Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. sed dum regreditur, dum laudis nuntius ipse est
  2. et sequitur longa ueniens uictoria pompa.
  3. filia, quae patrios seruabat sola labores,
  4. occurrit blandumque canit cum congrege turba
  5. et leuis erecta consurgit ad oscula planta:
  6. quam pater ut uidit, constrictos scindit amictus
  7. et mala cernentes in fletum concitat orbes.
  8. "Heu fatis funesta meis uictoria! uotum
  9. hoc potius hostile fuit ! quo filia curris,
  10. quo ruis? extremum nobis, quod te adloquor, hoc est.
  11. nam dum signa mouens dominum munimina posco,
  12. uictima facta deo sanctas sisteris ad aras."
  13. at uirgo, secura sui mortisque beatae,
  14. blandius exultat interque pericula ludit.
  15. [*]( 431 Legatis p Blanda uiris 1t mandata-reuersi del. A 432 Nil pn [actum—inst del. |are A loquntur C 433 Sic p Ast rc [ubi—grati del.]a. A optate B 434 In pi [ferruin—dominumqu del.]e A gephthea B neptea C praecatue L 485 grandi auota 13 grandia-multum del. A 436 | Illiet-re del.] deunte A Illic et C Illi et B Scilicet KBecker primfl C rejdeunte madisset A 437 uictima-cu del.Jndigna A 438 l his-m del.|ilite A liiis B 439 signafugat del. A cede L ceda C 440 [conflciens- de del. |nas A 441 [sed- Iau del.]dis A 442 [et-uicto del. |ria A sequiturl s ex 1 xtatim corr. B ponpa L 443 Jfilia-sol del.]a A 444 occurrit-cum del. A canet B en pr. 88. B 445 [et-os del.] caia A 446 [quam-constrict del.) us A constrictus B scindit] čcidit L 447 et-infletu tkl. A inflettu B infletu C 448 Eu C factis m corr. Mayor 450 adlooor L 453 ad L )
    197
  16. quin etiam exorat. sua sit sententia certa
  17. neu dubitet haereatque parens. (et parca) precatur
  18. tempora. quis ualeat lacrimis lugere iuuentam. ,
  19. adnuitur mensesque duo praestantur ouanti.
  20. ergo aderat praescripta dies genitorque sacerdos
  21. uirgineam domino mittebat in aethera mentem.