Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Vnde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur? dum episcopus qui unus est et ecclesiae praeest superba quorundam praesumptione contemnitur et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus iudicatur. quis enim hic est superbiae tumor, quae adrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes uocare ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce iam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum nec plebs praepositum nec grex pastorem nec ecclesia gubernatorem nec Christus antistitem nec Deus sacerdotem. subueniat Puppianus et sententiam dicat, iudicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus qui sub nobis arcessitus est sine spe salutis et pacis exisse uideatur, ne nouus credentium populus nullam per nos consecutus esse baptismi et spiritus sancti gratiam iudicetur, ne tot lapsis et paenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa iudicii tui auctoritate soluatur. adnue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae uigore firmare, ut Deus et Christus eius agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.
Apes habent regem et ducem pecudes et fidem seruant: latrones mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. quanto [*]( 1 reiecit uos me reiecit T eum] qui me reicit reicit eum H 3 inde BHTov haeresis BLN 4 dum] nisi dum 0 est et om. T ecclesiae] catholicae add. L 5 indignatione Hl honoratur L 6 indicatur H qui 0, quae B est hic enim T, est enim haec B superbia aut B 7 animae T 8 et] factos et H ac nisi] agni : si T 9 ecce] et te BL, et Po 10 episcopatum L 11 christus] sps T, sps scвB 12 pupianus ov dicat] dicat et BHTov 13 ne] nec BH tantum B 14 accersitus est Bo, accessit H 15 ne] nec v 16 esset HlN, est L iudicetur gratiam baptismi et sps sci 0 ne] nec B 17 communicatio nostra] lege communicationis tradita H 18 soluantur B aliquamdo T, aliquanto B 19 pronuntiare om. B 20 tuae om. T uigore] uictore BP, iudicio H, auctoritate ov formare NP, reformare H christus] sps T 21 sit om. 0 altarii B 22 restitutus sit o 23 ducem] iudicem 0 pecudes om. Po et] et ei v, et eis 0 24 mancipio H, atque mancipia T* pleno obsequio H )
Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. incidisti, sed tua credulitate inreligiosa. incidisti, sed tua mente et uoluntate sacrilega: dum incesta, tum impia, dum nefanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter et credis, aliena mendacia quasi propria et priuata defendis nec recordaris scriptum esse: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et iterum: malus obaudit linguae iniquorum, iustus autem non intendit labiis mendacibus. quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres sancto spiritu pleni et ad conspectum Dei et Christi eius passione iam proximi, qui ad Cyprianum episcopum litteras de carcere direxerunt, sacerdotem Dei agnoscentes et contestantes ei? quare in hunc scrupulum non inciderunt tot coepiscopi collegae mei, qui uel cum de medio recederent proscripti sunt uel adprehensi in carcere et in catenis fuerunt aut qui in exilium relegati inlustri itinere ad Dominum profecti sunt aut qui quibusdam locis animaduersi caelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt? quare in hunc scrupulum [*]( 11 Sir. 28, 24. 12 Prou. 17, 4. ) [*]( 1 simpliciora H* meliora H sunt om. Ho bruta Ho pecndes—licet] et crudeles H mataa B, bruta N 2 cruent illic et ac L furentis B, florentis T inter om. L 5 caterba N consentit HPo 6 esse om. N in om. N 7 alterum incidisti om. BHLNPTo sed ... incidisti om. o crudelitate BHlLNP . inreligiose T 9 contra fratrem om. B et libenter o, libenter BHTv 13 instom L 16 a conepectu dei N, conspectum dni T 16 passioni Ho iam] tam o 17 dirixernnt P, dixerunt BL direxernnt de carcere H sacerdotes N et contestantes H sed et con 8. I., et constantes B 19 episcopi Hov vel ... sunt om. B recesserunt Po 20 adprehendi B carcerem BLNPT, carcerem coniecti v et] ant B in catenis] incathenati o 21 qui om. B exilio BN religati BP itineris B 22 qui aut L, aut BTo 23 in om. L )
Scripsisti quoque quod ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et indiuidua concordia sibi iunctus, soli illi foris remanserint qui et si intus essent eiciendi fuerant, nec patiatur Dominus populi sui protector et tutor triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de ecclesia separari, quando et apostolus dicat: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax, et Dominus quoque in euangelio cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conuersus ad duodecim dixerit: numquid et uos uultis ire? respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? uerbum uitae aeternae habes, et nos credimus et cognouimus quoniam tu es filius Dei uiui. loquitur illic Petrus, super quem [*]( 16 Rom. 3, 3. 4. 21 Io. 6, 67-69. ) [*]( 1 ista] ipsa BV est om. B 3 insignum B 4 integras T\' 6 nisi si v isti om. T, istic P 7 nro ore pollutis L, nro repollnti B sint et N, sunt et si Po, inte L; inde fort. communicationis noertrae om. B 8 contagio Y pnpianos ov 9 miscere se] misceri B 10 adque ex ad L habitauit HT 11 et quod H ecclesiae nunc pro me B sui] quid P 13 uinctus BH et soli o remanserunt BHPT 14 et si] si B 15 protector] rector N 16 possent LN ecclesia sua o 17 enim] inquit add. H illorum] eorum BT 18 euacuabit BLNP 21 derelinquerint B, dereliquerent P dixit TVv 22 respondit ei] respondens et B 23 imus BTl Y uerba v 24 credidimus 01 quoniam] quia T 25 illic] hic N aedificanda ov )
Quam ob rem, frater, si maiestatem Dei qui sacerdotes ordinat Christi cogitaueris, si Christum qui arbitrio et nutu ac praesentia et praepositos ipsos et ecclesiam cum praepositis gubernat aliquando respexeris, si de innocentia sacerdotum non humano odio sed diuino iudicio credideris, si temeritatis et superbiae adque insolentiae tuae agere uel sero paenitentiam coeperis, si Domino et Christo eius, quibus seruio et quibus puro adque inmaculato ore sacrificia et in persecutione pariter et in pace indesinenter offero, plenissime satisfeceris, communicationis tuae poterimus habere rationem manente tamen apud nos diuinae censurae respectu et metu, et prius Dominum [*]( 1 erat o et ecclesiae B ecclesiae nomine om. o et ostendens om. Po 3 a christo] christianorum o sunt ecclesiae BN, qui ecclesia sunt H 4 et plebs Po grex om. B 5 in om. B ecclesiam] ecclesia BLlP episcopo] epiacopum HLlNPT, episcopatom B et] nt H 6 quis LNТ2v in om. B esse] est BLNPT 7 blandire B 8 quando in H1 9 ecclesiamque B catholica quae HV una BHLNPToV, et una otn scissa] scias B non a. n. dinisa om. B sit] est H 10 sit ex si P, om. BV utique om. H, tu quae B conixa BL, fixa H et om. B 12 si] sine T dei] dei et christi H qui] quae B 13 et christi Po, om. Hv christi F 14 praesentia sna Nov, paosentiam L prius et om. BH ecclesia B 15 gnbernata L respueris B, resipneris LNP; fort. reete 17 tuae om. B 18 paenitentia B deo ob quibos—quibus] cui—cui N 19 sacriflco H 20 pariter et] pariter P 21 rationem habere o 22 respectum et metum L et BHLNPTV, ut ob )
[*]( 10 )Memini enim quid iam mihi sit ostensum, immo quid sit seruo obsequenti et timenti de dominica et diuina auctoritate praeceptum: qui inter cetera quae ostendere et reuelare dignatus est et hoc addidit:. itaque qui Christo non credit sacerdotem facienti postea credere incipiet sacerdotem uindicanti). quamquam sciam somnia ridicula et uisiones ineptas quibusdam uideri, sed utique illis qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti. sed nihil mirum, quando de Ioseph fratres sui dixerunt: ecce somniator ille uenit, nunc ergo uenite, occidamus illum, et somniator postea quod somniauerat consecutus sit et occisores ac uenditores confusi sint, ut qui uerbis prius non credidissent factis postmodum crederent. de his autem quae tu egisti uel in persecutione uel in pace stultum est ut uelim te iudicare, quando tu magis iudicem te nostri constitueris. et pro animi mei pura conscientia et pro Domini et Dei mei fiducia rescripsi. habes tu litteras meas et ego tuas. in die iudicii ante tribunal Christi utrumque recitabitur. * [*](11 Gen. 37, 19. 20. ) [*](1 an om. L dari pacem tibi H te ad] ad H, ea B 2 suae om. T 3 mibi iam B sit om. HLv quid] qui H 4 de om. B 6 reualare N dignatus est] dignatur V dignatus est et reaelare B 7 incipiat BT 8 iudicanti H tn ras. aciamus B omnia ridicula BHLNPo, ridicula omnia T ineptos N 9 mallunt P i 10 de om. B, 8. I. T 11 et fratres T uenit ille N, ille uenite et B - nunc e. nenite om. BY 12 illum] eum o et somniator p. quod om. L quod] quae H 13 est omniauerat L uenitores L 14 sint] s H ut] et BLPTV prius] dominus exp. o 15 his] iis v 16 ut om. T nelim te] uel in te BPT 17 nostri] meum V et] haec ov ; fort. sed mea 01 et pro om. L, et PTo 18 et dei] dei Bo 19 utraeq. recitabuntur Bv; add. B: opto uos frs kmi ac uos meminisse saepius optamus uos bene ualere. — Ad (Explicit ad P) Florentium quem (qui N) et Puppianum (pupianum T) explicit (om. P) BLNTP, Explicit epistola ad Florentium o, om. H. — )
Cum in unum conuenissemus, legimus litteras uestras, fratres dilectissimi, quas ad nos per Felicem et Sabinum coepiscopos nostros pro fidei uestrae integritate et pro Dei timore fecistis, significantes Basilidem et Martialem libellis idololatriae conmaculatos et nefandorum facinorum conscientia uinctos episcopatum gerere et sacerdotium Dei administrare non oportere: et desiderastis rescribi ad haec uobis et iustam pariter ac necessariam sollicitudinem uestram uel solacio uel auxilio nostrae sententiae subleuari. sed enim desiderio huic uestro non tam nostra consilia quam diuina praecepta respondent, quibus iam pridem mandatur uoce caelesti et Dei lege praescribitur quos et quales oporteat deseruire altari et sacrificia diuina celebrare. in Exodo namque [*]( Epist. LXVII. — Incipit de Martiale (Marciale P) et Basilide LPQ, Incipit ad plebes (plebem C) in Hispania constitutas (censistentem ibus C) de (om. C) Basilide et Martiali (Martiali Basilide C) CR. — 2 Cyprianus et ceteri epT (coepi R) presbyteris et diaconis (diaconibus (C2) et plebibus (et pL om. C) in Hispania consistentibus salutem CR 3 lucianus L 4 satins v 5 ienuarins Q 8 geminus LQ adelfius LPQ 9 pr L, presbyter Q plebius Ll, pleuibus Q 10 aelio] laelio v plebie P 11 meritae LPQ, imeritae M 13 dilectissimil carissimi CJRV ad nos ex a dno C 14 nostrae 0 15 basiliden LQ idolatriae CLPQ 16 facinerum Q, om. C1 B conscientiam LQ uictos L 17 gerere] genere a 20 subleuare C huic om. C 22 lege dei CB 23 altare P1 sacrificium diuinum celebrari C )