Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. orbibus enituit. duce hoc et milite fidens.
  2. inde abiit Gazamque uenit, ubi femina uilis
  3. iuuenibus calidis uendebat saucia noctes.
  4. hanc adiit. quae prima fuit mox causa pericli.
  5. ecce uolat Gazaea manus atque obice duras
  6. emunit portas et ferrea uincula subdit:
  7. inclusum retinens ut capto ludere gestit.
  8. nocte fere media Samsonem somnia linquunt;
  9. excitus inmane furit: tum limina pulsans
  10. conuellit geminos stridenti a cardine postes
  11. succedensque oneri cursim super ardua defert
  12. eminus oppositi montis iuga. atque periclis
  13. fortior (hinc) Dalilae capitur bellator amore.
  14. hanc omnes adiere uiri. quos liuor agebat
  15. inuictum superare uirum, ut iuncta cubili.
  16. dulcibus inlecebris lenitum mulceat et mox.
  17. quae uires fomenta nouent. quae semina tantum
  18. robur alant.: natura fiat tam fortis an arte?
  19. quae si dicta canat, donandam munere firmant.
  20. oratus iuuenis: "Si septem uinciar una