Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. per tacitam noctem feruentes ebibit undas
  2. siccauitque fretum, medius ut trames apertus
  3. panderet inlaesum patefacto in aequore cursum,
  4. cum bibulas refugus nudasset pontus harenas.
  5. [*]( 22 )
  6. ergo ubi festinum pelagus discesserat, illos [*](540)
  7. curuata in montis faciem circumstetit unda
  8. accepitque sinu patulo misitque per altum. [*]( 23 )
  9. quod licitum credens Pharao, dum comminus instat, [*]( 25 )
  10. ingreditur calcatque salum; sed tarda repente
  11. plaustra gemunt totoque in terram pectore proni [*](545)
  12. cornipedes genibus nequiquam pondera trudunt.
  13. quae penitus uincto nequibant axe moueri.
  14. illicet exsangues inmensaque compede uincti
  15. festinam temptare fugam rursumque reuerti
  16. [*]( 468 uirum] u ex o ? C sese J M. C aufert AC offert a 469 que om. A 470 lumine A 472 de sede ds C desedens..... (spatio 6-6 litt. uacuo) A 473 pax C nox A 476 et om. C plia C 477 hinc] huc A uirgam p uirga AC 478 iusere A supcrnae AC 479 desectare A fretum om. A paratum est A 481 ebibitJ biberet A 482 fretum] fluctum A medium ut tramis A 483 cursus A 484 arenas A 485 discenderat A 486 montis] motibus A 487 accipit C 488 pharaon A cdminus C conminus A 489 calcatique solum A 492 penditur A 498 illicet C cftpede C conpede A 494 festinant n teintare A )
    74
  17. nitentes uano stimulant terrore iugales. [*](550)[*]( 27 )
  18. his aliud maius miseris multoque tremendum
  19. ingeritur magis et sensus adfligit inertes.
  20. namque fretum dubios solitum conlidere fluctus
  21. discretas coniunxit aquas undasque tumentes
  22. miscuit et totam fundo demersit Aegyptum. [*](555) [*]( 31 )