Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. exim fusa manus redeuntem concipit iram
  2. uulneribusque accensa suis pugnacior exit.
  3. ac modo uictorem sublato nudat honore
  4. inpositumque iubet uectigal pendere Amorreum
  5. magnaque terrarum multatum parte cohercet.
  6. nam qua plana iacet grauidae telluris Ydomea,
  7. scrupea quaque tument pendentis saxa Crabinae,
  8. omnia uictor habet, subiectum seruitus urget.
  9. haec inter dominus contractas concutit iras.
  10. et iubet aetheriis famulum descendere regnis,
  11. qui memor aeterna domini depromeret orsa.
  12. emicat ille uolans. Clauthmona ex Galgala uisens.
  13. Bethelam ueniens, in qua Iudaea iuuentus
  14. dulcia sopitis adsumpserat otia bellis,
  15. gentiles uenerata deos, profanaque tura
  16. sculptilibus dederat iam dudum noxia saxis.
  17. ergo his adgreditur dictis terretque timentes:
  18. "Inmemor imperii rerumque oblita tuarum
  19. quo. Iudaea, ruis ? uel quae nunc numina fingis V
  20. quaeue superstitio est terram praeponere caelo