Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. cupitamque iubet praedam deferre ministras. [*](115)[*]( 6 )
  2. illae alacres, ut laeta subest pubentibus aetas,
  3. inpositum cymbae referunt coramque locantes
  4. materno efficiunt sensu gaudere puellam.
  5. quae cupiens seruare sibi tam dulcia formae
  6. gaudia et eximiae praestantem frontis honorem [*](120)[*]( 7 )
  7. Hebraea de plebe palam, quae conforet altrix,
  8. imperat acciri, puerique haec cura famem [*]( 8 )
  9. inditur. illa uocat nulla iam fraude parentem
  10. [*]( 9 )
  11. sollicitam, cui nata ducis sua pignora laetae
  12. redderet, adposito nutricis nomine matri. [*](125)
  13. adcreuit raptimque puer prorepsit ad annos,
  14. primaeuo qui flore uirent, et deditus aulae
  15. pignore pro uero natae Pharaonis habetur,
  16. [*]( 10 )
  17. accipit et nomen Musseos, quod foret undis
  18. exemptus querulis, modico fluitante faselo. [*](130)[*]( 11 )
  19. ille autem ingenii monitus cordisque secutus
  20. cognatam lustrare parat circum oppida gentem,
  21. quae duro praesente iugo se maesta coquebat.
  22. forte uiae medio Pharia de plebe tuetur