Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. illa negat uetitosque timet contingere ramos:
  2. sed tamen infirmo uincuntur pectora sensu.
  3. ilicet ut niueo iam mitia dente momordit,
  4. adfulsit nulla maculatum nube serenum.
  5. tum sapor inlecebram mellitis faucibus indens
  6. perpulit insueto munus deferre marito.
  7. quod simul ac sumpsit, detersa nocte nitentes
  8. emicuere oculi mundo splendente sereni.
  9. ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque
  10. quae pudenda uident, ficulnis frondibus umbrant.
  11. Forte sub occiduo domini iam lumine solis
  12. agnoscunt sonitum trepidique ad deuia tendunt.
  13. tum dominus caeli maestum conpellat Adamum:
  14. "Dic, ubi nunc degas ?" respondit talia supplex:
  15. "O domine, adfatus pauido sub corde tremesco,
  16. magne, tuos, nudusque metu frigente fatigor."
  17. [*]( 69 e* C 70 interea] .8.ea C 71 non] ne / al. ex non corr. A nec m 72 hortos G hortus A ortus Cm (cf. u. 55) 74 tacitę C angues Å 76 tentat G ? 78 nata CG nota A secrauit G 79 adqui CG (adquis G. t. Martenio) equis A e queis m uictds G 80 redibit B unde remeabit m mundQ C 83 illica C neueo G lam C 84 atfulsit C 85 in faucibus G 86 compulit m insuetum Cauchius 87 sumsit G deter// (ra uel sa eras.) G nitenitcntes G 90 quae] cumque m quaeque (i. quaecumquc) Areualus 93 conpellat] A adhamum C 95 o dofi ex o dufi ut uid. C ut fatus C 96 rigente G )
    5
  18. tum dominus: "Quis poma dedit noxalia uobis ?"
  19. "Tradidit haec mulier, dum dicit lumina promptim
  20. candenti perfusa die liquidumque serenum
  21. adfulsisse sibi solemque et sidera caeli."