Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. maiorem cunctis Eleazaron, ut deus ingens
  2. iusserat et placitis ministrum adlegerat aris. [*](655 ) [*]( 1 )
  3. illic multimoda fidentes pube Chananni
  4. terrorem inmodicum ualida cum clade dedere
  5. Iudaeis, cum terga darent nudata per agros. [*]( 3 )
  6. sed tamen adsumunt animos dominoque fauente
  7. hostiles sternunt cuneos atque urbibus ignem [*](660 )
  8. subiciunt ualidis inmensa et laude triumphant.
  9. [*]( 4 ) Sed quamuis fluerent optatis commoda rebus,
  10. non tamen obliqui fremitus nec murmura desunt [*]( 5 )
  11. in uatem coniecta pium; dum quisque feroci
  12. uoce gemit multa terrarum dote refertam [*](665 )
  13. Aegyptum post terga datam Nilumque feracem
  14. frugum et securo semper cultore colorum.
  15. [*]( 6 )
  16. id deus omnipotens aequato examine plectens
  17. [*](509 iudeas BC 510 nihil non A 512haudC\' assumereC\' 513 iterea populos eedomum B 514 perq: -BC\' moyses AC moeses B 515 poscit B 517 Horo n: (Vulg.) 519 natoque Mayor 520 qui p que M (sacerdoti pro sacerdotii positum putabat π) 521 eleazarum C\' b 523 c ananni A chanani B 525 iudaeis A iudeis -BC. Iudaei n nudata nudataque Z que OM. C 526 assumunt C 527 adque B 528 subicunt B qxtt triumfant A 529 obtatis A 530 murmora A 531 dum que A 532 dota J. refertum C 533 egiptum A datum C 584 colonum m (colunum B) corr.jo (cf. M. 352 sqq. ex Num. 11,5) Canopum Mayor 535 deus] ds B )
    136
  18. uipereas acies uiroso ex fomite prompsit:
  19. quae multos strauere uiros. dum tenuia quamquam [*](670 )
  20. uulnera letali distendunt corpora suco.-
  21. [*]( 7 ) At populus lugubre gemens, dum procubus orat
  22. ante pedes uatis et publica funera narrat.