Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. quod si sancta manu quicumque admouerit 011
  2. nescius, ob culpam quintas deportet ad altar.
  3. [*]( 2 ) Pendeat ante tholum lychnus laquearibus altis, [*](82)[*](143)
  4. noctibus ut praestet flammatum lumen oliuum.
  5. ne decursa dies pallentes misceat umbras
  6. aedibus in domini sanctaque altaria condat. [*](85)
  7. [*]( 10 ) Haec inter calido iuuenes duo felle mouentur: [*](144 )
  8. hic Hebraeus erat. alius generatus Aegypto. [*](145 )
  9. dumque alterna sibi dicunt maledicta frementes.
  10. [*]( 11 )
  11. inmensum domini nomen fuscare querella
  12. non timuit Iudaeus iners. dum ducitur ira. [*]( 14 )
  13. quod facinus propter castrorum ex aggere tractus
  14. et positus campi medio. mandante loquella [*](150 )
  15. sublimis domini. saxorum concidit ictu.
  16. percurrit pia iura deus atque omnia pandit. [*](152 ) [*]( 25 )
  17. Indigus alterius quotiens uult sumere nummos [*](86 )
  18. pignore deposito. si rus addixerit illi,
  19. cuius poscit opem, reddat sibi credita promptim,
  20. cum fuerit ditata manus. atque illa receptet,
  21. quae fuerant transcripta prius; in perpete uita [*](90) [*]( 28 )