Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. sexta pater gelidos in spiras lubricat angues
  2. quadrupedumque greges totos diffundit in agros
  3. cunctaque multiplici mandauit crescere passim
  4. germine et inmensis errare et pascere terris.
  5. Haec ubi constituit diuina potentia iussu,
  6. rectorem inspiciens mundanis defore rebus,
  7. haec memorat: "Hominem nostris faciamus in unguem
  8. uultibus adsimilem, toto qui regnet in orbe."
  9. et licet hunc solo posset componere uerbo,
  10. ipse tamen sancta dignatus ducere dextra
  11. inspirat brutum diuino a pectore pectus.
  12. quem postquam effigie formatum ceu sua uidit,
  13. metitur solum mordaces uoluere curas.
  14. ilicet inriguo perfundit lumina somno,
  15. mollius ut uulsa formetur femina costa
  16. atque artus mixta geminos substantia firmet,
  17. inditur et nomen, uitae quod dicitur, Aeuua.
  18. quapropter nati linquunt de more parentes
  19. coniugibusque suis positis cum sedibus haerent.
  20. septima luce deus factorum fine quieuit,