Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. terribiles per rura ferae, plus triste timebit: [*](170)[*]( 26 )
  2. et quamuis pingui generetur caespite terrae
  3. uerna seges, teneras culmis non promet aristas. [*]( 29 )
  4. natorum tum membra pater ceu dulcia morsu
  5. adpetet atque fame genetrix demittet ad aluum.
  6. quod genuit fecunda prius. tum uincula captis [*](175 )[*]( 33 )
  7. inponet iam uictor ouans flammaeque micantes
  8. adtollent rutilos per tecta ingentia crines,
  9. urbibus in cinerem uersis, quae foeda gerentes