Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. [hunc sequitur Semada ducem. qui fortibus ausis
  2. sescentos perimit et tempora laeta reducit.]
  3. Haec inter Micia petit pergrande talentum
  4. argenti matrem. quod sanctum femina fidens
  5. esse docet uotumque deo. sed tempore certo
  6. reddendum; mox celsa facit donaria sancto
  7. et theraphin templumque deo. sinibusque repletis,
  8. qui minor est natus, domino fert dona sacerdos.
  9. post ludam Micia legit. sedemque quaerentem
  10. congesto secum donorum munere nectit
  11. adsumptusque dei meruit sacraria uotis.
  12. ecce tribus Dana subito noua regna requirens
  13. mittit oratores socio de corpore quinque.
  14. scrutantes, ut cuncta probent, quae portio terrae
  15. sit melior, qua deinde iuuet conponere sedes.
  16. hi dum circumeunt saltusque ac deuia lustrant.
  17. ad ludam ueniunt socio sermone serentes,
  18. quid faciat, quae sacra nouet? poscentibus ille
  19. quae postquam exprompsit, conpulsus consulit, alti
  20. et domini mandata dei ueniamque supernam