Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. undique desertos heremus confundet euntem,
  2. raptoresque lupos et quae sunt dente uel ungui
  3. terribiles per rura ferae, plus triste timebit: [*](170)[*]( 26 )
  4. et quamuis pingui generetur caespite terrae
  5. uerna seges, teneras culmis non promet aristas. [*]( 29 )
  6. natorum tum membra pater ceu dulcia morsu
  7. adpetet atque fame genetrix demittet ad aluum.
  8. quod genuit fecunda prius. tum uincula captis [*](175 )[*]( 33 )
  9. inponet iam uictor ouans flammaeque micantes
  10. adtollent rutilos per tecta ingentia crines,
  11. urbibus in cinerem uersis, quae foeda gerentes
  12. ambierant ualido quondam tutamine muri. [*]( 30 )
  13. deficient tituli, uaiiai-um insignia laudum; [*](180 )
  14. et quae pulchra prius fuerant, destructa peribunt,
  15. [*]( 44 )
  16. ut deus in celsis semper uenerandus ametur,
  17. idola quem nequeunt mentito adtingere cultu. [*](188 )
  18. Quae deinde in uotis maneat taxatio dragmae, [*](116)
  19. femina si fuerit seu mas donatus ad altar,
  20. perscripsit rubrica dei, seu grandior aeuo,
  21. seu puer aut uirgo nondum pubentibus annis,