Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. egressos dudum portis bipatentibus ambos. [*]( 6 )
  2. quos tamen occultim lignorum texerat antro. [*]( 7 )
  3. illos cura ducis per deuia quaeque requirit
  4. et, uelut hostis agat, portarum limina claudit.
  5. [*]( 8)
  6. at meretrix, postquam cessauit cura tyranni,
  7. uertitur ad iuuenes et uatis more locuta est: [*]( 9 )
  8. "Nota mihi, fratres, dominus quae praemia uobis [*]( 10 )
  9. deferat, ex furua cum primum dempsit Aegypto:
  10. ut mare per medium fluctu suspensa tumenti
  11. unda fuit uobis ueluti pro moenibus ingens.
  12. uel cum per uacuas heremi squalentis harenas.
  13. caelicolum uictum niualis manna parauit.
  14. uel cum terriflci reges. trans flumina rauca
  15. [*](27 at Mayor ad A ac B conump.B 2sreferuntJ. 29adquejR 32 gentes A 34 an Madiam? 35 uagantes B 86 lericho B\' 37 excepit os JS q. B 38 clamque tegit] cum tegit B 40 loquentis A loquenti JS 41 egressus B 42 aM linorum? 43 IIlosJ Illos quos B diuia B 44 ostis B 45 ac B 46 uatiis B loquuta B 48 defferat B demsit A 49 per dium B )
    159
  16. Iordanis positi, uestro mucrone cadentes
  17. liquerunt patrias uobis uincentibus urbes. [*]( 11 )
  18. quid moror? obsedit mentes et pectora pallor;
  19. nullus tela capit curuo nec fidit in arcu:
  20. non pedes aeratas acies in proelia denset:
  21. non quadriga uolat ferrato bellica curru.
  22. uobis uera datur. iuuenes. uictoria, uobis