Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. qui procul afuerant communi et laude carebant.
  2. attamen eloquio Gedeon et supplice fatu
  3. leniuit, quod bina ducum monumenta tenerent.
  4. [*]()Soccodum post bella dapes dum poscit amice.
  5. [*]( 339 Cornea π tubus p turbae tu tubae π 340 excmpluin non deest tu 341 Promentes p clamantes π 342 Edere p Abere C Ere L Pendere a 348 noctes V ora C 344 incurrant C incureant it portisq A 345 SerTas p Postes a Atq. G Quae L flatibus C uentibus L 346 Rias L Rigas C quaej q. w pandere L quasse tu 847 disiliunt L adque L aera w 348 sonitusJ sčs C 349 leuis UJ choruscant C 854 riguosa craucos A ampnes B 357 ammine L 359 Inplacidi p Nil plaudi w Nil pauidi it 360 uirtutes A 361 comuni C 363 deest uersus C Linuit L 364 Occodum tu corr. p amicg C )
    193
  6. spernitur ob reliquum medii certeminis actum.
  7. hostilesque etiam dicuntur uiuere reges;
  8. suspendit plectenda tamen minitansque recedit.
  9. inde opus inceptum peragit. fugientibus haeret.
  10. inuenit in Carris metantes castra Sabaeos;
  11. namque quater denis stipabant milibus agmen
  12. post cladem, centum ruerant qua milia ferro
  13. ac bis dena simul: numerus hic bella nouabat.
  14. sed meritis innexa suis gens concidit omnis.
  15. Zebeus ductor post funera tanta suorum
  16. et Salmana fugit; nam mens euicta periclo
  17. haesit ad extremae ueniens ludibria sortis.
  18. nam captos pariter Gedeon per singula ducit
  19. ostentatque uiris. qui dudum murmure duro
  20. poscentem uictus stolidis risere cachinnis.
  21. nec mora, per sentes raptantur membra nocentes