Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Porro autem non per manus inpositionem quia nascitur quando accipit spiritum sanctum, sed in baptismo, ut spiritum iam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. ante eum Deus plasmauit, tunc insufflauit in faciem eius flatum uitae. nec enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. cum autem natiuitas christianorum in baptismo sit, baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius ecclesiae non est? ut habere quis possit Deum patrem, habeat ante ecclesiam matrem. cum [*]( 4 Tit. 3, 5. 9 Eph. 5, 25. 26. ) [*]( 2 enim esse] e enim C 4 seruaMt T 8 regenerat B, genere C1 10 ea] ea * T, eam L 11 aquae] in uerbo add. B ai] est exp. C 12 a om. C 13 haeresis B, quod heresis T quod 8. L, heresin L pritu nec L 8. l. 14 eius *\'w T (ftlio eras.) possit in posse corr. T filius ClTl generari T non] nec T s. l. 15 non] nc B inpositione JB. qui BC quando exp. C, tunc B 16 accepit C* sed] et B baptismo] ecclesiae baptismo Bv ut exp. C spiritum sanctum Cv iam om. C renatns C re 8. 1. 17 accipit C* factus LPT* ante] add. enim CT2v 18 dens eum fJ, dens C quod plasmanite C et tunc CTv sed in T et 8. I. insnfianit Bv ....22 parere ex parare C, praeparare P et ei qua et] ex qua Tl 23 nt] autem add. T 8. 1. 24 habeat] habere exp. C, om. v )

805
uero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit, ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Appelletis et ceterorum blasphemantium in Deum patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Iesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in patrem et Dominum Deum Christum.

Quo in loco considerandum est, frater carissime, pro fide et religione sacerdotalis loci quo fungimur, an constare sacerdoti Dei ratio in die iudicii possit adserenti et probanti et in acceptum referenti blasphemantium baptismata, cum Dominus comminetur et dicat: et nunc praeceptum hoc ad uos est, o sacerdotes, si non audieritis et si non posueritis in corde uestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus omnipotens, inmittam in uos maledictionem, et maledicam benedictionem uestram. dat honorem Deo qui Marcionis baptismo communicat? dat honorem Deo qui apud eos qui in Deum blasphemant remissionem peccatorum dari iudicat? dat honorem Deo qui foris de adultera et fornicaria nasci Dei filios adseuerat? dat honorem Deo qui unitatem et ueritatem de diuina lege uenientem non tenens haereses contra ecclesiam uindicat? dat honorem Deo qui haereticorum amicus et inimicus christianorum sacerdotes Dei ueritatem Christi et ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat? si sic honor [*]( 12 Mal. 2, 1. 2. ) [*]( 2 sanctificatione B in] cur in Cv, ut 01 3 ut om. B martionis L, marcianis C 4 apelletis BfJ, appellis C\', pelletis T 5 deo] dei C 6 peccatorum C 8. l. dari ubi] dare ut si B 7 plae**ebatur C patre L, patrem dm B etjjst in v dno LT\' et deum LP, om. B christus L1 8 frs kmf CT 9 loci sacerdotalis v quo om. B sacerdotis CT s s. 1. 10 possint C* adserentis C\'T probantis CT 11 referentis C\'P dno T\' 12 et C 8. 1. et dicat om. B 13 posueritis ex potueris C 14 nomine ClP 17 dat ... 1. 20 adseuerat om. C 18 blasphemat BTC\' 20 dei] deo. 21 haeresis BOILT1, beresl C\' 22 uindicat] hic inserit C: dat honorem l. 17 ... dari iudicat l. 19 23 amicos C inimicos Cl sacerdotes dei exp. C 24 et om. B tuantes ix continere corr. C, tenentes V apstinendos LT, abstinentes C exp. putant LPT1 sic] hic v )

806
Deo datur, si sic a cultoribus eius et sacerdotibus timor Dei et disciplina seruatur: abiciamus arma, manus demus in captiuitatem, tradamus diabolo ordinationem euangelii, dispositionem Christi, maiestatem Dei, diuinae militiae sacramenta soluantur, castrorum caelestium signa dedantur, succumbat et cedat ecclesia haereticis, lux tenebris, fides perfidiae. spes desperationi, ratio errori, immortalitas morti, caritas odio, ueritas mendacio, Christus antichristo. merito et sic in dies singulos schismata et haereses surgunt, crebrius adque uberius excrescunt, ut serpentinis crinibus pullulantes aduersus ecclesiam Dei maioribus uiribus uenenorum suorum uirus expromunt, dum illis aduocatione quorundam et auctoritas praestatur et firmitas, dum baptisma eorum defenditur, dum fides, dum ueritas proditur, dum id quod contra ecclesiam foris geritur intus in ipsa ecclesia uindicatur.

Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor, si tenor praeualet fidei, si custodimus Christi praecepta, si incorruptam adque inuiolatam sponsae eius sanctitatem tuemur, si haerent sensibus et cordibus nostris uerba Domini dicentis putas cum uenerit filius hominis, inueniet fidem in terra: qua fideles Dei milites qui Deo fide et religione sincera militamus commissa nobis diuinitus castra fideli uirtute seruemus. nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat impedire debet quo minus ueritas praeualeat et uincat. nam consuetudo sine ueritate uetustas erroris est. propter quod relicto errore [*]( 18 Lnc. 18, 8. ) [*]( 1 et sacerdotibus eius B dei timor Cv 2 captiuitate B 3 diaboli C 5 castrorum] sacrorotn C dedantur BLPTV, prodantur Cv saccambat et] sed cum haec C ecclesiae C1 6 perfldiae ante fides C s. I., perfidis ex perflde L 8 merito exp. C et] *• T scismata P 9 heresis BClLTl adque uberius om. B, atq. libertas C ut] et Cv 10 crinibus OLPTY, criminibus B pollalantes LTl 11 exprimant C i sz e aduocatio B 12 dum b. e. defenditar om. OZOft. 13 id] in B quod id C 14 geritur T r ex n 15 eetexp. C apud om. C fratres dilectissimi B, ff kme C dfea: ea C \' 16 castodiamos B ai om. B 17 sponsam C1 18 dnodioenti T 19 terram B 20 qaa] quia BC dei om. T qui corr. in quia C 23 uineat] uindicat P )

807
sequamur ueritatem scientes quia et apud Hesdram ueritas uicit, sicut scriptum est: ueritas manet et inualescit in aeternum et uiuit et optinet in saecula saeculorum. nec est apud eam accipere personam nec differentias, sed quae sunt iusta facit, nec est in iudicio eius iniquum, et fortitudo et regnum et maiestas et potestas omnium saeculorum. benedictus Deus ueritatis. quam ueritatem nobis Christus ostendens in euangelio suo dicit: ego sum ueritas. propter quod si in Christo sumus et Christum in nobis habemus et si manemus in ueritate et ueritas in nobis manet, ea quae sunt uera teneamus.

Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua praua et falsa defendat quam ad alterius recta et uera consentiat. cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere. docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora. quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet et praemonet, ut si alii sedenti melius reuelatum fuerit prior taceat. in conpendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere [*]( 2 I Eur. 4, 38-40. 9 Io. 14, 6. 15 cf. II Tim. 2, 24. (cf. I, 3, 2.) 20 cf. I Cor. 14, 30. ) [*]( 1 esdram v nincit Tv 2 scritum L manet] ualet B, nanet C 3 nec] haec C 4 n accipere C n 8. 1. differentiam C ti ex d 6 et f. B1CLT1, sed f. B2L2PTv maiestatis C\' et potestas om. C 7 deas] dns ds Cv 8 ostendit T1 9 si C 8. I. 10 et si] Bi BCv 11 manet et B uera] ueritatis T is ex e, uera et recta v 12 contumacia P ia in ras. 13 defeneat 01 quam ex aquam L recta] facta C uera] uerba et C 14 paulus apostolus C 15 scribit P b in ras. eps C1, epos L litigiosum T tigiosum in rae., ligiosum P1 nec contentiosum om. C 17 qui est om. B discendi corr. in discendum T discendam patientia Aug. de bapt. contra Don. V 32 18 episcopus 01Tl, episcopum v Aug. sed et] sed P 19 proficiet 01 discendo C Aug., docendo BLPT 20 et otn. BCLPv praemonens CL*PTlv si alii] sit alio Co 8. 1. 22 errore 0. )

808
et inuenire adque eruere ueritatem. nam si ad diuinae traditionis caput et originem reuertamur, cessat error humanus et sacramentorum caelestium ratione perspecta quidquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem ueritatis aperitur: ut si canalis aquam ducens qui copiose prius et largiter profluebat subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus uenis in capite unda siccauerit an uero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit, ut si uitio interrupti aut bibuli canalis effectum est quo minus aqua continua perseueranter ac iugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum adque ad potum ciuitatis aqua collecta eadem ubertate adque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur P quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta diuina seruantes, ut si in aliquo nutauerit et uacillauerit ueritas, et ad originem dominicam et ad euangelicam adque apostolicam traditionem reuertamur et inde surgat actus nostri ratio unde et ordo et origo surrexit.

Traditum est enim nobis quod sit unus Deus et Christus onus et una spes et fides una et una ecclesia et baptisma unum non nisi in una ecclesia constitutum, a qua [unitate] quisque discesserit cum haereticis necesse est inueniatur, quos dum contra ecclesiam uindicat, sacramentum diuinae traditionis inpugnat. cuius unitatis sacramentum expressum uidemus etiam in cantico canticorum ex persona Christi dicentis: hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae [*]( 24 Cant. 4, 12. 13. ) [*]( 1 eruere in cernere corr. T, discernere V diuina et P 4 in om. C lucem C 5 ut om. Cv aquam] aq C dicens exp. C qui corr. in quae T 7 noscatur C o ex a uenit P unde L, om. C 9 destituit C ut] et ut L et s. I. 10 quo minus] cominus P perseueranter continua C plueret 01 11 adq. ad] aquae ad B, adq. ex adaquae C 12 aqua ex atq. C ubertatem C\'T\', libertate B adque integritate om. B 13 sacerdote L 14 nu*taue«*rit T et] ut L 15 et ad o.] ad o. Bv, et o. C 16 adque] et C 18 nobis unus C 19 una fides B ecclesia corr. in ecclesiae T 20 unitate om. L quisquis v 21 quos •** L 24 ortus BCL 25 sponsa mea C puteos L )

809
uiuae, paradisus cum fructu pomorum. si autem ecclesia eius hortus conclusus est et fons signatus, quomodo in eundem hortum introire aut bibere de fonte eius potest qui in ecclesia non est ? item Petrus ipse quoque demonstrans et uindicans unitatem mandauit et monuit per unum solum baptisma unius ecclesiae saluari nos posse, in arca, inquit, Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam, quodetuos similiter saluos faciet baptisma. quo breui et spiritali conpendio unitatis sacramentum manifestato. nam ut in illo mundi baptismo quo iniquitas antiqua purgata est, qui in area Noe non fuit non potuit per aquam saluus fieri, ita nec nunc potest per baptismum saluatus uideri qui baptizatus in ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentum dominica unitate fundata est.

Obseruatur itaque a nobis et tenetur, frater carissime, explorata et perspecta ueritate ut omnes qui ex quacumque haeresi ad ecclesiam conuertuntur ecclesiae unico et legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in ecclesia prius fuerant et sic ad haereticos transierant. hos enim oportet cum redeunt acta paenitentia per manus inpositionem solam recipi et in ouile unde errauerant a pastore restitui. opto te, frater carissime, semper bene ualere. [*]( 6 I Petr. 3, 20. 21. ) [*]( 1 uiuae om. T pomerum Tl 2 ortas BL signatus est LP 4 demonstras C1, demonstras.. P, demonstrasse L uindicans] indicans V 5 per] nisi per v solem 01 6 saluari] salutari L nos C\'LTV, om. B, non ClP, nos non v 7 hominum om. C 9 quo] quod Ba., quam C\'U sacramento BLPT1 10 in om. B 11 saluus] saluatus B CfJ 12 ita ... uideri om. L saluatus] saluus BP qui] ihus qui L 16 ad heresi C 17 ecclesiae om. C baptismo om. T, baptismate C te s. I., paenitentiae baptismo benedictionis B 18 excepti L fuerunt T1 19 et sic a. h. transierant om. B transierunt CT7 hos] illos Bv 21 reatituti B opto ... ualere om. BLPT. — Ad (Explicit ad P) Pompeium (pomponium B) contra Stephani epistolam (contra epistolam Stephani BC, om. P) de haereticis baptizandis (baptizandis om. C, de haereticis bapti- . zandis om. B) explicit (om. LP) BCLPT. — )

810