Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. coniuge percepta tantum contentus utraque,
  2. enitens, ut longa sibi monumenta pararet.
  3. decerpit uirgas rupto de corpore matrum.
  4. myrtea prima fuit, storaci mox altera dempta est.
  5. tertia uulsa nuci, quo sensim lana colores
  6. diuiduos raperet uirgarum perlita suco.
  7. nam per stagna pecus properans mersare balantum
  8. signauit uario tinctum discrimine fuci,
  9. inuidiam propter, uariam quia dixerat eius
  10. esse socer mercem, multis quam dempserat annis.
  11. hic cum diuitiis alitus praestaret inemptis,
  12. inuidiam laeuo mouit liuore dolentum.
  13. [*]( 967 Cat alios C alias Areualus partus] n6thoa A crearet C 968 claros nuntiub .ê. (est G) dicere natos CG non claros nunti edicere natos A 969 issacharna A issaccharus G isacharus C quino AC quinto G 970 prolis CG nomine CG 972 largitua G 973 iosephum A 974 prolis CG 975 a] o C et quae Martenius et om. CD quęsui erat C 976 mercede C 977 animos G animo AC 980 perceptae C 981 monumenta AC momenta G 983 myrteaj inistea Gl mystea 02 demta G 984 sinsim AG coloris G1 985 reparet C 986 pęcus C 987 an uarii? suci G 989 quem C dempserat A tempserat C temserat G 990 sic Mayor diuitis (post h. u. spatium sex litt. uacuum) A alitos CD corr. p prestaret AC inemtis AG 991 leuo CD u6muit, in marg. mouit A liuore : i ex o ? C )
    38
  14. dumque socer dirus lanarum uellera tondit,
  15. libertas permissa uiro, qua commoda ferret
  16. omnia et incoctos tosta fornace penates,
  17. quos Syrus in patriis credebat numina Carris.
  18. haec tamen inuolucris cohibebat cauta Rachela,
  19. ne pater inuenta puniret crimina noxa.
  20. digressus uicto conscendit flumine collem,
  21. quem Galatum indigenae patrio sermone loquuntur.