Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

ClBORVM NIMIAM CONCVPISCENTIAM NON ADPETENDAM.

Apud Esaiam: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. non remittetur uobis peccatum istud, quoadusque moriamini. Item in Exodo: Et consedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Esca nos non commendat Deo: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, egebimus. Item illic: Cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate. si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conueniatis. Item ad Romanos: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Item in euangelio secundum Iohannem: Ego cibum habeo manducare quem uos non nostis. meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui me misit et perficiam opus eius.

POSSIDENDI CONCVPISCENTIAM ET PECVNIAM NON ADPETENDAM.

Apud Salomonem in Ecclesiastico: Qui diligit argentum non satiabitur argento. Item in Prouerbiis: Captans annonam maledictus in plebe est. benedictio autem in eius capite est qui communicat. Item in Esaia: Vae qui coniungunt [*]( 2 Es. 22,13 sq. 4 Ex. 32,6. 6 I Cor. 8, 8. 8 I Cor. 11, 33 sq. 10 Rom. 14,17. 12 Io. 4, 32 et 34. 17 Eccl. 5,9. 18 Prou. 11, 26. 20 Es. 5, 8. ) [*]( 2 manducemus AW, edamus LMBv moriamur W, morimur L; cf. LXX: ἀποϑνήσϰομεν 3 remittet Wl pec. ist.] hoc peccatum B 4 item om. B et om. ALIM conaedit] cūsedit W, sedis A 5 biuere A exsurrexit LM item om. LMv paulus apostolus A, paulus W, in epistula pauli LM, om. B ad A 8. l. m. 2 6 prima om. W esca AW, cibus LMBv commendet M neque] ** que Af 7 abundauimus AW non W s. 1. m. 2 mand.] ederimus LMB 8 egebimns] aegiuimus A, deerit nobis W item illic A, et iterum WLMBv conueneritis M, nenitis W 9 expectantes W si quis] qui W manducit A ut] et W in] ad WLv 10 romanus A 11 in om. A 12 item om. v cybum AW, panem M 13 manducare om. WLMBv uos om. M non n.] ignoratis B meus c.] mea esca W 14 et] ut M et...eius om. B 18 item om. B paroemiis WLMB 19 in] a B capite eius M 20 item om. WLM apud eseiam WLMB )

165
domum ad domum et agrum agro continuant, ut auferant proximo aliquid. numquid habitabitis soli super terram? Item apud Sophoniam: Aedificabunt domos et non inhabitabunt, et instituent uineas et non bibent uinum earum, quia prope est dies Domini. Item in euangelio secundum Lucam: Quid enim prodest homini, si totum orbem lucretur et animae suae detrimentum patiatur? Item illic: Dixit autem illi Deus: stulte, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti, cuius erunt? Item illic: Commemorare quoniam percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala. nunc hic consolatur, tu autem cruciaris. Item in Actibus apostolorum: Dixit autem Petrus ad eum: argentum quidem et aurum non est mihi: quod autem habeo hoc tibi do. in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. et adprehensa manu eius dextera eleuauit eum. Item ad Timotheum prima: Nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque uictum et uestitum his contenti simus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix [*]( 3 Soph. 1,13 sq. 5 Luc. 9, 25. 7 Luc. 12,20. 9 Luc. 16, 25. 11 Act. 3, 6. 15 I Tim. 6, 7 sq.\' ) [*]( 1 ad domum et uillam ad uillam B agro] ad agrum v auerant W, auferant ponit post aliquid B proximo suo (sui W) WMBv, proximi sm Ll f proximis suis L* 2 soli habitabitis WB 3 domus M inbabitabunt in ea A 4 bibunt Ml 5 item om. MB in euangelio om. A 6 prodeest A si totum orbem (mundum B) lucretur AB, lucrifacere (lucrareJP) totum mundum TFZi Jfo et an. s. d. patiatur.4, se autem ipsum perdere (perdatB) WLMB, se ipsum autem p. v 7 item illic A, illic B, ct iterum WLMv; item J. 9 dominus LMv deus stulte om. B 8 hac] ac A tua a te B cai ex cuius B 9 rememorare W 10 eleazar WL, et lazarus Mv antem] similiter Mv nunc uero Mv consolatur AW, rogatur LMBv 11 cruciaris AW, doles LMBv item A, et LBv, om. WM actis WLMB 12 quidem om. W 13 do tibi WB nazarei LMBW2, nazorei A 14 et (ante nmb.) om. B apphendens manum eius dex- tramB eleuauitA, erexit W, excitauit LMBv illum B item om. B 15 prima om. W 16 nec] quia nec A auferre quid v poasimus Jtf uictumA, exhibitionem WLMBv uestitum A, tegumentumTFiMBu 17 diuites nolunt fieri Di fieri A 8.1. m. 2 incedunt-41 18 laquaeum diabuli A, muscipula WLVB, muscipulam Mv 19 dimergunt A in perditionem et om. A in om. L )
166
enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

MATRIMONIVM CVM GENTILIBVS NON IVNGENDVM.

ApudTobiam: Yxorem accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere alienam uxorem quae non est ex tribu parentum b tuorum. Item in Genesi mittit puerum suum Abraham, ut de semine suo accipiatur Rebecca filio eius Isaac. Item in Esdra satis non fuit Deo, cum uastarentur Iudaei, nisi alienigenas uxores cum filiis quoque, quos ex illis procreauerant, dereliquissent. Item apostolus Paulus ad Corinthios prima: Mulier alligata est, quamdiu uiuit uir eius. si autem dormierit, liberata est: cui uult nubat, tantum in Domino. beatior autem erit, si sic permanserit. Item ad Corinthios prima: Nescitis quia corpora uestra membra Christi sunt? auferens membra Christi faciam membra meretricis ? [absit.] aut nescitis quia qui coniungit se meretrici unum corpus est? erunt enim duo in carne una. qui autem coniungit se Domino unus spiritus est. Item ad Corinthios secunda: Nolite coniungi cum infidelibus. quae autem participatio est iustitiae et iniquitati? aut quae [*]( 4 Tob. 4,12. 11 I Cor. 7, 39 sq. 14 I Cor. 6,15 sq. 19 II Cor. 6,14. ) [*]( 1 malorum omnium B 2 naufrauerunt A1, errauerunt B 3 genti- lium non iungedum W 4 accipereJfef\' accipet ibi uxorem W 5 alienigenam mulierem W, uiorem alienam M 6 item om. WB 7 accipiat rebeccam Mv 8 satus A fit WLB deus B 9 alieniginas A 10 reliquissent WLMBv 11 item a. p. A, in epistula pauli WMLr om. B prima om. AB 12 alligata A, uincta WLMBv est legi W dormierit] mortuus fuerit W 13 ut cui Mv uolet L, noluerit B beatior AW, felicior LMBv 14 quoniam v 15 sunt christi B sunt a. m. christi om. A auferes M 16 faciens M meretricis A, fornicariae LMBv, fornicationis W absit om. AWLB qui om. L iungit se W,rconglutinatur LMv, conglutinantur B 17 meretrici AW, fornicariae LMBv est A, sunt LMBv, facit W duo] ambo B unam carnem B, una carne v 18 se coniungit W, se coniunxerit (...int L) LMBv deo A est] sunt LB; addit B in margine: uel unum corpua sunt item om. B 19 iungi A 20 participio Ml iniquitate W, iniquitatis B communio est LMB, est communicatio v )

167
communicatio est lumini ad tenebras? Item de Salomone in Basilion tertio: Et auerterunt uxores alienigenae cor eius post deos suos.

GRAVIVS DELICTVM ESSE FORNICATIONIS.

Paulus apostolus ad Corinthios prima: Omne delictum quodcumque fecerit homo extra corpus est. qui autem fornicatur in corpus suum peccat. [non estis uestri: emti enim estis pretio magno. clarificate et portate Dominum in corpore uestro].

QVAE SINT CARNALIA QVAE MORTEM PARIANT ET QVAE SPIRITALIA QVAE AD VITAM DVCANT.

Paulus apostolus ad Galatas: Caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis, quae sunt adulteria fornicationes, inmunditiae, spurcitiae, idololatria, ueneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, prouocationes, simultates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes et his similia: qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. qui enim Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis.

OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.

Paulus apostolus ad Corinthios prima: Neque forni neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque [*]( 2 I Reg. 11, 4. 4 I Cor. 6,18. sq. 10 Gal. 5,17 et 19 sq. 25 I Cor. 6, 9 sq. ) [*]( 1 lumini] luci v de] in M aalomonem LM in om. M basilion] genesi A 2 tertio om. W 3 graue Bv 4 paulus apostolus A, item M, in epistola pauli WLv, om. B, item 1.10 et 23 prima] . II. W 6 corpus siram] carne sua M non estis ...1. 7 uestro. om. AWLB 7 magno om. M 8 snnt v 10 enim om. WLMBv 11 et om. W 12 sibi aduersantur A ipsa faciatis W 8. 1. m. 2; ipsa om. B 13 sunt autem v 14 idolatria ALB, idolatriae WM beneftciae M 15 animositas LB 16 heresisJOJD comisationes A lLMl, comesationes WA? 17 qui] quae praedico quia qui v, quia quiJf 18 caritas] agape LB, agapes V 19 mansetudo W 20 sunt Christi W LMBv suam om. LB 22 pabtismo TF 23 fornicatores ex fornicauerit W m. 2 24 post molles repetit L: neque idolis seruientes )

168
masculorum concubitores neque fures neque fraudulenti neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur. et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu nostri Christi et in spiritu Dei nostri.

DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.

Apud Hieremiam: Et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. Item apud Salomonem in Prouerbiis: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei neque defeceris ab eo correptus. quem enim diligit Deus, corripit. Item in psalmo II: Adprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus et pereatis a uia iusta: cum exarserit in breui ira eius, beati omnes qui confidunt in eo. Item in psalmo XLVIIII: Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et sumes testamentum meum per os tuum ? tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. Item apud Salomonem: Disciplinam qui abicit infelix est. [*]( 8 Hier. 3,15. 10 Prou. 3,11 sq. 12 Ps. 2,12. 15 Ps. 49,16 sq. 18 Sap. 3, 11. ) [*]( 1 concubitores A, adpetitores WLMBv neque fores ponit post fraudulenti M fraudolenti W, fraudatores v 2 neque raptores om. B \'consequentur] possidebunt B 3 sed] et B (ante sanct.) sed iustificati estis om. WMBv 4 iustificati] uiuificati L in ofii A nri iesu MB in om. B 6 disciplina B praeceptis...1. 8 pastores W 8.1. m. 2 7 obseruandumjA1 8 pastorem B 9 uos] oues Bv uos... 1.10 solomonem add. m. 2 in W disciplinam B item om. B 10 paroemiis WLMB ne om. B neglecxeris B, neglexiris M 11 deus diligit v 12 item om. B adpraehendite A, continete WLMBv 13 quando AB, forte WLMv a] deB iusta AB, recta WLMv 14 in breui AB, breui W, cito LMv eius super uos LMBv beati] felices LB confidunt in eum WM, in eum conf. LB item om. B 15 dixit B quare tu A, ad quid WMLBv enarras A, exponis WLBv, apponis M 16 iustitias A, iusti- ficationes WLMv, iustificationem B meam B adsumes M, adsumis WLBv uero A, autem WLMBv 17 abieciBti WLMBv meos W a. l. m. 2 post te WM, retro LBv, om. A item om. B 18 in sapientia (salomonis add. Mv) WLMBv auicit A, habicit W, abicit M sed cit ex corr. )

169

PBAEDICTVM QVOD DISCIPLINAM SANAM ASPEENATVRI ESSENT.

Paulus apostolus ad Timotheum secunda: Erittempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes in audiendo [scalpentes aures]. et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur.

RECEDENDVM AB EO QVI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVAT.

Paulus apostolus ad Thessalonicenses: Praecipimus autem uobis in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut discedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Item in psalmo XLVIIII: Si uidebas furem, simul cum eo concurrebas et cum adulteris portionem tuam ponebas.

NON IN SAPIENTIA MVNDI NEC IN ELOQVENTIA ESSE EEGNVM DEI SED IN FIDE CRVCIS ET VIRTVTE CONVERSATIONIS.

Paulus apostolus ad Corinthios prima: Misit me Christus adnuntiare, non in sermonis sapientia, ne inanis fiat crux Christi. uerbum enim crucis stultitia est his qui pereunt, his autem qui saluantur uirtus Dei est. scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor saeculi huius? [*]( 3 II Tim. 4.3 sq. 10 II Thess. 3, 6. 13 Ps. 49,18. 18 I Cor. 1,17 aq. ) [*]( 2 esse L 3 apostolns om. WLMBv 4 quando] cum W doctrinam] disciplinam M 5 desideria sua B 6 scalpentes aures om. A, cfr. Gr. auditui W 8 ab eo ex aleo A m. 2 9 uiuit WL* 10 paulus apostolus A, paulus B, in epistula (epistulis L) pauli W LM praecepimus AMB 11 domini nostri om. LM recedatis B 12 fratribus om. B 13 traditionem] rationem B quem L1 acciperunt A item om. B XLVHI B 14 uideras L simul om. L concurrebus (currebus W) cum eo (cum illo B, ei L) WLMB cum] inter L, om. A adult. port.] moechos particulam L 16 in (ante eloq.) om. M et in Mv 18 paulus apostolus A, om. B, in epistula (epistulis L) pauli WLMv prima] . II. M 19 sapientiae A, sapientiam B inane B 20 his] eis B, iis v 21 his] iis 11 et scriptum M 22 inprudentiam L1 23 sapies Wl, sapientes A huius saeculi WBv )

170
nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? quoniam quidem in sapientia Dei non cognouit mundus per sapientiam Deum, conplacuit Deo per stultitiam praedicationis saluare credentes: quoniam Iudaei signa desiderant et Graeci prudentiam quaerunt. nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Item illic: Nemo se decipiat. si quis putat sapientem se esse in uobis, saeculo huic stultus fiat ut sit sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. scriptum est enim: conprehendens sapientes in astutia ipsorum. Item illic: Dominus cognouit cogitationes sapientium, quia uanae sunt.

PARENTIBVS OBSEQVENDVM.

Paulus apostolus ad Ephesios: Filii, obsequentes estote parentibus uestris. hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram.

PATRES QVOQVE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.

Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed nutrite eos in disciplina et correptione Domini. [*]( 8 I Cor. 3,18 sq. 14 Eph. 6.1-3. 19 Eph. 6, 4. ) [*]( 1 stultam (stultum A) fecit AW, infatuabit B, infatuauit LMv huius mundi] saeculi W 2 in om. W, erasum in L sapientiam L deum] deo B, dnl LM 3 placuit W 4 desiderant] petunt W 6 ipsi B 7 item illic AB, et iterum WLMv; item l.11 8 qui WL se sapientem MB sapientem...1.9 sapiens W s. l. m. 2 9 saeculo] mundo Bv sit] tiat LMB 10 mundi huius B conpraehendes A, adpraehendens W, repraehendens MyB, repraehendamM1, reprehendes Lv 11 astudia eorum A 12 quoniam A uanae sunt A, stulte sunt W, sunt stultae LMBv 14 in epistula (epistulis L) pauli WLMBv \' 16 matrem tuam Mv 17 tibi sit W longeuus sis M 18 circa filios esse WLM 19 paulus a. a. efesios A, item illic W, et iterum B, om. LM; uariantes lectiones id genus posthac non adnotaui et om. B uos om. W LMB patres] parentes M 20 dAAB, vnWLMv iracundia B prouocare A, mittere WLMBv 21 correptionem A, correctione LM )

171

SERVOS CVM CREDIDERINT PLVS DOMINIS CARNALIBVS SERVIRE DEBERE.

Paulus ad Ephesios: Serui, obaudite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri sicut Christo, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed quasi serui Christi.

ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.

Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, domini, eadem facite ad eos remittentes minas, scientes quia et uester et ipsorum dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud illum.

VIDVAS PROBATAS QVASQVE HONORANDAS.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Viduas honora, quae uere uiduae sunt. quae autem in deliciis est, uiuens mortua est. Item illic: Adulescentiores autem uiduas deuita. cum enim deliciatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quoniam primam fidem reprobauerunt.

SVORVM ET MAXIME FIDELIVM CVRAM PLVS VNVMQVEMQVE HABERE DEBERE.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Si quis autem suorum et maxime domesticorum non agit curam, fidem denegat et est deterior infideli. Item apud Esaiam: Si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despexeris. [*]( 3 Eph. 6, 5 sq. 8 Eph. 6,9. 13 I Tim. 5, 3. 6 et 11. 20 I Tim. 5,8. 22 Es. 58, 7. ) [*]( 1 plus crediderint M 3 dominis uestris M 4 timore A, metu WLMBv in ] et in WBv 5 homini L quasi hominibus placentes om. A 6 christi] dei Lv 7 item om. AB 9 remittentes minas A, laxantes iracundiam WLMBv uestrum WLM et om. M ipsorum] illorum A 10 in caelis est B exceptio (acceptio W) personarum WLMBv aput illum A, in illo WLMBv 12 quosq; A 13 prima]. II. B honoras Ml 14 uere AW1Mn uerae W2, re uera LB sunt uidnae LBv in deliciis A, delicata WLMBv est uidua Mo ui- uens om. B. uiua L 15 aduliscentiores A, iuniores W LMBv euita W, praeteri LMv 16 delicatae B, indelicatae L, indeliciatae V, in deliciis W, in delicias∗∗∗∗M fuerunt A1 17 damnationem A, iudicium WLMBv quia A probauerunt B 22 negat A infideli deterior A 23 despicies ME, despicias v; cf. test III1 p. 108 )

172

De quibus domesticis in euangelio dictum est: Si patremfamilias dixerunt Beelzebul, quanto magis domesticos eius.

MAIOREM NATV NON TEMERE ACCVSANDVM.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Aduersus maiorem natu accusationem noli recipere.

PECCANTEM PVBLICE OBIVRGANDVM.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant.

CVM HAERETICIS NON LOQVENDVM.

Paulus apostolus ad Titum: Haereticum hominem post primam correptionem deuita sciens quoniam peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. Item Iohannes apostolus: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Item ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit.

INNOCENTEM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.

Iohannes apostolus: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum et quodcumque petierimus accipiemus ab eo. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati puro corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Item in psalmo [*]( 1 Matth. 10, 25. 5 I Tim. 5,19 et 20. 11 Tit. 3, 10 sq. 14 I Io. 2, 19. 16 II Tim. 2, 17. 18 I Io. 3, 21. 20 Matth. 5, 8. ) [*]( 2 patrem familiae M belzezul B (beelzebul dixerunt W) 4 timere A, demere W 5 prima om. B aduersum WM 6 maiorem natu] preabiterum W noli recipere A, ne receperis WLMBv 8 ad Timotheum om. WLB prima om. AWLB peccantes LMv 9 argue AW, corripe LMBv ut et LMv timoremA, metum WLMBv 10 conloquendum W 11 titum A, colosenses WLMB 12 primam A, unam WLMBv euita WB, euita L 13 peccat et] peccator M sed or ex corr. iohannis A, item 1.18 15 mansissent LMBv utique otn. L nouiscum utique mansissent M item om. B 17 innocentiam WLMBv 18 non nos WLM reprehendit WLMB 19 accipiamus M 20 ab eo] habeo A item om. B beati] felices LB 21 puro A, mundo WMv, mundi LB item om. MB )

173
XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde. NLHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEVS PERMISERIT.