Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Si autem quid apostoli de haereticis senserint consideremus, inueniemus eos in omnibus epistulis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam prauitatem. nam cum dicant sermonem eorum ut cancer serpere, quomodo potest is sermo dare remissam peccatorum qui ut cancer serpit ad aures audientium? et cum dicant nullam participationem esse iustitiae et iniquitati, nullam communionem lumini et tenebris, quomodo possunt aut tenebrae inluminare aut iniquitas iustificare? et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu, quomodo gerunt spiritalia et diuina et qui sint hostes Dei et quorum pectora opsederit spiritus antichristi? quare si relictis humanae contentionis erroribus ad euangelicam auctoritatem adque ad apostolicam traditionem sincera et religiosa fide reuertamur, intellegimus nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere qui spargentes adque inpugnantes ecclesiam Christi a Christo ipso aduersarii, ab apostolis eius antichristi nominentur.

Non est autem quod aliquis ad circumueniendam christianam ueritatem Christi nomen opponat ut dicat: \'in nomine Iesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam baptismi sunt [*]( 7 cf. II Tim. 2, 17. 10 cf. H Cor. 6, 14. 12 cf. I lo. 4, 3. ) [*]( 1 posuit] potuit dicere B ostendant (PNv 3 perfidus B blasphemns B, blasphemas 01 4 extra] contra B 6 execrare B 7 sermones C 8 quimodo C\' sermoni T remissa P 9 serpsit T p s. I. aures C 8. 1. 10 et om. B 11 lamini] luci August. I. c. IIII19 18 esse de owt. L gerant C* 14 eunt BLPD pectora] peccato B 15 antichristns N relictis] reiectis Cv humane ex hnmana T erroribus ad ex erroris T 16 alt. ad om. BC 17 intelligemus CNo 18 et om. B salatarem] salutem T, ad salutem aliquot. mss. Augustini l. c. IIII 20 spargentes] spernentes aliquot vm. Aug. 19 atq. inpagnantes oues C s. I. ecclesiam corr. in iam C a om. B adnersariis et ab C ab 8. 1. 20 apostolis] uero add. T s. I. et v (nero om. Aug.) nominantur C Т\'v 21 cuHmeniendam T1 23 baptizati grattartt om. B baptimi T, baptisma B )

790
consecuti\', quando ipse Christus loquatur et dicat: non omnis qui mihi dicit, Domine Domine, introibit in regnum caelorum, et iterum praemoneat adque instruat ne quis a pseudoprophetis et pseudochristis in nomine suo facile fallatur. multi, inquit, uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos fallent, et postea addidit dicens: uos autem cauete. ecce praedixi uobis omnia. unde apparet non ea statim suscipienda et adsumenda quae iactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi ueritate.

Quod enim in euangeliis et in apostolorum epistulis Iesn Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum, non ita est quasi aut sine patre aut contra patrem prodesse cuiquam solus filius possit, sed ut Iudaeis qui iactitabant se patrem habere ostenderetur quod nihil eis pater profuturus esset, nisi in filium crederent quem ille misisset — nam qui Deum creatorem patrem sciebant, filium. quoque Christum scire debebant —, nec sibi blandirentur et plauderent de solo patre sine filii eius agnitione, qui et dicebat: nemo uenit ad patrem nisi per me. duorum autem cognitionem esse quae saluet idem ipse manifestat dicens: haec est uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. cum ergo ex ipsius Christi praedicatione et contestatione pater ante [*]( 1 Matth. 7, 21. 5 Mara 13, 6 (cf. Mattb. 24, 5.). 23. 19 Io. 14, 6. 21 Io. 17, 3. ) [*]( 1 dns «bristos B 2 dicit mihi BPfJ introiuit L, intrabit CNTv 3 ne quis] neq. B 4 pheadoohristis T, psendochristi L 6 multos] per multo. B 7 omnia om. BO 9 christi nomine P sed nomine tn ras. m. 2, nomine christi v, sanguine B sed P in nu. m. 2 quaeruntur (pro quae gertmtor) in christi ueritate add. Pm. 2 in marg. christo T1 11 et in] et BO apostulorum L, apostorum T 13 patrem P 14 ut T 8. I., om. BLP iacta- bant CP1T1 15 pater non T ter in ras. nisi L s. L nisi ... misisset om. T 16 patrem creatorem e 17 quoque] eine add. B debeant ClT* nec] ne NT2v 18 fili LPT1 adgnitione L, adagnitione T\' qui ... cognitionem om. B 19 ueniat Ll W esse] esse in se C sse 8. I. 21 est] est autem v 23 ex] et C contestatione] consensione B )

791
cognoscendus sit qui misit, tunc deinde Christus qui missus eat, nec possit esse spes salutis nisi duobus simul cognitis, quomodo non cognito immo et blasphemato Deo patre, qui apud haereticos Christi nomine baptizati dicuntur peccatorum remissam consecuti iudicantur? alia enim fuit sub apostolis Iudaeorum ratio, alia gentilium condicio. illi quia iam legis et Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Iesu Christi erant baptizandi, secundum. quod in actis apostolorum Petrus ad eos loquitur et dicit: paenitemini, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. uobis enim est promissio et filiis uestris et omnibus deinceps quoscumque aduocauerit Dominus Deus noster. Iesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi pater omitteretur, sed ut patri filius quoque adiungeretur.