Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. dum serpit nexaque suo de uerbere pendet,
  2. pampineos inter Sella tris adfore, fundos,
  3. uuaque nectareo pendebat flaua racemo.
  4. inde calix regis, quo mitia pocula libat,
  5. spumabat tenero, quod pressit dextera. musto.
  6. quem dominus prompta susceptum palma tenebat."
  7. omnia tum iuuenis signanter clausa reuelat.
  8. tris fundos uitam esse dies, quibus ille secutis
  9. amissum rursus relegat repetatque fauorem,
  10. mixturus placido, quae uidit, pocula regi.
  11. "Hoc tantum meritis pro talibus effice, " dicit,
  12. "ut, cum sumpta tibi fuerit fiducia fandi,
  13. dimoueas nostram nullo de crimine poenam.
  14. Hebraea gens dicta mihi. nam uenditus uatum
  15. crimine fraterno seruitum nobilis iui."
  16. post haec uisa sibi pistorum maximus infit:
  17. " Vertice trina meo uisus gestare canistra
  18. regificis dapibus lautoque inpleta paratu,
  19. unguibus innumerae uolucres quae rapta ferebant."
  20. his dictis sat uera quidem, sed dura loquendo