Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. Leuitisque dedit; geminis bis ducta iuuencis [*]( 7 )
  2. carra duo primae Getsonum tradita turmae; [*](305 )[*]( 8 )
  3. at Merara cohors quaterno bis boue iuncta
  4. quattuor accepit rebus carpenta ferendis,
  5. quae sacris sunt facta dei; nam sola Gaada [*]( 9 )
  6. inmunis donis gestauit pondera collo. [*](309)
  7. [*]( 11 ) Interea tribuum proceres pia dona ferentes [*](129 )
  8. discretos habuere dies; namque agmina plebis [*]( 130 )
  9. sunt quingenta, simul uiginti et milia bina,
  10. bis senis ducenda uiris, quorum ordine primo [*]( 12 )
  11. uouit Iuda tribus donum Nassone tribuno; [*]( 18 ) [*]( 14 )
  12. in quo uasa dedit argento insignia fuluo,
  13. quae simul expletis faciunt bis pondera centum [*](135)
  14. atque decem, niuea prorsum siligine plena,,
  15. [*]( 111 attollet jl miseratus A 112 de sidere uisat (siderae ji) AC corr. p 113inclyton 114aatisJLC\' prumtus A 118 simile A labit AC 119 quae] q. AC 120 b6bus A 124 accipit C gauada A 126 donis C doni A 127—175 om. x* 128 discra (os is om.) C discretis A corr. pπ t 129 quingenta p quinquaginta AC XX C 130 senis C denis A du- <6 centa AC corr. p ordinitt 131 uou\'t A nassone A nasone C 133 c. C 134 decim A siligine (\'. simile M. pr.) A siligenae A )
    121
    [*]( 13 )
  16. sacrorum ex more riuo uiridantis oliui [*]( 15 )
  17. praemadida uitulumque dehinc agnumque nitentem [*]( 16 )
  18. arietemque simul, haedus cui iungitur albens, [*]( 17 )
  19. qui peccata leuat, simili cum fronte iuuencas [*](140)
  20. una duas, quae sacra iuuant coniuncta saluti,
  21. arietes quinque hircosque agnasque sequentes