Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod autem quidam dicunt eis qui in Samaria baptizati fuerant aduenientibus apostolis Petro et Iohanne tantum super eos manum inpositam esse, ut acciperent spiritum sanctum, rebaptizatos tamen eos non esse, locum istum, frater carissime, ad praesentem causam uidemus omnino non pertinere. illi enim qui in Samaria crediderant fide uera crediderant et intus in ecclesia quae una est et cui soli gratiam baptismi dare et peccata soluere permissum est, a Philippo diacono quem idem apostoli miserant baptizati erant. et idcirco qui legitimum et ecclesiasticum baptisma consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat id a Petro et Iohanne factum est, [*]( 1 nec] ne L ligare B 2 sit] possit LT quis aut T, quia ut L possit] ∗∗∗∗∗∗ T, possit aliquid v soluerint 01 3 carissime om. C 4 ordinatione ex ratione P 5 disposita ex disponaata L quam quam B contra] contra ecclesiam et B 7 chore CTv, choreb B datha T mosen NTl 8 aron LTX sibi licentiam CTv usurpare] uindicare C 9 et om. T 11 indignatis P\'T\', indignati sunt C extincti] percussi B 14 luceat Ll 15 dicunt quidam de Cv fuerunt L un corr. 17 baptizatos T 18 tamen om. T eos om. v fratros T\' carissime om. C 19 illic P qui om. B 20 samariam T\' crediderunt P fide u. crediderant om. ClL et intus] intus T 21 baptismo P1 22 misserant C, miserunt B 23 erantj enim erant P quia] qm C 24 baptismum Cv oportet T )

785
ut oratione pro eis habita et manu inposita inuocaretur et infunderetur super eos spiritus sanctus. quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in ecclesia baptizantur praepositis ecclesiae offerantur et per nostram orationem ac manus inpositionem spiritum sanctum consequantur et signaculo dominico consummentur.

N on est ergo, frater carissime, quod haereticis cedendum existimemus et baptisma quod non nisi uni et soli ecclesiae datum sit prodendum putemus. boni militis est aduersus rebelles et hostes imperatoris sui castra defendere. gloriosi ducis est commissa sibi signa seruare. scriptum est: Dominus Deus tuus Deus zelans est. qui spiritum Dei accepimus zelum diuinae fidei habere debemus, quo zelo Finees placuit et Deum promeritus indignantis iram populo pereunte leniuit. quid adultera et aliena et diuinae unitatis inimica in acceptum referimus, qui non nisi unum Christum et unam eius ecclesiam nouimus? ecclesia paradisi instar exprimens arbores frugiferas intra muros suos intus inclusit, ex quibus quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. has arbores rigat quattuor fluminibus id est euangeliis quattuor, quibus baptismi gratiam salutari et caelesti inundatione largitur. numquid de ecclesiae fontibus rigare potest qui intus in ecclesia non est? numquid paradisi potus salubres et salutares inpertire cuiquam potest qui peruersus et a semet ipso [*]( 11 Dent. 4, 24. ) [*]( 1 posita 01 et infnnderetnr om. B 3 baptizatur B per praepositos C 4 offeravtur B 5 conseqaattur B consnmme*tur B 7 frater om. P carissime om. C de hereticis C cedendum N 8 et] ut Cv et soli om. C sit om. B 9 hostis B 10 namissa ∗∗∗∗ B 13 quod 01 phineos Nv, fineaes B, finiuit 01 placauit 02 et dum B, et dm et C alterum et s. I. promeritis CT is ex us, pro merito suo B 14 adulteram CNv aliena] alieniginam v et C sedinC am ex e 15 et om. C unitati B inimicam Cv 16 unam eius] unicam ex unitus C et ecclesia NP paradisiis O. 17 fuctiferae Cv 18 includit f) quae] qui CP1 bonum fructum C 20 salutaris Bv et om. o caelestis B 21 inundationem T1 rigari CT ri ex re 22 saluber est (et om.) L 23 peruersos L ipsos Tl, ipsum B ) [*]( 111. ) [*]( 50 )

786
damnatus et extra paradisi fontes relegatus aruit et aeternae sitis siccitate defecit?

Clamat Dominus ut qui sitit ueniat et bibat de fluminibus aquae uiuae, quae de eius uentre fluxerunt. quo uenturus est qui sitit, utrumne ad haereticos ubi fons et fluuius aquae uitalis omnino non est, an ad ecclesiam quae una est et super unum qui et claues eius accepit Domini uoce fundata est ? haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem. in hac praesidemus, pro honore eius adque unitate pugnamus, huius et gratiam pariter et gloriam fideli deuotione defendimus. nos diuino permissu rigamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos uitalium fontium. si possessionis nostrae ius tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus, cur praeuaricatores ueritatis, cur proditores unitatis existimus? aqua ecclesiae fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa ecclesia incorrupta et casta et pudica est. si ecclesiae deuoti et in ecclesia constituti sunt haeretici, possunt et baptismo eius et ceteris salutaribus bonis uti. si autem in ecclesia non sunt, immo et contra ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo ecclesiae possunt?