Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- nam pullos offerre duos agnosque gemellos, [*](25)
- ut uitulo coniungat ouem, ius praecipit omne,
- polline cum tenui, quam sparsit riuus oliui. [*]( 21 )
- haec diues offerre potest: sed munera paruum
- parua manent; namque aut uitulum mactabit ad aram,
- qui uiget explicito bis senis mensibus anno, [*](30)
- et quiddam de farre pio, quod miscit oliuo, [*]( 22 )
- turtures aut geminos, similes aut forte columbas.
- [*](2 ) Quin etiam somnos hominum quia saepe uoluptas
- per noctem deludit iners, si forte ueretro
- semina destillant, fit corpus turpe iacentum [*](35)[*]( 7 )
- inmundumque manet, donec iam uesper ab aethra
- conspicuus laeto praecedat lumine noctem; [*]( 4 sqq. )
- nec solum foedo deturpant corpora naeuo,
- sed quidquid contingit agens, quem somnia fuscant: [*]( 13 )
- id propter fluuio fas est perfundere membra, [*](40)
- puritas ut redeat propere cessante reatu. [*]( 49 uclleri signum C 50 V/jt (u eraso) C 52 quae] q : C quos A 58 pallentc A pallanti C . tabo A peste C 55 dominum A inaestuat C 57 orantes A ferentes A 58 q. C dites C diues A 59 saepae A quia Cquae A aurit C 61 gemelles A 62 oues C precepit A omng C 64 parum A 67 Et quiddam p aut quiddam AC miscit] AC oliuo A oliuum C 68 aut forte A nftque Ccf. u. 48 69 etiam per s. C quia) quae A saepae A 70 deludit tenero si deludit ener si C corr. p (an ludit tenero ?j 71 tlistillant. C 7h quicquid AC 77 re/deat ut puritas (d eras.) A )
- testea quin etiam fas est perfringere uasa
- contactu maculata uiri, at facta metallo
- diluere ac uitreo sordes diducere riuo.
107
[*]( 12 )