Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. qui uoto perscriptus erit; crinemque fluentem [*]( 6 )
  2. intonsus conseruet apex; lustrare sepulchra [*](265 )[*]( 7 )
  3. nesciat et patrum tumulos bustumque sororis, [*]( 8 )
  4. ut sanctus persistat honor. si forte sub isdem
  5. [*]( 9 )
  6. conpositus tectis aliquis laxauerit artus,
  7. morte obita, infectum ueluti sordescere coget.
  8. is igitur ueniam curis mordacibus oret, [*](270)
  9. tondeat et crinem squalenti in uertice pastum; [*](10)
  10. et cum clara dies septeno eluxerit ortu,
  11. turtures aut simili candentes pluma columbas [*](11)
  12. offerat, ut uitium uatis per uerba leuetur [*](12)
  13. atque precem; iactura tamen sit temporis eius, [*](275 )
  14. quo prius abstemius fuerat, rursusque capessat
  15. principia optatis iterum currentia uotis,
  16. quaesitam ut meritis ualeat contingere metam. [*]( 14 )
  17. omnibus his gestis, postquam sua praemia conpos
  18. certa tenet, similes albentis uelleris agnos [*](280 )
  19. offerat, expliciti bidentes cursibus anni; [*]( 16 )
  20. unus ut occumbat quaesitae ad praemia mercis
  21. [*]( 17 )
  22. peccatumque leuet; nitidi iam corporis alter