Ad Novatianum

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Cogitanti mihi et intolerabiliter animo aestuanti quidnam agere deberem de miserandis fratribus qui uulnerati non propria uoluntate sed diaboli saeuientis inruptione adhuc usque hoc est per longam temporum seriem agentes poenas darent, ecce ex aduerso obortus est alius hostis et ipsius paternae pietatis aduersarius haereticus Nouatianus: qui non tantum, ut in euangelio significatum est, sicut sacerdos uel Leuites iacentem uulneratum praeteriret, sed ingeniosa ac nona crudelitate sauciatum potius occideret adimendo spem salutis, denegando misericordiam patris, respuendo paenitentiam fratris. mirum quot acerba, quot aspera, quot peruersa sunt. sed facilius quis in alieno oculo festucam prospiciet quam in suo trabem. nos [*]( 1 aspectu diuini (diui T) MT illud diuinum L insignem MT 2 in qua T uerus om. N, uiros T, uere Lv 4 densantibus] de sanctis S, de sanatibus MT exhortu N, ezortum S\' totum om. S 5 inferant T poteetatum N, potestati S aliquando om. LMNTv mihi istud LMNfJ, mihi studui T 6 contingant T petentibus] poenitentibus T — De (Caecili Cypriani de S) laude martyrii explicit (feliciter add. S) LMNST. - ) [*]( Incipit ad Nouatianum K fol. 76, Ad Nouatianum haereticum quod lapsis spes neniae non est deneganda Erasmus qui a. 1519 primus edidit libellum. — 12 oborsus K 18 et] in K 15 tacentem JP ingeniose K 18 quot] quid K ter acerna K 19 quis] qui K perspicit v )

53
autem, fratres dilectissimi, non moueat aut turbet haeretici istius perfidi abrupta dementia, qui cum in tam ingenti dissensionis et schismatis sit crimine constitutus et ab ecclesia separatus, sacrilega temeritate non dubitet in nos sua crimina retorquere. cum sit enim a semet ipso nunc factus inmundus, sordibus sacrilegis inquinatus, hoc nunc nos esse contendit. et cum scriptum sit canes foras remansuros et apostolus hos eosdem canes docuerit esse uitandos, sicut legimus, ait enim: uidete canes, uidete malos operarios, rabiem suam non cessat latratibus excitare, luporum more tenebrosam caliginem optare, qua facile possit ferina sua crudelitate oues a pastore direptas spelunca tenebrosa laniare. aurum certe se suosque quos colligit esse pronuntiat. nec nos dubitamus desertores ecclesiae apostatas factos in aurum nunc facile potuisse conuerti, sed illud aurum in quo prima delicta populi Israel denotata sunt. ceterum uasa. aurea et argentea quae ab Aegyptiis excussa sunt in dominica potestate id est Christi ecclesia perseuerant: in qua domo si perseurasses. Nouatiane, uas forsitan at pretiosum fuisses, quod nunc [te] in paleas et in stipulam conuersum nec intellegis nec plangis.

Quid igitur nanis rebus extolleris? damna potius quam lucra consequeris. quid te ex quo pauperior factus es diuitem credis? audi in Apocalysi dominicam uocem iustis te obiurgationibus increpantem, dicis, inquit, diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo: et nescis quoniam tu es miser et miserabilis et caecus et pauper et nudus. has opes, has diuitias paupertatis pro certo possidere se credat, quisque Christi ecclesia derelicta ratione caeca apud temerarios illos schismatum duces et dissensionis [*]( 6 Apoc. 22, 15. 8 Phil. 3, 2. 22 Apoc. 3, 17. ) [*]( 2 in tam] tam in K 3 schismateci K sit hic addidi, post separatus v 4 in om. K ,5 sacrilegus K 6 contendit] contendente K sit] est K foris v 9 rabiae sua K cessant K 10 qua] quam K possint K 11 suosque quos] suo-quod quos K 13 illam K 15 aegyptis K excussa K, excasa v; cf. Ex. 12, 35. 36. in om. K 16 ecclesiae K 17 quod K, sed Erasm. v 18 paleis K 19 quid] qui K 20 audi quo K; fort. andi quoque 21 dominica uoce K 22 dUcis K 25 quisquis K2v delicti K 26 schematum ex schimatum K )

54
auctores conuerti non trepidat: quos Iohannes antichristos appellat, quos euangelista paleis similat, quos Dominus Christus fures et latrones designat, sicut ipse in euangelio declarat dicens: quia qui non introiit per ostium in chortem ouium, sed descendit per alteram partem, ille fur et latro est. item in eodem quoque ait: omnes qui uenerunt fures sunt et latrones. qui isti sunt, nisi desertores fidei et transgressores ecclesiae Dei, qui contra ordinationem Dei nituntur? quos merito spiritus sanctus per prophetam increpat dicens: fecistis consilium non per me, et cogitationem non per spiritum meum, adicere peccata super peccata. quid ad ista respondeant peruersissimi isti Nouatiani uel nunc infelicissimi pauci: qui ad tantam furoris dementiam proruperunt ut nec Deo nec homini reuerentiam habuerint? illic inpudentor et sine ulla ordinationis lege episcopatus adpetitur, hic dum propriis sedibus et cathedrae sibi traditae a Deo renuntiatur. illic ueritas: aspernantur me, ut sacrificent mihi nec offerunt oblationes sanctas filiorum Israel nec accedunt offerre sancta sanctorum, sed accipient ignominiam suam in errore quo errauerunt. satis sit paucis probasse quidnam sint. audite igitur, Nouatiani, apud quos scripturae caelestes leguntur potius quam intelleguntur, palam etiam * * si non interpolentur. sunt enim uestrae praeclusae aures et corda caecata, qui nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittitis. sicut Esaias ait: excaecati sunt serui Dei. et merito excaecati, quia uoluntas schismaticorum non est in lege quae lex unam nobis et singularem designat ecclesiam, in illa scilicet quae sub [*](3 Io. 10, 1. 6 Io 10, 8. 9 Eb. 30, 1. 16 Ez. 44, 10. 13. 22 cf. Matth. 13, 14. 24 Es. 42, 19. ) [*]( 1 antecristos K 2 pa-Ieis simulat K 1 eras. 4 hostium K chorte K, ouile Er. v 6 omnes qui K «. I. m. 2 7 nisi] non Er. transgressores] desertores K 10 cogitationem K, conuentionem Pamelius 12 isti] iusti K infelicissime Costerius 13 proruperint K 15 dum K, autem b 16 aspernantur me] per non to ad me K sacrificem K 19 ignominia sua K 20 quidnam] quid non K 21 palam scripsi, param K, parum n etiamsi Kusi v 22 interpoliantur K Er. ; fori. poliuntur si non interpoliantur uestre ex ueste K m. 2 24 exceciati K 25 schimaticorum K ut solet dei lege K )
55
Noe ante diluuium Dei prouidentia fabricata est area, in qua non tantum munda animalia, sed et inmunda, ut tibi cito respondeatur, Nouatiane, inuenimus esse reclusa. quae arca sola cum his quae secum fuerant liberata est in aqua, at ceteri qui in ea inuenti non sunt diluuio perierunt. ex illa igitur arca remittuntur duae aues corax et columba. qui corax uere hominum inmundorum et in tenebris perpetuis futurorum per saeculi latam uiam et inmunda uescentium apostatarum futurorum et ad ecclesiam se amplius non uertentium figuram portabat, quem sicut legentes inuenimus emissum et non amplius reuersum. huic ergo aui id est inmundo spiritui quique fuerint similes inuenti ad ecclesiam amplius reuerti non poterunt: qui et si uoluerint, Dominus prohibebit qui Moysi praecepit dicens: omne uarium et inmundum eice foras extra castra. columbam autem emissam in continenti significatur reuersam eo quod requiem non haberet pedibus suis: quam Noe recepit in arcam et post septimum diem iterato emissam recepit eam portantem suo ore oliuae folium.

Et ego quidem, fratres dilectissimi, non temere ista cogitans nec humana sapientia conspirans, sed ut caelesti Domini dignatione necessarie et pertinenter mentibus nostris concipere permittitur, dico illam id est columbam duplicem nobis per semet ipsam significare figuram. primam quidem et principalem suam hoc est spiritalem** olim id est ab initio diuinae administrationis insistit, et sacramentum baptismatis, quod in salutem generis humani prouisum et soli ecclesiae caelesti ratione celebrare permissum, per os suum praeostendit. ter enim emissa ex arca uolitans per aerem super aquam significabat iam tunc ecclesiae nostrae sacramenta. unde et Dominus Christus [*]( 13 Num. 5, 2. ) [*]( 3 quae] qui K 4 aqua at scripsi, qua et Kv cetera quae v inoenta v 7 uiam] uitam K 8 amplius KEr., ultra v non K B. l. m. 2 9 sicut K Er., om. v; siccum legentem inuenimus fort. 10 non K a l. m. 2 11 pot*erunt K 13 foras ex foris K 14 columba a. emissa-reuersa v 16 iteratore missam K 18 timere Kl 19 humane X, 20 dico] dico autem K 22 primum K spale K: quae secuntur corrupta sunt 24 ecclesiae catholicae K 25 permissum addidi 26 premissa K superatcam Kl )

56
Petro sedet ceteris discipulis suis mandat dicens: euntes euangelizate gentibus, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. hoc est, ut trinitas illa quae snb Noe per columbam figuraliter operata est haec nunc in ecclesia per nos spiritaliter operetur.

Sumamus iam nunc et secundam personam columbae ex area emissae diluuii scilicet tempore, quando omnes abyssi proruperunt, quando cataractae caeli patefactae sunt super terram, propter facinora hominum quae cotidie excrescebant coram Domino, sicut Moyses dixit: et uidit Dominus Deus redundasse nequitias hominum super terram et quod omnes in malum recordarentur a principio dierum suorum, et dixit: perdam hominem quem feci a facie terrae, ab homine usque ad pecus, et a reptilibus usque ad uolatilia caeli. emittitur ergo tempore cataclysmi columba ex arca aquis uiolenter toto orbe terram infestantibus.

Illa area. figuram ecclesiae, sicut superius diximns, portabat, quae uerberabatur hinc atque inde aquis insurgentibus tantum. cataclysmus ergo ille qui sub Noe factus est figuram persecutionis quae per totum orbem nunc nuper supereffusa ostendit. aquis autem diruptis cataractis undique conuenientibus et excrescentibus significabat gentes quae ad uastandam ecclesiam excreuerunt. sicut Apocalypsis docet dicens: aquas quas uidisti populi sunt et gentes et regna. columba autem illa quae pedibus suis requiem habere non poterat lapsorum imaginem portabat, qui inmemores diuinarum praedicationum uel simpliciter ignorantes uel audaciter dissimulantes ceciderunt : quorum ruinam Dominus in euangelio futuram his uerbis significauerat dicens: qui audit uerba mea et non facit ea [*]( 1 Matth. 28, 19. 10 Gen. 6, 5-7. 23 Apoc. 17, 15. 28 Matth. 7, 26. 27. ) [*]( 3 trinitas K, ternitas v 5 nos K, hos v operatur Kl 6 arcae missae K 8 super terram om, K 9 excrescebant K, exercebant v 10 redundare v 14 reptili v 17 ediximns K 18 atque] aq: K 20 effusa K aquae Kl disrnptas KI 21 significabantur v 23 dicens docet K sed dicens ex docens aquae v 24 illa om. n 25 praedicationum K Er., praedictionum coni. Pamdim 26 audacter n 27 dominus ruinam b )

57
similabo illum uiro stulto qui aedificauit domum suam super harenam: uenerunt tempestates et impegerunt in domum illam, et cecidit et facta est ruina eius magna. et ne temere conparasse uideamur columbam illam lapsorum imaginem portare, sic propheta et ciuitatem ut columbam hoc est lapsorum personam increpat dicens: columba non exaudit uocem, id est praeclara et redempta ciuitas non recipit doctrinam, et in Dominum fidens non fuit.

Quod autem requiem pedibus columba illa, sicut superius diximus, inuenire non poterat, hoc significabat uestigia negantium hoc est sacrificatorum, lubrici ueneno serpentis sauciata in lapsum conuersa: quae ulterius non possent super aspidem et basiliscum conscendere et draconem et leonem calcare. quam potestatem tradidit Dominus discipulis suis, sicut in euangelio ait. ecce do uobis potestatem calcandi super omnem uirtutem inimici et super serpentes et scorpiones, et non nocebunt uos. istis igitur tot et tantis malignis spiritibus infestantibus et in lapsorum necem insurgentibus prouisa est uulneratis salutis uia ut quibuscumque uiribus possent toto se corpore protrahere, castris suis recipere, quibus recepti possent medellis spiritalibus uulnera sua curare. recepta igitur columba paucis etiam diebus interiectis iterato emittitur ex arca: quae reuersa non tantum firma uestigia sed et insignia suae pacis atque uictoriae per illa oleae folia quae suo ore portabat ostendit. duplex ergo illa emissio duplicem nobis persecutionis temptationem ostendit: prima in qua qui lapsi sunt uicti ceciderunt, secunda in qua hi ipsi qui ceciderunt uictores extiterunt. nulli enim nostrum dubium uel incertum est, fratres dilectissimi, illos qui prima acie id est Deciana persecutione uulnerati fuerunt hos postea id est secundo proelio ita fortiter perseuerasse, ut contemnentes edicta [*]( 6 Soph. 3, 1. 2. 12 cf. Ps. 90, 13. 14 Luc. 10, 9. ) [*](1 illum K, eum c 4 timere Kx 5 sic om. v et om. v ut] efc K 7 id est] non ob K eiuitas] aequitas K ■on om. K 10 innenire] intuere K; cf. c. 15 11 lubrica K lapso K 15 uirtotem K, poteetatem « 16 uos K Er., uobis V igitur K, eigo v 17 neee K 19 su∗∗is K 23 oleae K, otinae v 24 emisio K 26 hitipsi K, hi v )

58
saecularium principum hoc inuictum haberent, quod et non metuerunt exemplo boni pastoris animam suam tradere, sanguinem fundere nec ullam insanientis tyranni saeuitiam recusare.

Ecce quam gloriosos, quam Domino caros schismatici isti ligna faenum stipulam appellare non dubitant: quorum pares hoc est in eodem crimine lapsus sui adhuc usque constitutos nec ad paenitentiam admittendos esse praesumunt ex illa Domini pronuntiatione qui ait: qui me negauerit coram hominibus, negabo eam coram patre meo qui est in caelis. pro dolor quid contra dominica statuta contendunt, ut ea quae Christus iudicii sui tempore sit acturus haec nunc stirps Nouatiani patris sui diaboli exemplum secuti [nunc] exercere conentur dicente scriptura: mihi uindictam, et ego retribuam, dicit Dominus.

Respondebimus eis et ad istam pronuntiationem Domini quam male intellegunt et male sibi interpretantur. quod enim ait: qui me negauerit coram hominibus, et ego negabo eam coram patre meo qui est in caelis, utique futuri temporis significatio est, quo tempore incipiet Dominus secreta hominum iudicare, quo tempore tribunali Christi omnes nos oportet adstare, quo tempore multi incipient dicere: Domine Domine, nonne in t uo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus, et in tuo Domine uirtutes multas fecimus? et tunc audient uocem Domini dicentis: discedite a me omnes qui operati estis iniquitatem, non noui uos. ibi adimplebitur quod ait: negabo et ego illos. quos autem maxime negabit Dominus Christus, nisi uos omnes haereticos et schismaticos et nominis sui alienos? qui enim aliquando Christiani [*]( 4 cf. I Cor. 3, 12. 8 Matth. 10, 33. 12 Hebr. 10, 30. 20 Matth. 7, 22. 23. 23 Io. 6, 68.-) [*]( 1 inuitum K non metuerunt] meruerunt K 2 et sanguinem v necJ et K 3 insaniae mentis K 6 lapsos K 7 presumit K 8 qui K, qua v 9 in caelis est v quid] qui K 10 statuta K, praecepta v contendit K 11 exemplum diaboli secuta v 12 nunc om. v conetur v 14 ei et K, eis v 15 intellegant v interpretentur v 17 in caelis est v 20 incipiunt K 21 nomine tuo v 23 tunc K, tamen v 27 nomini K )

59
nune Nouatiani iam non Christiani primam fidem uestram perfidia posteriore per nominis appellationem mutastis, uelim nunc propositioni uestrae respondeatis. legite et docete quem Dominus de his qui se dereliquerant uel negauerant, cum adhuc ipse esset, negauit: atqui et ceteris qui secum remanserant de discipulis ait: numquid et uos uultis ire? Petrum etiam quem negaturum ante praedixerat, cum negasset, ipse non negauit, sed sustinuit, et amare illum suam negationem flentem ipse postmodum lenit.

Qoaenam est tua, Nouatiane, dementia, ut illa quae ad exitium salutis pertineant tantum legas et quae ad misericordiam praetereas clamante scriptura et dicente: paenitentiam agite qui erratis, conuertimini corde, et secundum quoque prophetam similiter exhortantem et dicentem: et conuertimini ad me in toto corda uestro in ieiunio et ploratione et planctu: et scindite corda uestra et non uestimenta: conuertimini ad Dominum Deum uestrum. quoniam misericors est et miserator et multae miserationis.

Adeo quia multae miserationis est Dominus audiuimus, audiamus quid per Dauid contestatur spiritus sanctus: si dereliquerint filii eius legem meam et in mandatis meis non ambulauerint et si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non custodierint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis. his similia et per Ezechielem legimus dixisse Dominum; fili hominis, domus Israel habitauit super terram suam, et coinquinauerunt eam facinoribus suis. sicut mulieris menstruatae facta est inmunditia eorum ante faciem meam [*]( 6 Io. 6, 68. 11 Ez. 18, 30. 18 loel 2, 12. 13. 19 Ps. 88, 31-34. 25 Ez. 36, 18-23. ) [*]( 2 nominis mutastis uelum, propositioni Er. 3 quam K 5 atqui] anqui∗ K n eras. 6 ire K, abire v 8 illam v flentem] fletu K laenit K 9 ut illa] ∗∗ || ∗∗ illa K exitum K 12 aecrundum scripsi, eundem K, eodem v propheta v 13 exorantem K, exhortante v dicente v et om. v 17 et multe K, multae v 18 audiamus K 8. I. m. 2 19 derelinquerint K 21 et om. K 22 mea om. K )

60
effudi iram meam super eos et disseminaui eos inter gentes et secundum peccata eorum iudicaui eos, quia coinquinauerunt sanctum nomen meum. et quia dictum est de his: hic est populus Domini, peperci eis propter sanctum nomen meum, quod. spreuit domus Israel inter gentes. et coniungens ait: propterea dic populo Israel: haec dicit Dominus: non uobis parco domus Israel, sed propter sanctum nomen meum parcam, quod coinquinastis inter gentes, et scietis quia ego Dominus, cum sanctificabor in uobis. item Dominus ad eundem: fili hominis, dic populo Israel: quare locuti estis dicentes: erroribus nostris contabescimus, et quomodo salui esse poterimus? dic eis: uiuo ego, dicit Dominus, quia non desidero mortem peccatoris, sicut desidero ut auertatur peccator a uia sua pessima et uiuat. redite ergo a uia uestra pessima. quid morti uos traditis domus Israel? sic et per Esaiam prophetam: non in aeternum indignabor uobis neque semper non defendam nos. et quoniam Hieremias propheta in persona populi peccatoris deprecatur Dominum dicens: emenda nos Domine, sed in iudicio et non in ira, ne paucos facias nos, adiecit et dixit Esaias: propter peccatum modice contristaui eum, et percussi eum et auerti faciem meam ab eo, et contristatus eat et abiit tristis in uiis suis, et quia operatur, adiecit et dixit: uias eius uidi et curaui eum et dedi ei exhortationem ueram pacem super pacem ∗∗ paenitentibus? deprecantibus et operantibus restitui posse qui male perierint quique a Christo declinauerint. [*]( 11 Ea. 33, 10. 11. 18 Es. 57, 16. 21 ffier. 10, 24. ) [*]( & nomen sanctum tI, item l. 8 10 sanctificatus fuero v 14 dic eis ex dicetis K 16 sicut K, sed v 18 sic et K, sic v 20 hieremia K 21 em. noвj emendamus K 22 in in] ira K 23 dicit K 27 ueram ex uram K 28 paenitentibus etc. comtpta uidentwr qui ex quam K, quod v 29 quiqu.e K, quodque e )
61

Denique hoc in euangelio conprobatur, ubi illa mulier peccatrix describitur, quae uenit ad domum cuiusdam Pharisaei, ubi erat Dominus uocatus cum discipulis, portans uas unguenti: quae stetit ad pedes Domini et lacrimis suis lauit pedes eius et capillis extersit et oscula infixit, ut excitaretur illic Pharisaeus et diceret: hic esset propheta, sciret quae et qualis esset ista mulier quae eum tangit, quia peccatrix est. unde in continenti Dominus peccatorum remissor et paenitentium receptor ait: Petre, habeo tibi aliquid dicere. at ille respondit dicens: magister, dic. et Dominus: duo debitores fuerunt cuidam feneratori, unus qui ei debebat denarios quingentos et alius quinquaginta: et cum non haberent unde soluerent, ambobus donauit. et interrogauit: quis eorum plus diligit? et respondit Petrus: utique ille cui plus donauit, et adiecit dicens: uides istam mulierem? introiui in domum tuam, osculum mihi non dedisti: haec autem non cessauit osculando pedes meos. pedes meos non lauasti: haec autem lacrimis suis lauit et capillis extersit. oleo pedes meos non uncxisti. haec autem uncxit. propter quod dico tibi, Petre, quia remittuntur illi peccata eius. ecce Dominus utrisque debitoribus larga sua pietate debitum concedit. ecce delicta donantem, ecce mulierem peccatricem paenitentem flentem deprecantem et remissam peccatorum accipientem.

Erunbesce iam nunc, si fieri potest, Nouatiane, desine argumentis tuis impiis incautos decipere, desine unius capituli praescriptione terrere. legimus et adoramus nec praetermittimus caelestem Domini Sententiam qui ait negaturum se negantem, numquid et paenitentem? et quid ego tamdiu de miserationibus probare singula [*]( 5 Luc. 7, 38-47. ) [*](5 eicitaret K illic fariseas K, ille ph. v 9 petre K, simon v, cf. epist. p. 486, 16 10 faenrnt K, erant 17 11 ei debebat K, habebat v 12 alios K et cum K, cum v 14 morum v dilige.t K petrus K, eimon v 16 introiui. K (t crus.), intraai v 21 petre K, simon v 22 ecce] hoc K 21 remissa K 28 qui K, qua v )

62
gestiam ? quandoquidem Niniuitis Allophylis et longe a lege Domini constitutis propter ciuitatis suae adnuntiatam euersionem deprecantibus misericordia Dei non denegatur. ipsi illi Pharaoni sacrilega temeritate repugnanti, cum quando caelestibus plagis uerberaretur et conuersus Moysi et fratri eius dixisset: orate pro me ad Dominum, quia peccaui, in continenti ab eo suspendebatur ira Dei. et tu iam, Nouatiane, iudicas et nullam spem pacis ac misericordiae habere lapsos praedicas nec increpanti te apostolo aurem adcommodas dicenti: tu quia es qui iudicas seruum alienum? domino suo stat aut cadit. stabit autem, potens est Deus stabilire illum. unde pertinenter et necessarie ex persona eorundem lapsorum increpat uos spiritus sanctus dum dicit: noli gratulari inimica mea mihi, quoniam si cecidi, et exsurgam: et si in tenebris ambulauero, Dominus lumen est mihi. iram Domini tolerabo, quoniam peccaui illi, usque dum iustificet causam meam et faciat iustitiam et iudicium et producat me ad lucem. uidebo iustitiam illius et uidebit me inimica mea et cooperiet se confusione.

Oro, non legisti: nolite gloriari, et nolite loqui excelsa, et ne exeat magniloquentia ex ore uestro, quoniam erigit a terra pauperem et ab sterquilino erigit inopem et sedere facit eum cum potentibus populi? non legisti: tu qui stas uide ne cadas? non legisti: quia Dominus superbis contrasistit, humilibus autem dat gratiam? non legisti: qui se extollit humiliabitur? non [*]( 5 Ex. 9, 28. 9 Rom. 14, 4. 13 Mich. 8, 8. 10. 20 I Reg. 2, 3. 8. 24 I Cor. 10, 12. I Petro &, 5, 26 Matth. 23, 12. ) [*]( 1 nineuitis allofilis K longo K domini] hominibus K 8 misericordiam K 4 quando K, quondam v 6 incontinentiae K 9 te om. b quia K, qui v iudicas ex dicis K m. 2 10 cadet K* 11 illum K, eum v 12 earundem K amica v 16 illius quae dum K 17 iudicium et iustitiam v 22 et ab] a v sterculino Kl 23 eum facit v 24 non legisti... cadas om. v 25 saperbis K B. I. m. 2 contraaistit K, resistit v, cf. Prou. 3,15 in cod. Vindob. n. 954 26 extollit K, exaltat v )

63
legisti: quia Deus perdidit memoriam superborum et non relinquit memoriam humilium ? non legisti: quia quo iudicio quis iudicauerit, eum iudicari necesse est? non legisti: quia qui odit fratrem suum, in tenebris eat et in tenebris ambulat et non scit quo eat, quia tenebrae excaecauerunt oculos eius? unde igitur [et] tam sceleratus, tam perditus, tam discordiae furore uesanus extiterit iste Nouatianus, inuenire non possum qui semper in domo una id est Christi ecclesia proximorum delicta ut propria fleuerit, onera fratrum, sicut apostolus hortatur, sustinuerit, lubricos in fide caelesti adlocutione corroborauerit. at nunc ex quo Cainam illam haeresim, quae non nisi tantum occidere gestit exercere coepit, nec sibi nouissime parcit. ceterum si legisset, quia iustitia iusti non liberabit eum in die qua errauerit et iniquitas impii non nocebit eum ex qua die conuersus fuerit, iam olim in cinere paeniteretur, ille qui semper paenitentibus aduersatur, qui in ruina facilius aedificatorum stantium operatur quam in structione iacentium ruinarum, qui multos ex fratribus nostris miserrimos falsis suis aduersationibus perterritos iterum fecit ethnicos dicendo quod paenitentia lapsorum uana nec possit eis proficere ad salutem, clamante scriptura et dicente: memento unde excideris et age paenitentiam: si quo minus, ueniam tibi, nisi paenitentiam egeris. et quidem ad septem ecclesias scribens singulis sua quaeque facinora et delicta ingerens paenitemini dicebat. quibus ? nisi illis scilicet quos pretio magno sui sanguinis redemerat. [*]( 1 FB. 9, 7. 11. 2 Matth. 7, 2. 4 1 Io. 2, 11. 14 Ez. 33,12. 21 Apoc. 2, 5. ) [*]( 1 perdit v 2 non om. K 3 quo corr. in quem K iudico qui. K s eras. iudicari] iudicabitur K 5 prius et om. K 7 sceleratus et « perditurus K sed corr. 10 honora K1 11 corroborauit K 12 cainam] carinam K, caoinam v, emendamt Erasmus 15 eum K, ei v; cf. App. 57, 16 16 ∗∗ cinere K poeniteret v 17 facilius] felicius fort. 20 etnicoB K apsoram sit v 23 egerit K1 24 quoque v 26 redimeret K )
64

:0 te impium scelestumque, haeretice Nonatiane, qui post tot et tanta in ecclesia a quibusdam retro uoluntarie commissa crimina, quae et tu ipse in domo Dei priusquam apostata esses cognoueras, et haec posse aboleri de memoria succedente bono utique docueras, secundum fidem scripturae dicentis: quia si conuersus fuerit facinorosus ab omnibus facinoribus suis. quae commisit et iustitiam fuerit secutus, uita aeterna uiuet . et non morietur in facinore suo — delicta enim quae commisit, abolebuntur de memoria succedentibus bonis factis —: tu hodie retractas an debeant lapsorum curari uulnera, qui nudati a diabolo ceciderunt, uiolentia aquae quam suo ore serpens emisit post mulierem. sed quid dicam? ait apostolus: laudo uos? in hoc non laudo: quia non in melius, sed in peius uenistis. ubi enim sunt aemulationes et dissensiones in uobis, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? nec nos quidem mirari oportet, cur iste Nouatianus tam nefanda tam grauia in personam lapsorum exercere nunc audeat, quandoquidem habemus exempla praeuaricationis huius praecedentia. Saul ille bonus praeter cetera postea liuore euertitur et contra Dauid omnia aduersa et inimica agere molitur. ludas ille inter apostolos electus qui semper in domo Dei unanimis et fidelis ipse postmodum Deum prodidit. praedixerat quidem et Dominus multos esse uenturos sub pellibus ouium rapaces lupos. qui sunt isti rapaces lupi, nisi sensu subdolo conspirantes ad infestandum gregem Christi ? sicut legimus apud Zachariam positum: ecce ego suscito pastorem in terra, qui quod auersum est non uisitabit et carnes electorum manducabit et talos illorum torquebit. similiter et per Ezechielem increpat huiusmodi [*]( 5 Ez. 18, 21. 11 Apoc. 12, 15. 12 I Cor. 11, 22. 17. 14 I Cor. 3, 3. 23 cf. Matth. 7, 15. 25 Zach. 9, 16. ) [*]( 1 Bcelestomque K sed que ex quod m, 2 heretici K1 2 commisa K 4 sue. bono] sruccedentem Memoriam K 5 dicetiB XI 7 fuerit aecntuB K, fecerit v 10 qui, X 11 ore] opere K 13 in hoc om. K 17 persona K 18 praeu. huius] preuaricantis istis K 21 dei om. K unianimiB K 22 tradidit v 24 sensu s. conapirantes] seosus subdolorum spiritus K )

65
pastores, scilicet praedones et laniones (dicam ut aestimauerat) dicens: o pastores, quare lac ebibitis, et coagulatum comeditis et forte ad nihilum perduxistis et infirmum non uisitastis et claudicantem non curastis et errantem non reuocastis, et permisistis populum meum errare inter spinas et tribulos? propterea haec dicit Dominus: ecce ego ueniam aduersus pastores et exquiram oues meas de manibus eorum, et repellam eas ut non pascant oues meas, et non erunt eis amplius oues meae in deuorationem, et exquiram eas sicut pastor gregem suum in die qua fuerit caligo et nebula: sic exquiram oues meas et exquiram eas de omni loco quocumque dispersae sunt: et quod perierat requiram et quod errauerat reuocabo et quod claudicauerat curabo et quod infirmum est custodibo et pascam oues meas cum iudicio.

Quis ista loquitur ? utique ille qui relictis nonaginta nouem ouibus quaesiuit illam quae de suo errauerat grege, sicut Dauid dicit: erraui uelut ouis quae perit, quam inuentam Christus redit umero suo portans peccatricem delicatam: qui gaudens et exultans uocatis amicis et domesticis ait: conlaetamini mihi, quoniam inuenta est ouis mea quae perierat. dico, inquit, uobis quia tale gaudium erit in caelo super peccatorem paenitentiam agentem. et subiungens ait: aut quae mulier habens denarios decem et cum perdiderit ex eis unum, non accendit lucernam et tota die domum suam emundat quaerens donec inueniat? [*]( 2 Ez. 34, 3. 4. 10. 11. 16. 19 Ps. 118, 176. 21 Luc. 15. 6-10. ) [*]( 1 scilicet] sed K estimauerit K 4 et (ante claud) om. v 5 remisistis K 8 eorum K, illorum v eos v non K a. l. m. 2 12 de K, in v 15 custodibo K, custodiam v 17 ista ex ita K relictas K ouibus q. illam om. K 19 periit v christus om. K 21 conlaetamini K, congratulamini v 24 uno peccatore poenitentiam agente v 26 eis K, denariis v non K, nonne v accendet v ) [*]( JU A ) [*]( 5 )

66
et cum inuenerit, conuocat amicas et uicinas suas dicens: gratulamini mihi, quoniam inueni\'denarium quem perdideram. dico uobis quia tale gaudium erit in conspectu angelorum Dei super uno peccatore paenitentiam agente. e contrario autem non agentes facinorum suorum paenitentiam quae eos maneant ex ipsius Domini responso cognoscant; legimus enim in euangelio quod quidam uenerunt de Galilaeis ad Dominum, adnuntiantes ei de eis quorum sanguinem miscuit Pilatus cum sacrificiis ipsorum: quibus respondit Dominus dicens: putatis quia illi . Galilaei super ceteros Galilaeos peccatores fuerant, quia passi sunt talia? non. dico enim nobis, inquit, quia nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter perietis. aut illi decem et octo super quos cecidit turris in Siloa, putatis quia debitores fuerunt morti super omnes homines qui habitabant in Hierusalem? non, dico uobis, inquit, quia nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter perietis.

Excitemus itaque nos quantum possumus, fratres dilectissimi, et abrupto inertiae et securitatis somno ad obseruanda Domini praecepta uigilemus. quaeramus tota mente quod perdidimus, ut inuenire possimus: quia quaerenti, ait scriptura, dabitur et pulsanti aperietur. mundemus domum nostram munditia spiritali, ut secreta quaeque et abdita pectoris nostri uero euangelii lumine radiata dicant: tibi soli deliqui et nequissimum in conspectu tuo feci: quia mors peccatorum mala et apud inferos paenitentia nulla: habentes in contemplatione maxime diem iudicii et retributionis: et quod ab omnibus nobis [*]( 7 Luc. 13, 1-5. 22 Luc. 11, 10. 25 Ps. 50, 6. 26 Ps. 33, 22. ) [*]( 1 suas om. n 2 congratulamini v 4 do K o in ras. 5 agentibus K 6 agnoscant K 7 enim om. K 12 inquit quia om. v 15 silia K1 17 nisi ex ni K m. 2 19 possemufl K 20 et securitatis] ueritatis K somnio K ad] et K 21 inuenire] uere K; cf. pag. 57, 10 23 munditias spiritaU, Kx 24 a pectoris K 25 delinqui Kl 27 contemplationem K )

67
credendum et firmiter est tenendum quia acceptio personarum non est apud Deum: cum praeceperit in Deuteronomio non accipiendam esse personam in iudicio. non accipies, ait, personam nec secundum minimum nec secundum maximum iudicabis. his similia et per Ezechielem dixit: omnes, inquit, animae meae sunt, sicut anima patris et anima filii. anima quae peccauerit ipsa morietur.. hic erit igitur a nobis uenerandus, hic tenendus, hic per plenam ot dignam nostram confessionem propitiandus, qui habet potestatem animam et corpus mittendi in gehennam ignis, sicut scriptum est: ecce uenit cum multis milibus nuntiorum suorum facere iudicium de omnibus et perdere omnes impios et arguere omnem carnem de omnibus factis impiorum quae fecerunt impie et de omnibus uerbis impiis quae de Deo locuti sunt peccatores.

His similia et Daniel, uidi, inquit, thronum positum, et uetustus dierum sedebat super eum, et uestitus eius erat tamquam nix et capilli capitis illius tamquam lana alba: thronus illius flamma ignis, rotae illius ignis ardens. flumen ignis prodibat ante eum, milia milium seruiebant ei et milium milia adsistebant illi, ad indicium sedit et libri aperti sunt. Iohannes autem manifestius et de die iudicii et de consummatione saeculi declarat dicens: et cum aperuisset, inquit, sigillum sextum, ecce terrae motus factus est magnus et sol factus estniger ut saccus cilicinus, et luna tota sanguinea facta est, et stellae ceciderunt in terram, quomodo ficus a uento [*]( 1 Rom. 2, 11. 3 Deut. 1, 17 et 16, 19. 5 Ez. 18, 4. 9 Matth. 10, 28. 11 Iudae 14, 15. 16 Dan. 7, 9. 10. 24 Apoc. 6, 12-17. ) [*]( 1 est K s. L m. 2 acceptatio K 8 esse om. v 4 m. nee] minimum et K 8 alterum hic K 8. I. m. 2 14 impie] add. K: et derelocuti sunt uerbie] uero K 18 illius K, eius v 20 flumen) flamma Grauius et Manutius prodiebat K 21 et millia millium b illi K, ei b 23 alterum de om. v 25 factus est sol niger v 26 facta est etc. desunt in K ) [*]( 5* )

68
magno agitata mittit grossos suos, et caelum recessit ut liber cum inuoluitur, et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt: et reges terrae et maximi quique et tribuni et diuites et fortes et omnis seruus et liber absconderunt se in speluncis petrarum et in cauernis montium dicentes montibus et petris: cadite super nos et abscondite nos a conspectu patris sedentis super thronum et ab ira agni: quoniam uenit dies interitionis, et quis poterit stare? item in eadem Apocalypsi hoc quoque Ioannes dicit sibi reuelatum: uidi, inquit, thronum magnum et candidum sedentem super eum, a cuius facie fugit caelum et terra, et locus eorum inuentus non est: et uidi mortuos magnos et pusillos stantes ante conspectum throni Domini, et libri aperti sunt. et alius liber apertus est qui est uitae: et iudicati sunt singuli secundum ea quae scripta erant in libro secundum opera ipsorum. sed et apostolus bonum consulens sic hortatur nos dicens: nemo uos decipiat inanibus uerbis: propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae, nolite esse participes eorum.

Demus igitur totis uiribus fidei nostrae Deo laudem, demus plenam confessionem: quandoquidem super paenitentia nostra gaudeant uirtutes caelorum, gaudeant angeli omnes, gaudeat et Christus, qui nos denuo peccatis oneratos delictis obrutos plena et clementi mode ratione cessare a facinore hortatur dicens: conuertite uos et redite ab impietatibus uestris, et non erunt uobis iniquitates uestrae ad poenam. proicite a uobis omnes impietates uestras quas fecistis aduersum meet facite uobis cor nouum et spiritum nouum. et ut quid uos morti traditis domus Israel? non enim desidero mortem peccatoris. ego sum, ego sum, qui deleo facinora tua et non commemorabor te: tu autem in mente habe, et iudicemus. dic tu facinora tua prius, ut iustificeris. dum patet, fratres, indulgentiae aditus, Deum plenis satisfactionibus deprecemur. humiliemus nos ut exaltari possimus. acquiescamus [*]( 10 Apoc. 20, 11-13. 18 Eph. 5, 6. 7. 25 Ez. 18, 30-32. 31 Es. 43, 25. 26. )

69
diuinae exhortationi qua euadere liceat diem Domini et iram. dicit enim sic: respice, fili, nationes hominum et scito. quis sperauit in Domino et confusus est: permansit in mandatis illius et derelictus est: aut inuocauit eum et despexit illum? quoniam pius et misericors Dominus et remittens in tempore tribulationis peccata omnibus inquirentibus se in ueritate. ait ergo: dic tu facinora tua prius, ut iustificeris. prae manu sit uobis oratio illa exomologeseos plena * * *