Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- ut saluata. deus dominusque in castra recurrat."
- haec ubi disseruit, saxorum tollitur imber
- damnatumque premit stirpemque euerberat eius; [*]( 198 redire w corr. π 199 iure B 200 hiis B 201 comemorant} C commerans B crimine C 202 plaectenda B plectanda -4 quod] qui A 203 demouit <u corr. p dem.... (spatio relicto) A 204 e] & Z 206 depraendens noiiale B corpore C 207 improba C peccades B 208 cSmissum C commissum A 211 haec] huc x missi K missa A misso BC quaerunt JtfayofBuntM q. C cito cuncta reperta K 212 quoram B conposita AC conposito B corr. < 214 tumentem A 215 detementia B coepit L 216 audiuit L adiuit C corr. p 217 legis ut B ritus n eequere B 219 pressisset iugo BC (praessisset B) 220 per cunctos K admira B pande π 221 deus dominua] litt. dsd in r<M..B 222 deseruit B ymber BC 223 dampnatum BC praemit B uerberat B )
- et pecora et quidquid rerum seruauerat idem,
- candens flamma rapit canoque in puluere soluit. [*]( 1 )
- his actis curae emotae: deus omnia mitis
- respicit et cunctis pariter consueta resignat
- robora, quis ualeant acies detrudere cunctas. [*]( 3 )
- accipit hic domini mandata insignia rector,
- instruat ut socias quaecumque in bella cohortes,
- mille legens iuuenes insigni corpore et annis, [*]( 4 )
- ut, belli dum furta parant, dumeta capessant,
- haut procul hos tacite Gergesi a moenibus abdens, [*]( 5 )
- ut cum mentita formidine uertere terga [*]( 6)
- occipiat clausosque uiros educat in aequum, [*]( 7 )
- continuo celeres nemorosa cubilia linquant
- nudatasque uiris studeant peruadere portas.
- nec mora, propositis respondent omnia uatis.
- postquam obliquo decertant agmine turmae, [*]( 15 )
- princeps terga suos confestim uertere iussit, [*]( 16)
165