Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. azyma quos tenui de polline candida pascit.
  2. sopitaque dehinc conponunt membra cubili.
  3. ecce furens tota procurrit turba Gomorrae.
  4. seditione truci circumdans atria Lotis,
  5. atque uiros poscens tumido dilitigat ore.
  6. ille memor pacis temptat mollire frementes
  7. atque etiam natas cupide dementibus offert,
  8. ut licito potius luxu peruersa uoluptas
  9. aestuet. a simili disiungens turpia sexu.
  10. sed nil dicta mouent. franguntur limina ferro.
  11. ac dum se glomerant, dum fortia claustra reuellunt,
  12. lumina saepta sibi piceis gemuere tenebris.
  13. his actis, auferre procul sua pignora iussus,
  14. inuitat generos sensu torpente negantes.
  15. quod tamen adsiduo potuit mens blanda rogare.
  16. eduxit natas coram genetrice sequentes.
  17. ac dum progreditur, dum scandit culmina collis
  18. oppositi secumque putat, quid deinde sequatur,
  19. femina postergum positas dum respicit arces,
  20. diriguit. speciemque salis pro corpore sumpsit.