Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. ut. qui iam uetula fuerat genetrice creatus,
  2. bis seno insignis posset gaudere nepote.
  3. ergo ubi iam tandem bis nonaginta per annos
  4. uita fuit proceris et longum ducta per aeuum,
  5. soluitur et lasso de corpore candidus exit.
  6. uisurus sanctas, metitur dat prudentia, sedes,
  7. in quibus astrigero recubans per saecula fulchro
  8. inuitat niueos secura ad gaudia iustos.
  9. iamque iuuat fratres metatas didere sedes;
  10. nam quia non poterant angusto in limite terrae
  11. crescentes gregibus multis cohibere colonos.
  12. anterior Sirum montem post arua Chananna
  13. accipit et laeta praediues pascua sumpsit.
  14. Chanannaea sequens non linquit regna Iacobus,
  15. ut patrio semper gauderet mens pia ritu.;
  16. illic conspicuos Iosepus suscipit actus,
  17. effulgens inter tanto discrimine fratres,
  18. quanto luna nitet parua inter sidera caeli.
  19. qui cum iam septem decemque adtingeret annos. \'I
  20. seruabat patrias herboso in gramine fetas,\'