Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. tum uox missa sonat, qua se rex inclitus infit [*](195)
  2. esse deum procerum, dudum quos diximus esse
  3. credentum uitaeque duces. tum talia subdit:
  4. "Iam conperta mihi totoque (et) lumine uisa
  5. [*]( 129 sq.] Alcuini epist. 252 (Monumenta Alcuiniana p. 802;: Legitur enim in metro quod in eptatheco conscribitur, huius modi uersus : In quo conspicua — ignibus uri. )[*]( 117 pubis A 121 cepto A 124 tutella infundere A corr. tt (Mayor) 125 uidit A corr. a 128 ebraea A corebum A 130 rubrum A rubum Alcttinus 133 se iamiam p se iam A sese iam n 135 sed w se A 138 marg. siniet. X A 141 RC rex KBecker senix A 144 et add. p om. A lumina A corr. R )
    62
  6. plebis uota meae, uastis quae molibus urbes
  7. extruit et duris operum sudoribus acta [*](200)
  8. Aegypti sublimat opes et non sua regna;
  9. seruili dum mente pauet, crebroque dolore
  10. angitur, arbitrio dudum subiecta nocentum.
  11. [*]( 8 )
  12. atque ideo huc ueni celso degressus olympo,
  13. ut tuear tollamque meos de sede Canopi, [*](205)
  14. magnarum largitor opum terraeque feracis,
  15. quam nunc multimodis opimam frugibus audax
  16. Channanaeus habet Cethaeo et iunctus Amorreus,
  17. Pherezaea manu Gergessorumque sequente,
  18. quamque simul\' perfundens colit Euaeaque pubes. [*](210)
  19. dulcibus hic scatebris opimo e flumine mella
  20. albenti cum lacte fluunt; haec dona daturus [*]( 10 )
  21. electis te pono ducem, te pergere mando
  22. regis ad optutus, ut quae sunt iussa renarres. [*]( 12 )