiae uiribus adiuuentur. non solum uerba proferimus quae de scripturarum sacris fontibus ueniunt, sed cum ipsis uerbis preces ad Dominum et uota sociamus, ut tam nobis quam uobis et sacramentorum suorum thesauros aperiat et uires ad inplenda quaeque cognoscimus tribuat. periculum enim maius est uoluntatem Domini cognouisse et in Dei uoluntatis opere cessasse.

Quamuis ergo ad multa uos negotia et ad diuinae admonitionis praecepta semper ut scitis exhorter — quid enim mihi aliud uotiuum aut maius potest esse quam at per omnia perfecti stetis in Domino — tamen praecipue pudicitiae claustra teneatis, quod et facitis, admoneo: scientes templum esse uos Domini,, membra Christi, habitationem Spiritus sancti, electos ad spem, consecratos ad fidem, destinatos ad salutem, filios Dei, fratres Christi, consortes Spiritus sancti, nihil iam carni debentes qua renatos ex aqua et pudicitia praeter uoluntatem quam uelle debemus ut nostra sit: praestetur etiam propter redemptionem, ut corrumpi non possit quae a Christo consecrata sit. nam si apostolus ecclesiam sponsam Christi pronuntiat, oro uos quanta pudicitia exigitur, ubi ecclesia inter matrimonia sponsa uirgo praestetur? et ego quidem, nisi quod breuiter uos admonere proposui, [*]( 1 quae omnia K1 et aeternae u. statum om. Z tractantibus v 2 uel -uel] ac-ac Z definiHntur K1 promittuntur Kl, repromittaat Z daemum XI, dum Z eant om. Z si ad K sed ad s. l. m. 2, sine Z 4 proferimus uerba v scripturis Z 5 prece Z nobis quam nobis Z 6 et] et t̃n Z\' thea. aperiat et] tensa ut rosa per tactns Z 7 quaeque K, quae Zv 8 dni Z uoluntate operis Kl 9 et ad om. Z, ad K monitioms v, institutioms Z 10 praecepta add. K in tnarg., om. Z ut sciatis semper Z enim om. Z mihi aliud] ualuit michi £ uotum Z 11 ant m. potest] maius Z perfeeti stetis] stetis pcipue Z deo K 12 tamen ut praecipue v, ut Z pudicitiae] pudice Z et om. Z factis KIE 15 dei Z sd sps Z filii K consortes] couseruatos Z 16 qua] quaBi v ez] et Z et om. Z padidtiam Z 17 quam uelle] quia uel Z ut] et Z, et in K sit] sunt Z praeatentur Z 18 redemptorem Z quae a] quia Z 80 eocle. aiam Z sponsa christi Z 21 piaestetur] testatar Z et] ei Z quod] qm Z )

15
latissimas satis puto et locupletes pudicitiae laudes proferre potui: sed superuacuum duxi laudare eam diutius apud colentes. nos enim illam ornatis dum geritis et plures eius laudes exercendo profertis. facti eius ornamentum, dum et illa uestrum est, mutuo decore inuicem fenerandum. illa uobis disciplinam bonorum suggerit morum, uos illi ministerlum praestatis operum sanctorum. nam et illa quantum et quid posset per uos apparuit, et quid uos uelitis ipsa demonstrauit et decuit, copulatis in unum duobus bonis mandatorum et rerum, ne quid mutilum uideretur, si aut praecepta ministeriis aut praeceptis ministeria defuissent.

Pudicitia est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas sexuum, uinculum matrimoniorum, fides generis, propugnaculum pudoris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput. pudicitia sollicita est ne cui placeat nisi sibi: pudicitia semper uerecunda, dum innocentiae mater est: pudicitia semper ornatur sole pudore,, bene sibi tane conscia de pulchritudine,, si inprobis displicet. pudicitia nihil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est. haec nos conmendat Domino, conectit Christo: haec„expugnat omnia de membris inlicita desideriorum proelia, pacem nostris corporibus inducit, beata ipsa et beatos efficiens apud quoscumque habitare dignatur, quam numquam accusare possunt, nec qui eam non habent: uenerabilis etiam hostibus suis, dum illam multo magis mirantur qui expugnare non possunt. sed ut uirtus ista in uiris probata semper et a feminis ad petenda, sic inimica eius inpudicitia semper est detestanda: [*]( 1 puto om. Z et om. Kl potui sed ex potius sed K m. 2, potaisse Z 2 enim magis Z 4 facti] factori Z muto] modnlo K 5 fenerando v, foenerato dum Z illam Z suggwwt Z 7 possit v uefletis illa Z 8 copnlaitis in] copu- lans Z et rerum] nt itomm Z 9 mutilum uideretur] utilium sineretur Z avt praeeepta ministeriis tm. Z 11 pudicitia om. Z honer eet Z 12 matrimoniorum f. g. propngnaculum om. Kx 13 pudica Z sollicita om. Z 14 est ne cui, scripsi, est ne Z, est cai K, non 06t cui n uerecunda] fecunda Z 15 est] et Z Mmper om. Z \' 16 nuno Z si om. Z 18 deo Z 19 beata ipsa] de beatitadine sua Z 20 quam] qui Z 21 non possunt Z • nec] ne Z 22 illa Z \' miramnr Z qui K, quia Z, qui eam v 23 uirtus ista Z, maturs matus ita K corr. m. matura et v a*feminis K, infimia Z 24 sic om. Z semper] omnibus Z )

16
obscoenum ludibrium reddens ministros suos, nec corporibus parcens nec animis. debellatis enim propriis moribus totum hominem suum sub triumphum libidinis mittit: blanda prius, ut plus noceat dum placet, exhauriens rem cum pudore, hostis continentiae, frequenter perueniens ad sanguinem cupiditatum infesta rabies, incendium conscientiae bonae, mater impaenitentiae, ruina melioris aetatis, contumelia generis, expugnans sanguinis et familiae fidem, alienis affectibus suos inserens filios, in aliena testamenta sobolem ignoti et corrupti generis inducens. quae plerumque extra sexum ardens, dum se non continet intra concessa, parum sibi putat satisfactum, nisi in uirorum quoque corporibus non uoluptatem nouam quaerat, sed extraordinaria et portentuosa contra ipsam naturam ex uiris per uiros monstra conquirat.

Sed enim pudicitia locum primum in uirginibus tenet, secundum in continentibus, tertium in matrimoniis: uerum in omnibus gloriosa est cum gradibus suis. nam et matrimoniorum fidem tenere laus est inter tot corporis bella, et matrimonio de continentia modum statuisse maioris uirtutis est, dum etiam licita reiciuntur. certe ex utero sanctitatem custodisse et infantem se usque in senectutem in sua tota aetate tenuisse admirandae utique potentiae est: nisi quod blandas corporis leges non nosse magis felicitatis est, notas iam uicisse uirtutis est, sic tamen ut et uirtus ista de domo Dei ueniat, licet se in membris hominibus ostendat.

Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt. quare antiqua dico ? quia cum ipsis hominibus instituta sunt. nam ideo ex uiro suo et [*]( 1 ministris suiB К2v 2 suum om. Z 9 blanda] et blandet Z dum] ut Z placeat Z 4 peraeniet Z 5 conscientiae] continentiae Z 6 bonae m. impaenitentiae om. Z contumelie Z 8 ingerens Z 11 uoluntatem K extraordinarie portentuosa quedam Z 12 uirum ex uiro K m. 2 15 tertio Kx uerum] saciu Z est] sed Z 16 suis om. Z nam et] manet Z est om. Z 18 inlicita K 19 in ex i K, ad Z tota sua aetate Z 20 admiranda potentia est Z plangas corporales Z 21 facilitatis Z 22 ut et om. Z domo Kl, dono K2 Zv 23 homines Z 24 quare ... instituta sunt om. KXZ, add. tn marg. K* 25 nam et t1 ex om. Kt1 uir suus n et om. n )

17
femina est ut praeter eundem alterum nesciat, et ideo uiro reddita est mulier ut suppleto quod fuerat ei ereptum nihil requirat alienum. sic et duo inquit erunt in carne una, ut in unum redeat quod unum fuerat, ne separatio sine reditu occasionem praestet alterius. inde et apostolus caput mulieris pronuntiauit uirum, ut coniunctione tione duorum pudicitiam probaret. nam ut alterius caput membris aptum non potest esse, ita et alieno capiti membra non sua: caput enim suis conuenit membris et membra capiti suo, utraque naturali fibula in concordia mutua cohaerent, ne qua oriente discordia de diuisione membrorum pactum diuini foederis rumperetur. addit tamen et dicit: quoniam qui uxorem suam diligit, seipsum diligit. nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam. caritatis cum pudicitia ex hoc magna praescriptio, si uxores diligendae sunt a uiris suis, sicut Christus dilexit ecclesiam, et ita uxores maritos debent diligere, ut ecclesia diligit Christum.

Hanc sententiam Christus quando uxorem dimitti non nisi ob adulterium dixit interrogatus tantum honorem pudicitiae dedit. hinc nata est illa sententia: adulteras non sinetis uiuere. hinc apostolus dicit: haec est uoluntas Dei ut abstineatis uos a fornicatione. hinc et illud dicit: membra Christi membris meretricis non esse iungenda. hinc traditur satanae in [*]( 3 Matth. 19, 6. 5 cf. I Cor. 11,3. 11 Eph. 5, 23. 29. 17 cf. • Matth. 5, 32. 19 Leu. 20, 10 20 Thess. 4, 3. 21 I Cor. 6,9.15, ) [*]( 1 feminae Kv, eundem] unum Z 2 ut mulier Z supleto Z Bubleto K\', subiecto K2V ei om. K, et Z erepto Z, proprium v 3 et sic duo erant inquit Z in unum] unuiu Z 4 separationi ne reditum occasionem praebeat Z 5 pronunciat Z coniunctionem K 6 duorum pudicitiam] uiro rem pudicam Z alterius caput om. Z membris suis Z 7 esse] apud alienum add. Z et om. Z non om. Z 8 et om. Z utrique ista naturalis Z 9 mutua] ut ita Z coherente K, coherentem Z qua om. Z 10 addidit t. e. dixit Z 12 eam] illam Z 18 et om. Z caritas K cum om. Z ex] ut Z 14 si] ut sicut Z suis om. Z sicut et v, ut Z 15 et om. Z. 16 diligit] dilexit Z 17 dixit christus Z non om. Z 18 nata] tanta Z 19 adulteros] Z 20 dixit Z 21 et dicit] nullum dcm Z 22 sathana Z ) [*](ni A ) [*]( 2 )

18
interitum carnis qui proculcato iure pudicitiae uitia carnis exercet. hinc merito regnum caelorum non tenent adulteri, hinc est quod omne peccatum extra corpus dicit esse, solum adulterum peccare in suum corpus: hinc ceterae praeceptorum auctoritates quas nunc recolere omnes non est necesse apud uos praesertim qui illas nostis frequenter et facitis, quae licet descripta non sint, queruli tamen de illis non potestis esse. adulter enim non habet excusationem aut habere potuit, quia ducere licebat uxorem.

Sed sicut matronis iura praescripta sunt quae ita sunt nexae, ut diuelli inde non possint, uirginitas uero et continentia extra omne ius sunt: nihil ad uirginitatem de matrimoniorum legibus pertinet, altitudine sua transcendit omnes, ∗∗∗ si ulla praua hominum leges ausa supergredi conantur. uirginitas aequat se angelis: si uero exquiramus, etiam excedit, dum in carne luctata uictoriam etiam contra naturam refert quam non habent angeli. uirginitas quid aliud est quam futurae uitae gloriosa meditatio? uirginitas neutri est sexus, uirginitas est perseuerans infantia, uirginitas est uoluptatum triumphus, uirginitas filios non habet, sed quod plus est filiorum contemptum habet, non habet fecunditatem sed non habet orbitatem, felix quod est extra partus dolorem felicior est autem extra funerum filiorum calamitatem. uirginitas quid aliud est quam soluta libertas? [*]( 1 procul conculcat eoa Z exercet] nescit Z 2 regna Z quod om. v 3 dicit om. Xx adulterium K 4 praeceptoris v -auctoritatem Z quae om. Z colere Z 5 praesertim qui illas] praeferuntque illas que nesds uel quas Z et frequenter Z 6 descripta] districte Z non om. KZ sunt Z quaerellae t. K, relata mente Z 7 adulteri Z enim om. Z habet] obesse Z quis aut haberet Z, aut habet ant habere K 8 ducere om. Z, add. in marg. K 9 sed om. Z matrimoniis Z ita sunt nec se K, sic non sunt fixa Z 10 inde om. Z Sit uirginitas Z uero om. Z 11 pertinent Z 12 omnes] super hominem Z si ulla] alta Z praua h. leges om. Z ausa] uasa Z 13 supergredi Ks.l.m.2, om. Z conantur] coronari Z aequat se] equasse Z requiramus Z 14 excidit XI, extendit Z 15 referto Z est aliud Z 16 neuter est sexus K, uentere suum sexuus Z, neutri sexus est b 17 est uirginitas uolūtum trinmplus Z 18 est uirginitas etsi Z est om. Z contentu Z 19 sed non] sed Z 20 est autem om. Z, autem quod est v 21 est aliud v soluta] sola Z )

19
maritum non habet dominum. uirginitas affectionibus omnibus soluta est, non matrimoniis est dicata, non saeculo, non liberis. persecutionem non potest timere, dum illam de securitate potest prouocare.

Sea quia pudicitiae nobis breuiter sunt exposita praecepta, iam pudicitiae ponamus exemplum. plus enim proficitur, cum in rem praesentem uenitur, nec de uirtute dubitatur, quando quod praecipitur etiam exemplis sancitur. exemplum pudicitiae a Ioseph coepit. adolescens Hebraeus generosus de patre, generosior de innocentia, ob inuidiam. reuelationum distractus a fratribus Ismaelitis in domum deuenerat hominis Aegyptii. obsequio et innocentia et tota seruitutis fide facilem et beneuolum in se animum sui prouocauerat domini, cuius facies se et tam sermo liberalis quam aetas omnibus accommodata. sed ista generositas ab uxore domini aliter quam decebat accepta est: in domus parte secreta et sine arbitris latebra facinoribus accommodata putauit se pudicitiam adolescentis incontinens mulieris inpudicitia nunc promissis nunc minis posse superare. et cum retentus est uestibus eo quod moliretur fugam propter tanti facinoris audaciam ipsas uestes relinquens et corporis nudi sinceritatem habiturus innocentiae testem ad crimen inpudicitiae suae inpudens mulier adicere non dubitauit calumniam: et ceteris et marito calida [*]( 7 cf. Gen. 39, 7. ) [*]( 1 dominum ex domi Km. 2 affectibos Z, aflFectationibus v 2 matrimonia Z est dicata] abstupta Z 3 cum illa Z prouocare] procide aeu prouocare Z 4 exposita] posita seu proposita Z 5 exempla Z in] ad Z repntetem Z 6 dubitabitur v quando quod K, cum id Z praecipitur] praeceptis Z 7 exemplis etiam v sancitur acripsi, sanatur K, probatur Z, signatur v pudidtiae om. Z ab Z coepit om. Z 8 ebreus Z, breuis K ob] ad Z 9 relationum Z a f. hismaheijtis K, is a maledictis fratribus Z 10 hominis] hores Z obsequio et innecentia om. Z et de Z 11 facile beniuolum Z domini om. Z 12 facies se scripsi, facies KZ, faciem v et tam K, etiam Z, tam v sermo] serno Z ei aetas Z commendaret Z 13 sed] et Z dñi sui Z 14 accepta] aspecta Z arbitrii Z ad latebra Z, adlata etiam K, alta et v facinoris Z, facinorosis K 15 putabat Z mulier impudica Z 16 et] sed Z 17 est] ex Z tmti om. Z 18 relinquisset Z et om. Z sinceritate Z 19 inDOcentiam K, innocentia Z ad om. Z imprudens v 20 temeritatem calumniae Z et marito] maritoque Z squalida Kv ) [*]( 2* )

20
et feruens spreto desiderio suo conquesta est dolore simulato, quod Hebraeus adolescens uim sibi molitus fuisset inferre quam ipsa conata fuerat inrogare. maritalis ardor rerum inscius et uxoris accusatione gran iter inflammatus incenditur. pudicus uero iuuenis quia delicto conscientiam non miscuit, in imum carceris truditur. sed sola non est in oarcere pudicitia: nam est cum Ioseph Deus et nocentes dantur in manu eius, quia ipse innocens fuerat. somniorum praeterea obscura dissoluit, quia spiritus in temptatione uigilabat, et per dominum liberatur a uinculis. qui in domo minor cum periculo fuerat, regiae domus sine periculo dominus effectus est: generositati suae redditus fructum pudicitiae et innocentiae Deo iudice a quo meruerat accepit.

Sed non minus ex parte diuersa aliud nobis pudicitiae simile d.e continentia feminarum exoritur exemplum. fuit, ut legimus, Susanna filia Helciae, uxor Ioachim pulcherrima facie, pulchrior moribus. hanc nullum ad decorem conmendabat species: simplex enim erat. excoluerat pudicitia et cum pudicitia sola natura. hanc ex senioribus duo coeperant deperire, nihil memores nec diuini timoris sed nec suae annis iam marcescentis aetatis: ita illos in flagrantia transactae iuuentutis incendia recidiuae libidinis fiamma reuocabat: pudicitiae latrones amorem confitentur, sed oderant. resistenti minantur calumnias, [*]( 13 cf. Dan. 13. ) [*]( 1 suo om. Z 2 tett hebreus K ad. uim] adolescium Z molibus K conata] minata Z 3 fuisset Z uxoris] honoris Z 4 inpudicus Z uero om. Z 5 imam Xl Z traditur KZ est et Z 6 et nocentcs] innocentes Z 7 in manu] sub manibus Z ipse om. v 8 dissolui K quia ... et om. Z 9 liberatus Z a] ei Z minor cum om. Z cum om. K fuerat] sed inerat Z 10 domus regie Z periculis Z est] ei Z 11 do K sed o in ras., de Z a quo] quem Z 12 similis KIZ 14 filia «elchiae K, elchie filia Z facie om. Kv pulchrioribus K 15 nullam Z commendabant in specie Z erat] eam Z 16 pudicitiam K* ex s.] seniores Z 17 timoris diuini Z \' suis Z 18 marcentes Z aetatis om. Z ita] nam Z fraglantia K, flagrantiam Z transuectae Z 19 incencidia Z rediuiuae Zv reuocaret Z; add. idem liber: insidias infauste de simplicitate mulieri parant pudicitia uel Z 20 amore Z profitentur « oderunt Z minantur] limantur Z )

21
adulterii se dicunt accusatores uoto adulteri. inter duos libidinis scopulos auxilium de Domino petebat, quia uiribus corporis repugnare non ualebat. et exaudiuit de caelo clamantem ad se pudicitiam Dominus, et cum iniquitate obpressa duceretur ad poenam, uidit inimicorum liberata uindictam. bis uictrix et in periculo suo tam funeste totiens consaepta et libidinem euasit et mortem. infinitum erit si exempla prosequar plura: his duobus contentus sum, praesertim cum omnibus sit uiribus per istos pudicitia defensata.

Non illos emollire potuit inuita generosi sanguinis memoria quae in quosdam licentia lasciuiae est ministra, non decor corporis et apte positorum figura membrorum quae suggerit plerumque ut quasi flos quidam properantis uelociter transiturae aetatis porrectae uoluptatis occasione pascatur, non anni primi uirentis et maturioris aetatis, cum rudis adhuc sanguis aestuans naturae flammas accendat et in medullis uersata caeca incendia ad remedium uerum etiam per periculum pudoris itura: non ulla latebrarum et sine ullo conscio tuta quae quibusdam putatur occasio, quae maxima uis est admittendi sceleris, dum deliberationibus occurrit inpunitas: non posita necessitas de auctoritate iubentium et in temeritate participum atque sociorum, quo genere franguntur etiam recta saepe consilia: non praemia ipsa et bonitas, non accusationes, non minae, non poenae, non [*]( 1 adulteris sed dicunt accusatori Z uoto] tuo Z adulteri om. Z inter] posita mulier inter Z duos] quos v 2 deo Z petebat] parebat Z qui Z niris Kl, auxilio Z 3 ualebat] poterat Z et om. Z se clamantem ad Z dominus] dans Z 4 inimicoram] unum eorum Z 5 libera mendicata uix uictriJ: Z et om. Z 6 concepta Z et lib.] a libidine Z et m.] ac. morte Z 7 exemplo Z plura om. Z conuentus Z 8 sit u per istos] sed uiribus peritos Z \' defensa zx 9 inuita scripsi, in uita XZrJ quae in] quem Z 10 quibusdam Z est minister K sed est in marg., ministrat Z decor] de K\'Z 11 aggerit Z 12 pi-operaos n et uelociter transitis Z porrecta 11 uoluntatis Z 13 et Z, sed Kv maturioris scripsi, maioris K sed ai in ras., melioris Z 14 rudis] iuris Z accendit Z 15 uersata om. Z caeca] caecanerat Z uerum] suum Z; erumpant fort. 16 nullo consocio Z quae tota v, tuta KZ 17 putatur] tutatur K 18 dum] cum v liberationibus Z imposita Z necessita Kl, nec adsistas Z 19 participium Z 20 frangantur Z saepe recta 11 21 et bonitas] aut cadunt sepe et oini Z accusationi Z non minae] nomine Z )

22
mortes: nihil tam saeuum, tam durum, tam triste, quam cecidisse de alto pudicitiae gradu. digni tanto iudicis diuini praemio, quorum alter regio paene throno inlustraretur, altera concordia mariti dotata inimicorum mortibus redimeretur. haec sunt et his similia semper nobis ante oculos exempla. ponenda, his paria diebus noctibusque meditanda.

Nihil animum fidelem sic delectat quam integra inmaculati pudoris conscientia. uoluptatem uicisse uoluptas est maxima: nec ulla maior est uictoria quam ea quae de cupiditatibus refertur. qui hostem uicit fortior fuit, sed altero: qui libidinem repressit se ipso fortior fuit: qui inimicum prostrauit externum hostem percussit : qui cupiditatem depressit hostem domesticum superauit. malum omne facilius uincitur quam uoluptas, quia illud quidquid est horridum est, hoc blandum est. nihil tam difficile obprimitur quam quod per illud armatur. qui cupiditates tollit et metus sustulit: nam ex cupiditatibus metus ueniunt. qui cupiditates uicit de peccato triumphauit, qui cupiditates uicit malum generis humani sub pedibus suis iacere ostendit, qui cupiditates uicit pacem sibi perpetuam dedit, qui cupiditates uicit libertatem sibi quod est etiam ingenuis difficillimum reddidit. meditanda est ergo nobis, fratres, ut res docent, semper pudicitia: quo facilior sit, nullis artibus constat. quae enim illam consummat uoluntas est, quae nec nisi [*]( 1 mortis Z, mores Kl senos Z durum fuit Z 2 diuini iudicis Z alterne Z 3 regio] religio Z altera] alter K, alter alterum Z concordia m. d.] concordando totam Z 4 mortibus] mortui Z redderetur KZ 6 anime Z integram Z inmaculata K cu 8. I., maculari Z 7 conscientiam Z uoluntatem u. uoluntas KZ nulla Z 8 ea om. Z de om. K cnpiditate Z 9 altero] et aliter Z 10 qui c. d. hostem] cupiditatis Z 11 superauit om. Z omne] nonne Z \' 12 quam om. Z quia] quam Z quidquid] quod Z orrid.ū.est K, horridum Z hic K blandum] placencia Z 13 armatur] quod amatur quod non esset Z cupiditate Z 14 tollat Kl metum Z 15 cupiditate Z cupiditatem Z uincit Kv triumphat v uincit Kv; add. Z: mundo ipso superior fuit qui uerum se discipulum christi probauit qui antiquum 17 cupiditate Z 18 quod] querit Z etiam est v, etiam Z in ingenuis K reddit v est om. v 19 a nobis K ut res] uirtutes Z quo] que quam Z 20 illam consumat Z, illa consummata Kv est om. K nec nisi scripsi., nec Z, nisi Kv; sed uerba grauius corrupta uidentur )

23
inpediretur, longe esset. nostra est: ita non est adquirenda, sed fouenda quae nostra est.

Quid est enim aliud pudicitia quam mens honesta ad custodiam corporis data, ut sexibus redditus pudor seueritate signatus fidem generis de incorrupta sobole seruaret? pudicitiae autem, fratres, conpetunt et cogniti sunt in primis diuinus pudor et praeceptorum sancta meditatio et animus propensus ad fidem et mens attonita ad sacram religionem: deinde uidere, ne quid in se sit ultra modum sculptum, ultra honestatem productum, ne quid prodigum, ne quid arte fucatum, ne quid ad inritandos aut detinendos oculos lenocinatum. non est pudica quae adfectat animum alterius mouere etiam salua. corporis castitate. longe absint quibus pulchritudo non ornatur, sed prostituitur. nam sollicitudo de pulchritudine et malae mentis indicium et deformitatis est. sit natura corporum libera nec diuinis operibus inferatur uis. semper est misera quae sibi non placet qualis est. quid capillorum mutatur color? quid oculorum extremitates suffucantur ? quid facies artibus in diuersam formam conuertitur? quid postremo speculum consulitur, nisi quia ne ipsa sit timetur? cultus etiam mulieris pudicae pudicus sit: adulterium fidelis nec in coloribus nouerit. uestibus aurum intexere quasi pretio est uestes corrumpere. quid inter fila staminum delicata rigida faciunt metalla? nisi ut fluentes [*]( 1 impenditur si Z esset Z, est sed Kv nostra enim malim non om. Z 2 fauenda K, fruenda Z 3 enim est v a custodia Z 4 sexubus Z deditus Z, reditum K seueritatem agnatar fides Z 5 generis Z, oneria K, honoris f) fratres om. Z 6 cogniti] conata Z pndor] timor Z 7 propenais Z. profensns K ad fidem] et fides Z actonita Z 8 sit om. a modum] domum Z scnltum Kl, ezcultum Z 9 prodnetam K1 prodiguum Z, proditum Kv arte om. Z 10 ne quid cm. Z ad om. Z et andetinendos Z, aut redintegrandos Kc occnlos Z, dolos Kv lenocinantium K 11 alterius] adulterium Z 13 nam] autem Z et malae mentis] alimentis Z et deformitatis iudicium Z 14 est sit natura] signatum Z corporis v inf. nis] suis inferatur Z 16 suffocantur K, infuscantur Z, snfiucantur v 17 actibus K diuersa forma Z 18 secutam Z timetur ne ipse sit Z mulieris p. p. sit] mulieri podicirie pudica sed Z 19 adulterium] ad ultimum K fidelia. Nec K 20 nestis est Z 21 filias taminis delicatas Z rigida] flida Z nt f. humeros] efluentis umerus Z )

24
humeros premant et luxuriam infeliciter se animi iactantis ostendant. quid cum ceruices peregrinis lapidibus urgentur et absconduntur, quorum pretia etiam sine artibus kalendarium cuiusuis excedunt? non ornatur mulier, sed uitia mulieris ostenduntur. quid cum digiti tali auro onerati nec intrare possunt nec egredi? utrum usus exposcit an patrimoniorum inanis pompa monstratur ? mirum negotium, mulieres ad omnia delicatae ad uitiorum sarcinas fortiores sunt uiris.

Sed ut repetam quae coeperam, colenda semper est pudicitia et uiris et feminis, omni custodia seruanda est intra limites suos. cito de natura corporis periclitatur in corpore, dum rapit illam secum caro quae semper in lapsu est. sub praetexto quippe naturae quae homines semper urguet ad affectus, quibus ruinae conlapsi generis resarciuntur, blandimento uoluptatis fallens non ducit ad continentiam legitimae coniunctionis sobolem, sed iactat in crimen. ergo contra has carnis insidias, quibus se diabolus et socium inserit et ducem, obluctandum est omni genere uirtutis. adsumantur secundum apostolum Christi opera et a consortio carnis in quantum potest animus colligatur, separetur omnis sensus a corpore, uitia semper castigentur ut odiantur, ante oculos obuersetur deformis iste atque deiectus peccati pudor, paenitentia ipsa cum luctibus suis quae commissorum criminum inhonesta contestatio est. nihil consideretur curiose in alienis [*]( 1 et om. Zv se om. v animi] autem Z ostendat Z 2 quid] nam Z abscondentur Z 3 etiam] enim Z calendarum K; cilindrorum onus coni. Erasmus, sed conf. Tertull. de cuitu fem. I 8: graciles aurium cutes kalendarium excedunt cuiusuis urbis Z 5 tali] quid cum tali K, circumdati Z honorati Z nec] ne Z intrari K sed ri in ras. et altertt-m r. s. I., ingredi Z nec egredi om. Z exposcitur Kv 7 mulieris Z delicata Z 8 sed] sic Z est om. v et a uiris Z, uiris v 9 et a Z est] et Z - limites] milites Z de om. v 11 labzum Z praetecto Z, praetextu b 12 ad om. Z quibus] Quippe Z resarciunturj reiciuntur Z 13 uoluntatis Z continentiam om. Z, conscientiam K 15 post insidias ras. 7 litt. in K se diabolus] sedibus Z ingerit v ducem] docet Z, ducem facit v 16 assumatur v 17 a om. Z in om. v 18 omnes sensus Z, consensus Kv uitia] uite Z 19 odiatur Z obseruetur K deformis iste] deformis esse K, deformitas Z 20 pudor. Paenitentia sic distinguit v ipsis Z quae om. v 21 contestatio] commutatio Z curiose consideretur Z )

25
uultibus. sermo et breuis sit et sobrius risus, signum est enim animi facilis et remissi: nam contactus recedat etiam honestus. nihil corpori liceat, ubi quid uitandum est corporis uitium. cogitetur quam honestum sit uicisse dedecus, quam inhonestum uictum esse dedecore.

Dicendum etiam, quod adalterium uoluptas non est, sed mutua contumelia: nec delectare potest quod et animam interficiat et pudorem. coerceat animus stimulos carnis, refrenet impetum corporis. accepit enim hanc potestatem, ut illi ad imperium eius membra seruirent, et quasi legitimus ac perfectus auriga ultra concessas corporis metas extollentes se carnis impetus caelestium praeceptorum habenis reflectat, ne ultra terminos suos currus iste corporis raptus in periculum suum secum et ipsum rapiat aurigam. sed inter haec, immo et ante haec, contra turbas et uitia omnia de diuinis castris auxilium petendum est: solus est enim potens Deus qui homines dignatus est facere et plena homiuibus auxilia praestare. ego pauca dictaui, quoniam non est propositum uolumina scribere, sed adlocutionem transmittere. uos scripturas aspicite, exempla uobis de ipsis praeceptis huius rei maiora conquirite. fratres carissimi, bene ualete. [*]( 1 sermo... sobrius om. Z risus] uisus Z enim om. Z t et] ac Z nam] non Z recedat] regebat Z 3 quid om. v aitamdum Z corpori uitium est Z concitetur quam honestus Z 4 uicisaet Z 5 uoluntas K 6 nee] sed nec Z delectari K quod et] qui eciam Z interflcit et pudore Z 7 et animus Z stimulus K\'Z refrenat K, et refrenet Z 8 accipit Z 10 extollentis Z caelestium ... 1. 12 sed inter om. Z 11 currum K 12 et om. K 13 turbas et] ista Z omnia de] oratio Z auxilium om. KZ \' 14 solus enim potens est v, enim solus est peandus Z hominem Z 15 et plena] si de Z quo ex qui K, quia Z 16 uolumine K, uolumen v 17 scriptura inspicite et Z 18 huius rei praeceptis Z ac bene ualete frs cmi semper in dno Z. — Erplicit de bono pudicitiac K, Caecilii Cipriani de pudiieia explicit Z. — )

26