Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. has dominus struxit celsaque erexit ad astra.
  2. semine de cuius quondam nascetur in omnes [*](840 )
  3. iura ferens populos regnoque insignis aeterno. [*]( 8 )
  4. quem deus e Pharia clemens arcessit Aegypto
  5. conspicuum nullique parem socioque carentem.
  6. diriget hic gentes diuersa in parte rebelles.
  7. plurima letali contorquens spicula dextra. [*](845 )[*]( 9 )
  8. adclinis cum deinde cubat similisque leoni.
  9. se coram somno lapso explicat, inde soporem
  10. dimouet, ad uigiles confestim redditus actus.
  11. et quis hunc tactu faciet consistere rursum?
  12. qui tua sanctifico laudat praeconia fatu. [*](850 )
  13. felix ille fiet; at qui contraria dicit.
  14. is male dicta sibi uentoso ex ore facessit.
  15. [*]( 13 )
  16. haec sunt quae nostra dominus te uoce moneri
  17. imperat, eloquio quod fas infringere nulli est
  18. nec mutare uiro quidquamue adiungere praeter. [*](855 )
  19. quamlibet argenti magnum des ferre talentum
  20. atque tuos census inmensi pondus et auri:
  21. munera nil prosunt; fixum quod dicitur hoc est."