Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. horrea plena tenens, ut cum res posceret uti,
  2. proferret cunctis poscentibus abdita farra.
  3. post ubi dira fames totum diffusa per orbem
  4. cogebat trepidos, poterat quod mandier, esse,
  5. conclamat populus regemque efflagitat escas.
  6. ille iubet procerem maestis dare farra losepum
  7. parentem monitis: cunctos qui his arca.
  8. Interea Jacobus, fleto iam funere nati,
  9. bis quinos iuuenes numeroso e germine mittit,
  10. qui longinqua (sibi) pretio frumenta pararent:
  11. ac minimum cunctis Beniaminum non sinit ire,
  12. inualidus durum nequeat ne ferre laborem.
  13. atque ubi iam Phariae peruentum ad moenia terrae est,
  14. submissi petiere solum fratremque salutant,
  15. mirantes celsa sublimem sede sedentem,
  16. nec tamen agnoscunt longo post tempore uisum.
  17. quos ubi perspexit memori cum mente propheta,
  18. increpat et multa proterret uoce pauentes,
  19. flumine uenisse ferens, quae copia frugum
  20. quique uiri pingues teneant moderamine terras.