Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. et si mole graui iumenta obnoxia sunt,
  2. erige et alternis conitens subleua palmis. [*]( 7 )
  3. innocuum ne sterne uirum, nam pectore iusto est. [*]( 8 )
  4. munera non sumes trepidi pro cura nocentis [*](1020)
  5. sollicitique rei, quoniam mox lumina caecant
  6. sermonesque uirum cunctaque examina frangunt. [*]( 10 )
  7. uberibus glebis bis ternos cultor in annos [*]( 11 )
  8. immineat uegetus, debet quia septimus esse
  9. otia lenta ferens, quo pauper quisque capessat [*](1025)
  10. quae fuerant generata palam. laetusque relinquat
  11. quae superant mandenda feris, dum saltibus errant. [*]( 14 )
  12. circite perpetua uolucris dum uoluitur annus,
  13. diuisos in trina modos sollemnia uobis [*]( 15 )
  14. septeno seruanda die, quo mollia ius est [*](1030)
  15. azyma triticeo gaudentes sumere farre,-
  16. ut monui dudum, primo uos mense nouorum,
  17. libertas cum plena fuit discedere Aegypto.
  18. [*]( 949 creat K nupta rc 952 exstinctam A 953 que suis non digna C 954 credis A 955 neuJ ne C 956 cum om. A\' 957 coetfl C coetu A nocentem A nocentum C inter 957 et 958 leguntur uu. 998 et 999 in C 958 et] uel A dampnes C 962 erige] egrege A 963 ne sternere A 966 frangent C 968 deest A uegetos C 973 solempnia A 974 septenos C septima A corr. z 975 azima AC farrae A 976 mensej flisense C )
    91
  19. ante meos uultus uacuus ne prodeat ullus. [*]( 16 )
  20. primitias operum messisque exordia nosce
  21. festa tibi, quotiens sementem sparseris agro.