Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. consistat dominus albenti in nube uiden\'lus. [*]( 3 )
  2. sic tamen ut uitulum proprio pro crimine mactet. [*]( 6) [*]( 7 )
  3. proque synagoga similes mox immolet hircos. [*]( 45) [*]( 8 ) [*]( 10 )
  4. sorte sub oblata, unus qua deuius erret.
  5. peccantum delicta ferens secumque recondens. [*]( 9 )
  6. ast alius placidam ut domino mactetur ad aram.
  7. optima siderei laturus commoda doni.
  8. [*]( 79 metalli A 80 ac) hac C diducere C deducere A 81 hac pr. haec AC 82 illic et C 87 faemina A tit A sit C mensa A 89 quicquid AC maculat om. A 96 aronis A 97 quia] qua A 98 qu/e ex quae A 100 quia] quae A 101 constat A consistit R 102 sic p is AC 103 quae A sinagoga C Imolet C hyrcos AC 104 \'Iual qui JI 105 peccatum A 106 placitam A 107 cftmoda C )
    108
  9. [*]( 14 ) Bestia uel uolucris, nullo quae sanguine fuso [*](50)
  10. functa fuit, nullis prandentum est congrua mensis:
  11. idcirco, quoniam multorum in sanguine mens est. [*]( 13 )
  12. atque etiam si forte pecus mucrone peremptum
  13. laxant croceam sectis de faucibus undam.
  14. debet terra tegi. ne sit non condita fraudi. [*](55)
  15. Instruit hinc dominus, quae sint consortia noxae
  16. quaeue iuuent parili concordia pectora nexu.
  17. quae certis digesta modis hic explicat ordo: [*](58)[*]( 7. )
  18. inprimis genetrix cubili accommoda non est. [*](59 )
  19. in quo nupta iacet. nullumque -agnouerit usum [*](60)
  20. excepta pietate sui mens sedula nati.
  21. ut quae paternis nonnumquam amplexibus haesit. [*]( 9 sqq. )