Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Haec ad conscientiam tuam, frater carissime, et pro honore communi et pro simplici dilectione pertulimus, credentes etiam tibi pro religionis tuae et fidei ueritate placere quae et religiosa [*]( 3 Leu. 21, 21. 5 Ex. 19, 22. 7 Ex. 28, 43. ) [*]( 1 altario B, altarii Q 2 cum om. B, tecum LN deus om. E 3 loquitur B 4 eihodo LQ 5 c pcipiat E c 8. 1. 7 delin- quat L 8 adducantB 9 ne ... I. 10 delictum om. B 10 aut qua EI, atq. B faduorsum B ehristum] spm LN 11 sanguini BM (sanguine Q) paruit M (parauit Q) 12 dissnpasse NQ 14 et si ipsi EsQ, et ipsi BElLMN, etsi v cum ad ecclesia N 16 ecclesia LN 17 diem B 18 expectentur L, erpectantur B perditiones Q 21 ecclesiam BLQ 22 et contra e. steterint om. BLN 24 haec ad tuque ad finetn exh. Hierony- mus Adu. Lucifer. p. 304 sq. scieptiam B )

778
pariter et uera sunt. ceterum scimus quosdam quod semel inbiberint nolle deponere nec propositum suum facile mutare, sed saluo inter collegas pacis et concordiae uinculo quaedam propria quae apud se semel sint usurpata retinere. qua in re nec nos uim cuiquam facimus aut legem damus, quando habeat in ecclesiae administratione uoluntatis suae arbitrium liberum unusquisque praepositus, rationem actus sui Domino redditurus. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANVS IVBAIANO FRATRI S.

Scripsisti mihi, frater carissime, desiderans significari tibi motum animi nostri quid nobis uideatur de haereticorum baptismo, qui foris positi et extra ecclesiam constituti uindicant sibi rem nec iuris sui nec potestatis. quod nos nec ratum possumus nec legitimum conputare, quando hoc apud eos esse con stet inlicitum. et quoniam iam super hac re quid sentiremus litteris nostris expressimus, ut conpendium facerem exemplum earundem litterarum tibi misi, quid in concilio cum conplures [*]( 1 scimus] simus N imbiberunt Hier. 2 nec om. LN praeul positum Q 3 saluo] uos Q (saIuo M) 4 se om. E quam Q nec nos] non Hier. 5 quando] quin Hier., cum 17 6 uoluptatis L arbrium L 7 praepositos Q, sit praepositus Hier. reddituros E optamus ... ualere om. BNl opto EQ 8 kme in dno B. — Ad (Caecili Cypriani ad Q) Stephanum de concilio (de rebaptizandis ex sententia concilii B) explicit BELNQ. — ) [*](Epist. LXXIII. — Incipit ad Iuuaianum (iubaianum B, urbanum T, iuuianum C1) de hereticis baptizandis (de baptismate haereticorum B; add. L: epistalas numero tres, add. T: epistola III.) BCLNPT. — 10 iuaaiano BNP, ad iubaiano T 11 mihi P 8. 1. m. 2 carissime om. C significans desiderare te C sed re te ex ns tibi exp. C 12 animae nostrae C quod BC1 13 baptismate B foris ... constituti om. B 15 computare] iudicare v, putare August. de bapt. contra Don. II13 esse om. L 16 inlicitum] inclitum L iam om. C ac T 18 missi C )

779
adessemus decreuerimus, quid item postea Quinto collegae nostro de eadem re quaerenti rescripserim. et nunc quoque cum in unum conuenissemus tam prouinciae Africae quam Numidiae episcopi numero septuaginta et unus, hoc idem denuo sententia nostra firmauimus, statuentes unum baptisma esse quod sit in ecclesia catholica constitutum ac per hoc non rebaptizari sed baptizari a nobis quicumque ab adultera et profana aqua uenientes abluendi sint et sanctificandi salutaris aquae ueritate.

Nec nos mouet, frater carissime, quod in litteris tuis conplexus es, Nouatianenses rebaptizare eos quos a nobis sollicitant, quando ad nos omnino non pertineat quid hostes ecclesiae faciant, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem et rationis ac ueritatis firmitatem. nam Nouatianus simiarum more, quae cum homines non sint humana imitentur, uult ecclesiae catholicae auctoritatem sibi et ueritatem uindicare, quando ipse in ecclesia non sit, immo adhuc insuper contra ecclesiam rebellis et hostis extiterit. sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum sibi uindicat ut apud se esse ecclesiam dicat et nos haereticos faciat. nos autem qui ecclesiae unius caput et radicem tenemus pro certo scimus et fidimus nihil illi extra ecclesiam licere et baptisma quod est unum apud nos esse, ubi et ipse baptizatus prius fuerat, quando diuinae unitatis et rationem et ueritatem tenebat. quod si in ecclesia baptizatos rebaptizandos foris extra ecclesiam [*]( 2 ) [*]( 1 decreuimofl C quid exqmC et P m. 2 item] deinde ex die C 1 re quinto] quodam ex quo meo C 2 re q.] requerenti P, requirente C rescripserimus BLP 4 Lxxi (et om.) C, Lxx August. de unico bapt. e. Petii. c. 13 hoc om. B denno] de B 5 nostra ... esse om. L 6 sed baptizari om. B 7 quicumque] ergo add. v et 8. I. C adultera T in ras., altare C ueniunt v, ueneuntes C 8 sunt C1, om. v 9 carissime om. C 10 nouacianos C\' baptizare B 11 quod B 12 rationem L 13 ac om. L nouatianis L simarom L 14 sunt B humanitatem C, humana tamen v imitantur PT2v, imitatur C uult] ubi T 15 sibi et ueritatem om. C uindicat ex uindicare T qtiando] quamquam B ipsi L, ipsa 01 16 et om. C 17 etenim] enim C baptismum C hoc] quem B unum] enim P 18 ut] et B esse om. BL in ecclesiam B 20 fidimus] fidem B illi] illic CT baptismatis Cv 21 apud] caput Cv prius baptizatus L prius ... I. 23 baptizatos om. C* 22 ratione L 23 baptizatus P )

780
Nouatianus existimat, a se incipere debuerat, ut prior extrario et haeretico baptismo rebaptizaretur, qui post ecclesiam immo et contra ecclesiam baptizandos foris opinatur. quale est autem, ut quia hoc Nouatianus facere audet, nos putemus non esse faciendum? quid ergo? quia et honorem cathedrae sacerdotalis Nouatianus usurpat, num idcirco nos cathedrae renuntiare debemus ? et quia Nouatianus altare conlocare et sacrificia offerre contra fas nititur, ab altari et sacrificiis cessare nos oportet, ne paria et similia cum illo celebrare uideamur? uanum prorsus et stultum est, ut quia Nouatianus extra ecclesiam uindicat sibi ueritatis imaginem, relinquat ecclesia ueritatem.