Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. fit domus ambobus, Aradam quam nomine dicunt.
  2. atque Amalec placitis adscita adiungitur aruis.
  3. inde petit ludas Sephetam cultore Chanano .
  4. et domitam tristi conpellat nomine terram,
  5. esset ut extorris et semper facta seorsa.
  6. solam non potuit sceptris subiungere Gazam,
  7. Ascalon atque Accaron, nec fines subdere Azoti.
  8. ipse deo fidens dominoque adiunctus aeterno
  9. successus bello faciles capiebat in omni.
  10. possedit montem, curuam quia subdera uallem
  11. non ualuit, forti fuerat quae uota Chalebo.
  12. [*]( 23 thebrona C 26 numerose uoluere C 27 quodque C corr.p mania C cassu C corr. p 29 fortibus Mayor furentibus C 30 obliquus C 31 illicet C 32 Crotoniezelus C corr. p prolis C 38 copleuit (et ubique co pro con) C 36 linifarum C inter 36 et 37 unus et aXter uersus excidit; dimissi se. filii Cinaei, cognati Moysi. 37 foenicum et męnia C 38 linquente C bęremi C 40 aucer C 43 sefetam C cultores hannanno C 47 Azoti m loeti C 51 quae fuerat C )
    181
  13. his actis losepa cohors cum uindice Iuda
  14. Bethelam properant pugnaci excidere ferro.
  15. [*]()Luza prius fuerat, mutauit tempore nomen.
  16. hic cum terrifico uallassent moenia coetu,
  17. egressum casu quendam capiuntque rogantque,
  18. ut doceat urbis aditus, quibus agmine denso
  19. intrantes ualeant ferratas frangere portas.
  20. merces prima fuit iuueni deposcere uitam,
  21. quam meruit patrium gaudens conuellere uallum