Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. uel cum flauentes resecat uindemitor uuas. [*](60 )
  2. nemo legat totum, ut pars linquatur egenti. [*]( 11 )
  3. quae suprema fuit. mendum ne dixerit ullus.
  4. neu furtis seruire uelit nec perdere fratrem
  5. [*]( 12 )
  6. nec super iniustum iurandi inponere iura. [*]( 13 )
  7. laedere ne libeat quemquam uel rapta tenere. [*](65)
  8. neue operi pretium demat mercede locati [*]( 14 )
  9. uel una sub nocte um: neu dicere surdo
  10. surde uelis damnumue exprobres corporis ulli.
  11. [*]( 15 )
  12. iudicis arbitrium ne sit propensius umquam
  13. in laeuum dextrumue latus. quia pauperis una [*](70 )
  14. eximiique uiri debet persona uideri
  15. illis. qui posita rectum discernere lance [*]( 16 )
  16. mente queunt docili. mox turgida pectora frena,
  17. inuisus ne forte fias. dum despicis omnes. [*]( 17 )
  18. oderis aut fratrem. tacita si cogeris ira, [*](75 )
  19. sed castiga magis coramque euolue locato, [*](79 )
  20. ut uitet commissa prius mentemque reformet. [*](80 )[*]( 18 )
  21. et cum iura tibi fuerint commissa nocendi,
  22. motus pone libens iramque emitiga totam,