Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. non tamen inpositum uoluit rex aetheris illi;
  2. nam multis magnisque simul terroribus actum
  3. proturbat regem, noxalis qui reus ausi
  4. obiurgat procerem, germanam cur magis esse
  5. dixerit uxorem falsoque inluserit astu.
  6. inde iubet laetum nuptam deducere secum,
  7. armenti et quidquid patriis adduxerat oris.
  8. namque deus seruo semper concordia fanti
  9. ingentes census et maxima quaeque dicarat.
  10. accipit et Lodus, quaecumque aduexerat illic,
  11. et reduces patrias tandem sistuntur ad oras.
  12. [*]( 424 respicit (sed marg. al. respuit) A 425 sumens A excidit uersus 426 huc C positus A possititis G 427 oratus A 428 uatis CG uastis A qua] quae G iacit.1 429 sentientibus G aret A reualus ardet w 433 uinclo] cunclo C 434 germanura A inmanibus] A 436 adque V, 437 mirat C 438 sarram A sarra CG 440 profeta G 441 non ta enl posita luoluit C ille A 443 noxialis G 445 falsu G astu Martenius actu w 446 loetum C secum] sarram A 447 armenta W COlT. p quicquid AC horis G 448 fantij facti .4 450 adduxerat A 451 horas CG )[*]( XXIII. Cypr. poet. )[*]( 2 )
    18
  13. atque ibi dum gregibus intercursantibus errant,
  14. pastores pecorum sese certamine pulsant,
  15. pascua quod fetas artarent parua duorum.
  16. sed pater. indomitas cupiens conponere rixas.
  17. optulit, ut frater, quae uellet, sumeret arua.
  18. ille libens paret, Iordanis litora poscens,
  19. qui fluuius dudum, Nili uice dum tumet undis,
  20. amne superfuso campos ditabat opimos.
  21. Channanaea senex uenienti iugera soi-te