Sententiae Episcoporum
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Haereticis aut nihil licet aut tctum licet. si possunt baptizare, possunt et sanctum Spiritum dare: si autem sanctum Spiritum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. propterea censemus haereticos baptizandos esse. [*]( 1 a om. L bacai S, altagai ex altai L m. 2, bigai Cone. 2 sic S, simul LTAv fouea S cadunt ATv sed in T unt corr. 4 uiuificandus] iustificandus v; innouandus Oxon. 7 haereticum L s. I. m. 2 baptizare T (in ecclesia s. baptizari L) ecclesiam sanctam S 8 regione T 9 ct gratiae T accipimus S 10 baptismum LTA 11 a uadis S, abbadis T, a badis LAv 12 est] et S haereticis v 13 baptizati v fuerint v remissa S, remissionem Av acceperint v 15 abbir] abbis L sed bis s. I. m. 2 germanicipiana T 17 dare i t spiritum sanctum v 18 spiritum dare... spiritum sanctum om. 8. spiritum sanctum dare v, om. Ll, post non possunt add. L2: scm spm dare baptizari S 20 baptizandos esse] baptizari A )
Iesus Christus Dominus et Deus,:noster Dei patris et creatoris filius super Petrum aedificauit ecclesiam, non super haeresim, et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. quare qui extra ecclesiam sunt et contra Christum stantes oues, eius et gregem spargunt baptizare foris non possunt.
In quantum aqua sacerdotis prece in ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone uelut cancer infecta cumulat peccata. quare omnibus pacificis quidem uiribus nitendum est, ne qui haeretico errore infectus et intinctus singulare et uerum ecclesiae baptismum retractet accipere, quo quisquis non fuerit baptizatus regno caelorum fiet alienus.
Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. si enim haeresis a Deo est, habere et indulgentiam diuinam potest: si, uero a Deo non est, quomodo 1 gratiam Dei aut habere aut conferre. alicui potest?
Qui haereticorum baptismum probat quid aliud quam haereticis communicat? [*]( .1 thuccaboritSA, dhuccabori L[V, tuchabQrLr 3 petrum SLTVA, petram v ccclcsiam] suam add. v, suum V lioresin SL 4 habere dedit V .5 sunt] non super heresin quare qui S 7 jtuburbo At) 8 prece. T 9 cancer SLTV, cancere Av comulat S 10 pacis T uiris V \' 11 quis Av est et T intinctus S, tinctus iTA.f\' 12 occlesiae bjaptismum] baptisma A detrectet v quis SL 13 a regno T 14 a sufetolanus T 15 baptizandi om. L , 16 quis om. L haeresin SL est] et T et eras. in T 17 siraodo (uero...quo om.) S 20qui oui. S probant A quam1 quae S 21 commiuiicant SA " , \' . 1"\', 1 ...ł.\\ .... )
Viderint aut praesumptores aut fautores haereticorum: nos unum baptisma quod non nisi in ecclesia nouimus ecclesiae uindicamus. aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit aduersarios suos esse?
Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis baptismum concedit sibi tollit. censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse, cum ad ecclesiam uenire coeperint, et sacra et diuina lauatione lotos et in lumine uitae inluminatos non hostes sed pacificos, non alienos sed fidei Domini domesticos, non adulteros sed Dei filios, non erroris sed salutis effectos in ecclesiam recipi, absque his qui de ecclesia fideles supplantati ad haeresis tenebras transierant, sed eos per manus inpositionem restituendos.
Si non obtemperat error ueritati, multo magis ueritas non consentit errori. et ideo nos ecclesiae adsistimus, in qua praesidemus, ut baptismum eius ipsi soli uindicantes eos quos ecclesia non baptizauit baptizemus.