Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. Iosepumque docet haut longe abstare parentem.
  2. ille alacris scandit currus atque obuius exit,
  3. optatam excipiens uiso genitore phalangem.
  4. regrediturque citus regisque effrenis ad aulam,
  5. pastores properare ferens, ut turba carorum
  6. discretis degat fecundo in gramine terris.
  7. ipse etiam uati rector Memphiticus instat
  8. et iubet uberibus fratres conponere in aruis.
  9. longaeuus post ista senex poscente Sarram
  10. eloquitur sensim, quantis sit praeditus annis,
  11. quae domus et quae sit ueniendi causa Canopum.
  12. eximiumque ducem multa cum laude fluuius
  13. nec minus interea uice munera mittit
  14. digna suis magnumque duci dat ferre talentum,
  15. quo ditata fuit distractis frugibus aula.
  16. atque ubi iam populis derant mercantibus aera,
  17. certatim exhibitis gregibus Memphitica turba
  18. emit inops fruges. pretium taxante Iosepo.
  19. his quoque nudati seque et sua praedia tradunt,
  20. semine percepto, messes quo deinde uirerent.