Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

N on est ergo, frater carissime, quod haereticis cedendum existimemus et baptisma quod non nisi uni et soli ecclesiae datum sit prodendum putemus. boni militis est aduersus rebelles et hostes imperatoris sui castra defendere. gloriosi ducis est commissa sibi signa seruare. scriptum est: Dominus Deus tuus Deus zelans est. qui spiritum Dei accepimus zelum diuinae fidei habere debemus, quo zelo Finees placuit et Deum promeritus indignantis iram populo pereunte leniuit. quid adultera et aliena et diuinae unitatis inimica in acceptum referimus, qui non nisi unum Christum et unam eius ecclesiam nouimus? ecclesia paradisi instar exprimens arbores frugiferas intra muros suos intus inclusit, ex quibus quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. has arbores rigat quattuor fluminibus id est euangeliis quattuor, quibus baptismi gratiam salutari et caelesti inundatione largitur. numquid de ecclesiae fontibus rigare potest qui intus in ecclesia non est? numquid paradisi potus salubres et salutares inpertire cuiquam potest qui peruersus et a semet ipso [*]( 11 Dent. 4, 24. ) [*]( 1 posita 01 et infnnderetnr om. B 3 baptizatur B per praepositos C 4 offeravtur B 5 conseqaattur B consnmme*tur B 7 frater om. P carissime om. C de hereticis C cedendum N 8 et] ut Cv et soli om. C sit om. B 9 hostis B 10 namissa ∗∗∗∗ B 13 quod 01 phineos Nv, fineaes B, finiuit 01 placauit 02 et dum B, et dm et C alterum et s. I. promeritis CT is ex us, pro merito suo B 14 adulteram CNv aliena] alieniginam v et C sedinC am ex e 15 et om. C unitati B inimicam Cv 16 unam eius] unicam ex unitus C et ecclesia NP paradisiis O. 17 fuctiferae Cv 18 includit f) quae] qui CP1 bonum fructum C 20 salutaris Bv et om. o caelestis B 21 inundationem T1 rigari CT ri ex re 22 saluber est (et om.) L 23 peruersos L ipsos Tl, ipsum B ) [*]( 111. ) [*]( 50 )

786
damnatus et extra paradisi fontes relegatus aruit et aeternae sitis siccitate defecit?

Clamat Dominus ut qui sitit ueniat et bibat de fluminibus aquae uiuae, quae de eius uentre fluxerunt. quo uenturus est qui sitit, utrumne ad haereticos ubi fons et fluuius aquae uitalis omnino non est, an ad ecclesiam quae una est et super unum qui et claues eius accepit Domini uoce fundata est ? haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem. in hac praesidemus, pro honore eius adque unitate pugnamus, huius et gratiam pariter et gloriam fideli deuotione defendimus. nos diuino permissu rigamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos uitalium fontium. si possessionis nostrae ius tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus, cur praeuaricatores ueritatis, cur proditores unitatis existimus? aqua ecclesiae fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa ecclesia incorrupta et casta et pudica est. si ecclesiae deuoti et in ecclesia constituti sunt haeretici, possunt et baptismo eius et ceteris salutaribus bonis uti. si autem in ecclesia non sunt, immo et contra ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo ecclesiae possunt?

Neque enim parua res haereticis et modica conceditor, quando a nobis baptisma eorum in acceptum refertur, cum inde incipiat omnis fidei origo et ad spem uitae aeternae salutaris ingressio et purificandis ac uiuificandis Dei seruis diuina dignatio. nam si baptizari quis apud haereticos potuit, utique et remissam [*]( 1 et] est et T et s. l. religatus LP, ligatos B 2 deficit L 3 bibat et P 4 uentre] uenis C s 8. l. reftaxermit C 5 fluius P aque ex quae P 6 an L 8. 1. 7 accepit et PT uoce dni P 8 et d. potestatem] gratiam C 9 pugnemus L1 10 fideli] fidei P deuotione] uirtute C 11 nos om. N, nos de 17 diuini 01 permisso C* rogamus B populo 01 custodimur 01 12 possessionis ergo e ius] eius C, iuste P 13 si L 8. 1. sacramento B 14 existimus corr. in existimamus C, exsistimemus T tn ras., existimamur v aquae Lt, aequa T, atq. B 15 corrumpi ... incorrupta om. B c. et] c. aut C sed aut 9. l. 16 et pudica et casta B est ex et C si corr. in sic L, ei ergo B 17 alt. et OØI. C 20 ecleaiam L 22 defertur LNPT 24 ac uiuiflcandis om. B 25 remissa BC1P )

787
peccatorum consequi potuit. si peccatorum remissam consecutus est, sanctificatus est: si sanctificatus est, templum Dei factus est: st templum Dei factus est, quaero cuius Dei? si creatoris, non potuit, qui in eum non credidit. si Christi, nec huius fieri potest templum qui negat Deum Christum. si spiritus sancti, cum tres unum sint, quomodo spiritus. sanctus placatus esse ei potest qui aut filii aut patris inimicus est?

Proinde frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis opponunt, quasi consuetudo maior sit ueritate aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a sancto spiritu reuelatum. ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit beatus apostolus Paulus: qui primo, inquit, fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed I misericordiam merui, quia ignorans feci. post inspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo quod errauerat perseuerat prudens et sciens, sine uenia ignorantiae peccat. praesumptione enim adque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. nec quisquam dicat, quod accepimus ab apostolis hoc sequimur, quando apostoli non nisi unam ecclesiam tradiderint et baptisma unum quod non nisi in eadem ecclesia sit constitutum, et neminem inueniamus ab apostolis, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem baptismate admissum esse et [*]( 12 I Tim. 1, 13. ) [*]( 1 si] add. C: peccatorum consequi potuit; exp. m. 2 remissa BC\'P est] et T 2 et Banctificatns v et Balueius, om. C et Erasmus est om. B; et templum dei factus est add. Bal. si sanctificatas est om. LN, et v templum d. f. e. si t. d. f. est] templum dei factns est BCLNPTv, si templum d. f. est Erasm. et Bal. 8 si cuius C 4 qui NPT1, quia BCLTH non om. L christo T1 eius ex nins C potest] potuit CTv 5 dum C spiritus... sint om. C 6 sps scs quomodo C sed quomodo s. I. potest ei T ei 8. l., et potest C\' 8 quidem B 9 id om. C 10 in om. T quod in] si ex sit in C 11 potest] potuit C 12 se om. T beatus om. C 14 quia] quoniam L 16 et ex sed C sine] iam non in B 17 quadam ... ratione om. C 18 superatur C* hoc s. q. apostoli om. C 19 non corr. in qui non C eclesiam unam L tradiderunt August. J. c. IIII 8 CNv, dederint B 20 non L 8. 1. in C 8. 1. eadem om. C 22 baptizatos P in] et in B baptismo Aug. BCv baptismate ... apostoli om. L ) [*]( 50* )

788
communicasse, ut uideantur apostoli baptisma haereticorum probasse.