Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Numquid potest uis baptismi esse maior ant potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur tur, ut sanguine suo baptizetur P et tamen nec hec baptisma haeretico prodest, quamuis Christum confessus extra ecclesiam fuerit occisus: nisi si haereticorum patroni et aduocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos martyras praedicant et contra apostoli contestationem, qui nihil eos quamuis exustos et [*]( 1 comminetur C* demo om. C 2 salutari baptismo om. B sanctiflcari T dicartar T n eras., dignetur C2v 3 baptismo] paenitentiae baptiamo B; item. I. 5 6 poMut B, om. C depoaere] posse add. C 8. I. 8 non repcdiato N non s. L et relicto om. T 9 nec agnoecaot N neo a. I. 10 sacramentum ONfJ 11 illi L s. I., ille P, illi et CTv se] ai P 12 indulgentiae uenire pateantur C1 18 fidem ac] fidei B carinsime om. C 14 firmiter om. T eoaagelicam et apostolicam L1 T 15 ratione L dispositionis] dispensationis C 17 maior eese August. I. c. IIII24 18 quam pasaio om. C ut quis om. B confltetur P1 19 ut] et CNv et Aug. nec] ne T, et exp. C, neque v 20 hereticis n C n 8.1 prodeese B si quamnia CLl PT, ai qua N christqm om. N et eztra v (et om. Aug.) 21 si om. CT 22 in om. P martyres BCLNv praedicent T*, praedicanti B et] et licet B 23 qui om. B ezntos P, om. B et C 8.1 )

795
occisos dicit posse proficere, gloriam eis et coronam passionis adsignant. quod si haeretico nec baptisma publicae confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extra ecclesiam non est, quanto magis ei nihil proderit, si in latebra et in latronum spelunca adulterae aquae contagio tinctus non tantum peccata antiqua non exposuerit, sed adhuc potius noua et maiora cumulauerit? quare baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec pater Deus nec filius Christus nec sanctus spiritus nec fides nec ecclesia ipsa communis est. et ideo baptizari eos oportet qui de haeresi ad ecclesiam ueniunt, ut qui legitimo et uero adque unico sanctae ecclesiae baptismo ad regnum Dei regeneratione diuina praeparantur sacramento utroque nascantur, quia scriptum est: nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.

Quo in loco quidam, quasi euacuare possint humana argumentatione praedicationis euangelicae ueritatem, catecuminos nobis opponunt, si quis ex his antequam in ecclesia baptizetur in confessione nominis adprehensus fuerit et occisus, an spem salutis et praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. sciant igitur eiusmodi homines suffragatores et fautores haereticorum catecuminos illos primo integram fidem et ecclesiae ueritatem tenere et ad debellandum diabolum de diuinis castris cum plena et sincera Dei patris et Christi et spiritus sancti cognitione procedere, deinde nec priuari baptismi sacramento, [*]( 1 cf. I Cor. 13, 3. 13 Io. 3, 5. ) [*]( 1 occigo B posee] pro se T eia et P in rew. m 2, eius C 2 adsignat B, adsignent T* haereticis ex haeretiea C 3 sangois L quia ex qua* T extra] contra B 4 ei] et BT, eis ex et C proderat C1 5 adultera. ea quae LP contagione ВCT2v tmctue ex cintus C 8 non potest ease C christoB filins C 9 sps scs CNv nec ecclesia] in ecclesia C 10 rebaptizari eos non B ut qui] nisi paenitentiae B 11 legitimo] baptismo add. B sancto C 12 regneratione T parantnr T 18 nascatnr C renatns CT2v 14 spu sco C intrare Cv dei] caelorum C 15 argumenta ratione L 16 catecnmenos LN, cathicuminos T 17 hie] eis C in eocleaia om. C 20 huiusmodi v et faetores Cl, om. B 21 catheonminos PT 22 bellandum C1P1T1 24 baptismatis C tis I. I. )

796
utpote qui baptizentur gloriosissimo et maximo sanguinis baptismo, de quo et Dominus dicebat habere se aliud baptisma baptizari. sanguine autem suo baptizatos et passione sanctificatos consummari et diuinae pollicitationis gratiam consequi declarat in euangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa passione credentem et confitentem loquitur et quod secum futurus sit in paradiso pollicetur. quapropter qui fidei et ueritati praesumus, eos qui ad fidem et ueritatem ueniunt et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus et fallere, sed correctos a nobis ac reformatos ad regnum caelorum disciplinis caelestibus erudire.

Sed dicit aliquis: \'quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt?\' potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat patefactae et perspectae ueritati libenter adque incunctanter obsequi quam pertinaciter adque obstinate contra fratres et contra sacerdotes pro haereticis reluctari.