Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. stringitur et glacie cursus frenatur aquarum:
  2. euolat inferius positi pars fluminis ac se
  3. condit in oceanum uastoque inmergitur aestu
  4. a regione, pii quae condit membra Mosetis,
  5. usque ad inmensum dubiis cum fluctibus aequor. [*]( 18 )
  6. atque ubi Iordanem transmeauere frequentes,
  7. laxatur glacies solis mollita tepore
  8. exsuctasque prius coniungit flumine ripas.
  9. [*]( 1 ) Haec ubi cognorunt diuersa in parte tyranni.
  10. demittunt mentes; nullum constantia firmat. [*]( 2 )
  11. hic princeps cultros bissena ex caute parauit, [*]( 6)
  12. de quibus. ut iussum est. populi praeputia dempsit. [*]( 6 )
  13. nam bis uicenos heremo plebs tanta per annos
  14. ediderat ualidos maiora in milia natos.
  15. [*]( 87 aeimcat B moysetis R mosctis A stemate B 89 lacunam indicaui p 90 tum nobissena B 95 mobiles J? 97 at] aut B ampnS B omnem A 9squ6cadajB 101 glaciae A 103inmergitu.B 106adque-S 107 tempore B 108 exsuctas B eisuetas A adsueta< n 109 cognouerunt B llOdimittuntZcotT.p 112dejpeL 113 heremo] aeremeB 114 aediderat B )
    161
    [*]( 8 )
  16. praebetur his lenta quies, ut tristia maestis
  17. uulnera mitificet sensim coitura cicatrix. [*]( 10 )
  18. pascha dehinc colitur et candens manna negatur [*]( 12 )
  19. ditibus annona. quam passim plurima messis
  20. exhibuit populo certatim farra metenti.
  21. [*]( 11 )
  22. azyma. niuosa pascit de polline laetos. [*]( 10 )