Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. concutitur grauiore metu Balamque prophetam
  2. ambit honoratis precibus. ut tanta gerentem [*]( 6)
  3. impediat dictis populum cursumque refrenet
  4. bellantum penitus; quoniam. quae procubus oret,
  5. audiat omnipotens et tristia quaeque secundet. [*](720 )[*]( 12 )
  6. ille negat fas esse sibi maledicta referre
  7. in plebem domino semper ductore uadentem
  8. [*]( 561 quen Acondam AC ualidi] tumidi π regis B 562 abenis BC 563prac-. munt L 564 proprius C propriis A prius B 565 hesternis w corr. 567 inriguor B 569 relinqunt BC 570 Sconcmj semem JM duco C 571 obpoaitas} A 572 propheta C 573 struxerunt B 574 amorreac C amorrae L quae) q. (\' 575 septa u* sazera f) con\'. p 576 deuello A 577 suscipit ))otrita B adque B post 575 aliquot uersus exciderunt, quae sequuntur 576—578 lacera sunt. 578 (tedidit p dedit L edidit C obtatae A 579 solicito B dictabat A 582 horatis B praecibus Z 5S3inpediafC\' 584 paenitus A quae) q. (\' procubi B 585 tristitia B )
    138
  9. ad sedem regnumque suum. longeque uideri
  10. iustius, ut meritis accommoda quaeque precetur.
  11. [*]( 13 )
  12. quandoquidem dominus nocturno in tempore uisus [*](725 )
  13. inhibeat reserare senem responsa Balaci. [*]( 14 )
  14. talia sed postquam dimissus nuntius iniit, [*]( 15 )
  15. et regem sua cura tenet, perquirit anhelus
  16. electos proceres rursusque ad limina uatis
  17. mittit oratores dudum iam dicta rogantes [*](730 )[*]( 18 )
  18. nequiquam, quia dicta dei contraria pugnant. [*]( 21 )
  19. sed tamen emersus uates conscendit asellam
  20. atque praecedentes conlatis passibus aequat. [*]( 22 )
  21. ecce uiae medio domini mox angelus offert
  22. [*]( 23 )
  23. strinctam aciem contra pronamque obuersus et instans [*](735 )